Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS XXXVIII Ab eo quod scriptum est, Dixit ergo eis Iesus: Ego vado, et quaeretis me; usque ad id, Dixit eis Iesus: Principium, quia et loquor vobis. [Ioan. VIII,21-25. ]
1 | Lectio sancti Evangelii quae praecessit hodiernam, ita concluserat, quia locutus est docens in gazophylacio Dominus, quae voluit, et quae audistis: et nemo apprehendit eum, quia nondum venerat hora eius [Ioan. VIII, 20]. Hinc disputatum est dominico die, quod ipse donare dignatus est. Intimavimus Charitati vestrae quare dictum sit, Nondum venerat hora eius; ne positum Christum sub aliqua necessitate fatali ulla impietas auderet improbe suspicari. Nondum enim venerat hora qua ex ordine suo, secundum ea quae praedicta sunt de illo, non mori cogeretur invitus, sed occideretur paratus. |
2 | Modo autem de ipsa passione sua, quae posita erat non in eius necessitate, sed potestate, locutus est Iudaeis dicens: Ego vado. Christo enim Domino mors profectio fuit illo unde venerat, et unde non discesserat. Ego, inquit, vado, et quaeretis me: non desiderio, sed odio. Nam illum posteaquam abscessit ab oculis hominum, inquisierunt et qui oderant et qui amabant: illi persequendo, illi habere cupiendo. In Psalmis ait ipse Dominus per prophetam, Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam [Psal. CXLI, 5]: et iterum ait alio loco in Psalmo, Confundantur et revereantur requirentes animam meam [Psal. XXXIX, 15]. Culpavit qui non requirerent, damnavit qui requirerent. Malum est enim non quaerere animam Christi, sed quomodo eam quaesierunt discipuli; et malum est quaerere animam Christi, sed quomodo eam Iudaei quaesierunt: illi enim ut haberent, isti ut perderent. Denique isti quia sic quaerebant more malo, corde perverso, quid secutus adiunxit? Quaeretis me, et, ne putetis quia bene me quaeretis, in peccato vestro moriemini. Hoc est Christum male quaerere, in peccato suo mori: hoc est illum odisse, per quem posset solum salvus esse. Cum enim homines quorum spes in Deo est, non debeant mala reddere nec pro malis, reddebant isti mala pro bonis. Praenuntiavit ergo illis Dominus, dixitque sententiam praescius, quod in suo peccato morerentur. Deinde adiungit: Quo ego vado, vos non potestis venire. Hoc et discipulis alio loco dixit; nec tamen eis dixit, In peccato vestro moriemini. Quid autem dixit? Quod et istis: Quo ego vado, vos venire non potestis [Ioan. XIII, 33]. Non abstulit spem, sed praedixit dilationem. Quando enim hoc discipulis Dominus loquebatur, tunc non poterant venire quo ille ibat, sed postea venturi erant: isti autem nunquam, quibus praescius dixit, In peccato vestro moriemini. |
3 | His autem auditis verbis, quomodo solent carnea cogitantes, et secundum carnem iudicantes, et totum carnaliter audientes atque sapientes, dixerunt: Numquid interficiet semetipsum; quia dixit, Quo ego vado, vos non potestis venire? Stulta verba, et omnino insipientiae plena. Quid enim? non poterant illo venire quo ille perrexisset, si interficeret semetipsum? Numquid ipsi non erant morituri? Quid est ergo, Numquid interficiet semetipsum; quia dixit, Quo ego vado, vos non potestis venire? Si de morte hominis diceret, quis homo non moritur? Ergo quo ego vado dixit, non cum itur ad mortem, sed quo ibat ipse post mortem. Illi itaque non intelligentes, ista responderunt. |
4 | Et Dominus ad eos qui terram sapiebant, quid ait? Et dicebat eis: Vos de deorsum estis. Ideo terram sapitis, quia sicut serpentes terram manducatis. Quid est, terram manducatis? Terrenis pascimini, terrenis delectamini, terrenis inhiatis, sursum cor non habetis. Vos de deorsum estis: ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis: ego non sum de hoc mundo. Quomodo enim erat de mundo, per quem factus est mundus? Omnes de mundo post mundum; quia prius mundus, et sic homo de mundo: prius autem Christus, deinde mundus; quoniam ante mundum Christus, ante Christum nihil: quia in principio erat Verbum; omnia per ipsum facta sunt [Ioan. I, 1, 3]. Sic ergo erat ille de supernis. De quibus supernis? De aere? Absit: ibi et aves volitant. De coelo quod videmus? Et hoc absit; ibi et stellae et sol et luna circumeunt. De Angelis? Neque hoc intelligatis: per illum et Angeli facti sunt, per quem omnia facta sunt. De quibus ergo supernis Christus? Ab ipso Patre. Nihil illo Deo superius, qui Verbum genuit aequale sibi, coaeternum sibi, unigenitum, sine tempore, per quem conderet tempora. Sic ergo accipe Christum de supernis, ut excedas cogitatione tua omne quod factum est; universam omnino creaturam, omne corpus, omnem conditum spiritum, omnem rem quoquo modo mutabilem: totum excede, sicut excessit Ioannes, ut contingeret, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. |
5 | Ego ergo, inquit, de supernis sum. Vos de hoc mundo estis: ego non sum de hoc mundo. Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris. Exposuit nobis, fratres, quid intelligi voluerit, Vos de hoc mundo estis. Ideo quippe dixit, Vos de hoc mundo estis, quia peccatores erant, quia iniqui erant, quia infideles erant, quia terrena sapiebant. Nam quid vobis videtur de sanctis Apostolis? Quantum intererat inter Iudaeos et Apostolos? Quantum inter tenebras et lucem, quantum inter fidem et infidelitatem, quantum inter pietatem et impietatem, quantum inter spem et desperationem, quantum inter charitatem et cupiditatem: multum ergo intererat. Quid ergo? quia tantum intererat, Apostoli de mundo non erant? Si cogites quomodo nati sint, et unde venerint; quia omnes ex Adam venerant, de hoc mundo erant. Sed quid eis ait ipse Dominus? Ego vos de mundo elegi [Id. XV, 19]. Qui ergo de mundo erant, facti sunt non de mundo, et pertinere coeperunt ad eum per quem factus est mundus. Isti autem remanserunt esse de mundo, quibus dictum est, Moriemini in peccatis vestris. |
6 | Nemo ergo dicat, fratres, De hoc mundo non sum. Quisquis es homo, de hoc mundo es: sed venit ad te qui fecit mundum, et liberavit te de hoc mundo. Si delectat te mundus, semper vis esse immundus; si autem iam non te delectat hic mundus, iam tu es mundus. Verumtamen si per aliquam infirmitatem adhuc te delectat mundus, habitet in te qui mundat, et eris mundus. Si autem fueris mundus, non remanebis in mundo; nec audies quod audierunt Iudaei, Moriemini in peccatis vestris. Omnes enim cum peccato nati sumus; omnes vivendo ad id quod nati eramus addidimus, magisque de mundo facti sumus, quam tunc quando de parentibus nostris nati sumus. Et ubi essemus, si ille non veniret, qui non habebat omnino peccatum , ut solveret omne peccatum? In quem Iudaei quia non credebant, merito audierunt, Moriemini in peccatis vestris: quia non habere peccatum nullo modo potuistis, qui eum peccato nati estis, sed tamen si in me, inquit, credideritis, cum peccato quidem nati estis, sed in peccato vestro morituri non estis. Tota ergo infelicitas Iudaeorum ipsa erat, non, peccatum habere, sed in peccatis mori. Hoc est quod debet fugere omnis christianus: propter hoc ad Baptismum curritur; propter hoc qui aegritudine vel aliunde periclitantur, sibi desiderant subveniri; propter hoc etiam sugens parvulus a matre piis manibus ad Ecclesiam fertur, ne sine Baptismo exeat, et in peccato quo natus est moriatur. Infelicissima conditio, misera sors istorum, qui de ore veridico audierunt, In peccatis vestris moriemini. |
7 | Unde tamen hoc eis contingat, exponit: Si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris. Credo, fratres, in illa multitudine quae Dominum audiebat, et eos fuisse qui credituri erant. Quasi autem in omnes processerat severissima illa sententia, In peccato vestro moriemini; ac per hoc et illis qui credituri erant, spes erat ablata: illi saeviebant, illi timebant; imo non timebant, sed iam desperabant. Revocavit eos in spem; adiunxit enim, Si non credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris. Ergo si credideritis quia ego sum, non moriemini in peccatis vestris. Reddita est spes desperantibus, excitatio facta est dormientibus, cordibus evigilaverunt: inde plurimi crediderunt, sicut Evangelii ipsius consequentia testantur. Erant enim illic membra Christi, quae nondum adhaeserant corpori Christi: et in illo populo a quo crucifixus est, a quo in ligno suspensus est, a quo pendens irrisus est, a quo lancea vulneratus est, a quo felle et aceto potatus est, erant membra Christi, pro quibus dixit, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Quid autem converso non ignoscitur, si fusus Christi sanguis ignoscitur? Quis homicida desperet, si in spem redditus est a quo etiam Christus occisus est? Crediderunt inde multi; donatus est eis sanguis Christi, ut magis eum biberent quo liberarentur, quam rei de illo effuso tenerentur: quis desperet? Et si in cruce latro salvatus est, ante paululum homicida, post paululum accusatus, convictus, damnatus, suspensus, liberatus; noli mirari. Ubi convictus, ibi damnatus: sed ibi liberatus, ubi mutatus [Luc. XXIII, 34-43]. In hoc ergo populo cui Dominus loquebatur, erant qui in peccato suo fuerant morituri: erant etiam qui in ipsum qui loquebatur, fuerant credituri, et ab omni peccato liberandi. |
8 | Tamen hoc attende quod ait Dominus Christus: Si non credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris. Quid est, Si non credideritis quia ego sum? Ego sum, quid? Nihil addidit; et quia nihil addidit, multum est quod commendavit. Exspectabatur enim ut diceret quid esset, nec tamen dixit. Quid exspectabatur ut diceret? Forte, Nisi credideritis quia ego sum Christus; nisi credideritis quia ego sum Dei Filius; nisi credideritis quia ego sum Verbum Patris; nisi credideritis quia ego sum conditor mundi; nisi credideritis quia ego sum hominis formator et reformator, creator et recreator, factor et refactor: nisi hoc credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris. Multum est quod ait ipsum, Ego sum : quia sic dixerat et Deus Moysi, Ego sum qui sum. Quis digne eloquatur quid sit, sum? Mittebat Deus per angelum suum, servum suum Moysen ad liberandum ex Aegypto populum suum (legistis quod audistis, et nostis; commemoro tamen); mittebat trementem; excusantem, sed obedientem. Cum ergo excusaret, ait Deo, quem loqui in angelo intelligebat: Si dixerit mihi populus, Et quis est Deus qui misit te, quid eis dicam? Et Dominus ad eum, Ego sum qui sum: et repetivit, Dices filiis Israel, Qui est, misit me ad vos. Non ait et ibi, Ego sum Deus; aut, Ego sum mundi fabricator; aut, Ego sum omnium rerum creator; aut, Ego sum ipsius populi liberandi propagator: sed hoc tantum, Ego sum qui sum; et, Dices filiis Israel, Qui est; non addidit, Qui est Deus vester, qui est Deus patrum vestrorum, sed tantum hoc dixit, Qui est, misit me ad vos. Forte multum erat et ad ipsum Moysen, sicut multum est et ad nos, et multo magis ad nos, intelligere quid dictum sit, Ego sum qui sum; et, Qui est, misit me ad vos. Et si forte caperet Moyses, illi ad quos mittebatur quando caperent? Distulit ergo Dominus quod capere homo non posset, et addidit quod capere posset: adiunxit enim et ait, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob [Exod. III, 13-15]. Hoc potes capere: Nam Ego sum qui sum, quae mens potest capere? |
9 | Quid ergo nos? audebimusne aliquid dicere ex hoc quod dictum est, Ego sum qui sum: vel potius ex hoc quod Dominum dicere audistis, Nisi credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris? Itane his viribus meis tantillis et pene nullis, audebo disputare quid sit quod ait Dominus Christus, Nisi credideritis quia ego sum? Audebo ipsum Dominum interrogare: audite me interrogantem potius quam disputantem, magis quaerentem quam praesumentem, potius discentem quam docentem, et certe in me vel per me etiam vos interrogate. Praesto est etiam ipse Dominus qui ubique est, audiat interrogandi affectum, et intelligendi praestet effectum. Nam ego quibus verbis, et si forte aliquid capio, perducere possum quod capio ad corda vestra? Quisnam sufficit sonus? quae suppetit eloquentia? quae vires intelligendi? quae facultas proferendi? |
10 | Dicam ergo Domino nostro Iesu Christo, dicam, et audiat me . Credo praesentem, omnino non dubito; ipse enim dixit, Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi [Matth. XXVIII, 20]. O Domine Deus noster, quid est quod aisti, Nisi credideritis quia ego sum? Quid enim non est eorum quae fecisti? Numquid coelum non est? numquid terra non est? numquid non sunt ea quae in terra et in coelo sunt? numquid homo ipse cui loqueris non est? numquid angelus quem mittis non est? Si omnia sunt haec quae per te facta sunt, quid est quod tibi proprium quiddam tenuisti ipsum esse, quod aliis non dedisti, ut tu solus esses? Nam quomodo audio, Ego sum qui sum; quasi alia non sint? et quomodo audio, Nisi credideritis quia ego sum? Illi enim non erant qui audiebant? Et si peccatores erant, homines erant. Quid ergo facio? Quid sit ipsum esse, dicat cordi, intus dicat, intus loquatur; homo interior audiat, mens capiat vere esse: est enim semper eodem modo esse. (Res enim aliqua, quaelibet omnino: quasi coepi disputare, et destiti quaerere; forte quod audivi volo loqui, auditui meo det exsultationem et vestro cum loquor): res enim quaelibet, prorsus qualicumque excellentia, si mutabilis est, non vere est; non enim est ibi verum esse, ubi est et non esse. Quidquid enim mutari potest, mutatum non est quod erat: si non est quod erat, mors quaedam ibi facta est; peremptum est aliquid ibi quod erat, et non est. Nigredo mortua est in capite albescentis senis, pulchritudo mortua est in corpore fessi et incurvi senis, mortuae sunt vires in corpore languentis, mortua est statio in corpore ambulantis, mortua est ambulatio in corpore stantis, mortua est ambulatio et statio in corpore iacentis, mortua est locutio in lingua tacentis: quidquid mutatur et est quod non erat, video ibi quamdam vitam in eo quod est, et mortem in eo quod fuit. Denique de mortuo cum dicitur, Ubi est homo ille? respondetur, Fuit. O veritas quae vere es! Nam in omnibus actionibus et motibus nostris, et in omni prorsus agitatione creaturae duo tempora invenio, praeteritum et futurum. Praesens quaero, nihil stat: quod dixi, iam non est; quod dicturus sum, nondum est: quod feci, iam non est; quod facturus sum, nondum est: quod vixi, iam non est; quod victurus sum, nondum est. Praeteritum et futurum invenio in omni motu rerum: in veritate quae manet, praeteritum et futurum non invenio, sed solum praesens, et hoc incorruptibiliter, quod in creatura non est. Discute rerum mutationes, invenies Fuit et Erit: cogita Deum, invenies Est, ubi Fuit et Erit esse non possit. Ut ergo et tu sis, transcende tempus. Sed quis transcendet viribus suis? Levet illuc ille qui Patri dixit, Volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum. Hoc itaque promittens ne moriamur in peccatis nostris, nihil aliud Dominus Iesus Christus mihi videtur his verbis dixisse, Nisi credideritis quia ego sum: prorsus nihil aliud mihi videtur his verbis dixisse quam hoc, Nisi credideritis quia ego Deus sum, moriemini in peccatis vestris. Bene, Deo gratias, quia dixit, Nisi credideritis: non dixit, Nisi ceperitis. Quis enim hoc capiat? Aut vere, quia ausus sum dicere, et visi estis intelligere , aliquid de tanta ineffabilitate cepistis? Si ergo non capis, fides te liberat. Ideo et Dominus non ait, Nisi ceperitis quia ego sum; sed quod poterant dixit, Nisi credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris. |
11 | Et illi semper terrena sapientes et semper secundum carnem audientes et respondentes, quid ei dixerunt? Tu quis es? Non enim cum dixisti, Nisi credideritis quia ego sum, addidisti quid esses. Quis es, ut credamus? Et ille, Principium. Ecce quod est esse. Principium mutari non potest: principium in se manet, et innovat omnia; principium est, cui dictum est, Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient [Psal. CI, 28]. Principium, ait, quia et loquor vobis. Principium me credite, ne moriamini in peccatis vestris. Tanquam enim in eo quod dixerunt, Tu quis es? nihil aliud dixerint quam, Quid te esse credimus? respondit, Principium; id est, Principium me credite. In graeco namque eloquio discernitur, quod non potest in latino. Apud graecos enim femini generis est principium, sicut apud nos lex generis feminini est, quae apud illos est masculini: sicut sapientia et apud nos et apud illos generis feminini est. Consuetudo locutionis ideo per diversas linguas variat genera vocabulorum, quia in ipsis rebus non invenis sexum. Non enim sapientia vere femina est, cum Christus sit Dei Sapientia [I Cor. I, 24], et Christus appelletur genere masculino, sapientia feminino. Cum ergo dicerent Iudaei, Tu quis es? ille qui sciebat esse ibi quosdam credituros, et ideo dixisse, Tu quis es? ut scirent quid illum credere deberent, respondit, Principium: non tanquam diceret, Principium sum; sed tanquam diceret, Principium me credite. Quod in sermone graeco, ut dixi, evidenter apparet, ubi feminini generis est principium . Velut si vellet dicere se esse veritatem, et dicentibus, Tu quis es? responderet, Veritatem; cum videatur ad id quod dictum est, Tu quis es? respondere debuisse, Veritas; id est, Veritas sum. Sed altius respondit, cum videret eos ita dixisse, Tu quis es? ac si dicerent, Quoniam abs te audivimus, Nisi credideritis quia ego sum, quid te esse credemus? ad hoc respondit, Principium: tanquam diceret, Principium me credite. Et addidit, quia et loquor vobis: id est, quia humilis propter vos factus, ad ista verba descendi. Nam si principium sicuti est, ita maneret apud Patrem, ut non acciperet formam servi et homo loqueretur hominibus; quomodo ei crederent, cum infirma corda intelligibile Verbum sine voce sensibili audire non possent? Ergo, inquit, credite me esse principium; quia, ut credatis, non solum sum, sed et loquor vobis. Sed de hac re iam multum est loqui vobis: placeat itaque Charitati vestrae ut quod restat, illo adiuvante servemus, crastino reddituri. |