Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS XXXVII Ab eo quod scriptum est, Dicebant ergo. Ubi est pater tuus? usque ad id. Et nemo apprehendit eum, quia nondum venerat hora eius. [Ioan. VIII,19, 20. ]
1 | Quod in sancto Evangelio breviter dicitur, non breviter oportet exponi, ut quod auditur, intelligatur. Verba enim Domini pauca, sed magna sunt; non numero aestimanda, sed pondere: nec ideo contemnenda, quia pauca; sed ideo quaerenda, quia magna. Qui adfuistis hesterno die, audistis, ut potuimus disputavimus ex eo quod ait Dominus, Vos secundum carnem iudicatis; ego non iudico quemquam. Sed et si iudico ego, iudicium meum verum est; quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater. In lege vestra scriptum est quod duorum hominum testimonium verum est. Ego sum qui testimonium perhibeo de me, et testimonium perhibet de me qui misit me Pater [Ioan. VIII, 15-18]. Ex his verbis hesterno, ut dixi, die redditus est sermo auribus et mentibus vestris. Haec cum Dominus dixisset; illi qui audierunt, Vos secundum carnem iudicatis, manifestaverunt quod audierunt. Responderunt enim Domino loquenti de Deo Patre suo, et dixerunt, Ubi est pater tuus? Patrem Christi carnaliter acceperunt, quia verba Christi secundum carnem iudicaverunt. Erat autem qui loquebatur in aperto caro, in occulto Verbum: homo manifestus, Deus occultus. Videbant indumentum, et contemnebant indutum: contemnebant, quia nesciebant; nesciebant, quia non videbant; non videbant, quia caeci erant; caeci erant, quia non credebant. |
2 | Videamus ergo et ad haec Dominus quid responderit. Ubi est, inquiunt, pater tuus? Audivimus enim te dicere, Solus non sum, sed ego et qui misit me Pater: nos solum te videmus, patrem tuum tecum non videmus; quomodo te dicis solum non esse, sed cum patre tuo esse? aut ostende nobis tecum esse patrem tuum. Et Dominus: Numquid me videtis, ut Patrem ostendam vobis? Hoc enim sequitur, hoc suis verbis ipse respondit, quorum verborum expositionem nos ante praemisimus. Videte enim quid dixerit, Neque me scitis, neque Patrem meum. Si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis. Dicitis ergo, Ubi est Pater tuus? quasi iam me sciatis; quasi totum hoc sim quod videtis. Ergo quia me non nostis, ideo vobis Patrem meum non ostendo. Me quippe hominem putatis, ideo Patrem meum hominem quaeritis, quia secundum carnem iudicatis. Quia vero secundum quod videtis aliud sum, et aliud secundum quod non videtis; Patrem autem meum loquor occultus occultum: prius est ut me noveritis; tunc et Patrem meum scietis. |
3 | Si enim me sciretis, et Patrem meum forsitan sciretis. Ille qui omnia scit, quando dicit forsitan, non dubitat, sed increpat. Attende enim quomodo increpative dicatur ipsum forsitan, quod videtur esse verbum dubitationis. Sed dubitationis verbum est quando dicitur ab homine, ideo dubitante quia nesciente: cum vero dicitur a Deo verbum dubitationis, cum Deum nihil utique lateat, illa dubitatione arguitur infidelitas, non opinatur divinitas. Homines enim de his rebus quas certas habent, aliquando increpative dubitant, id est, verbum dubitationis ponunt, cum corde non dubitent: velut si indigneris servo tuo et dicas, Contemnis me; considera, forsitan dominus tuus sum. Hinc et Apostolus ad quosdam contemptores suos loquens ait: Puto autem, et ego Spiritum Dei habeo [I Cor. VII, 40]. Qui dicit, puto, dubitare videtur: sed ille increpabat, non dubitabat. Et ipse Dominus Christus alio loco increpans infidelitatem futuram generis humani: Cum venerit, inquit, Filius hominis, putas, inveniet fidem in terra [Luc. XVIII, 8]? |
4 | Iam, quantum existimo, intellexistis quomodo sit positum forsitan: ne quis verborum appensor et syllabarum examinator, veluti latine loqui sciens, reprehendat verbum quod dixit Dei Verbum; et reprehendendo Dei Verbum, non eloquens, sed mutus remaneat. Quis enim loquitur sic, quomodo loquitur Verbum quod erat in principio apud Deum? Noli verba ista considerare, et ex his verbis assuetis illud Verbum metiri velle quod Deus est. Audis enim Verbum et contemnis; audi Deum et time: In principio erat Verbum. Tu revocas ad usum sermocinationis tuae, et dicis apud te, Quid est verbum? quid magnum est verbum? sonat et transit; verberato aere aurem percutit, postea non erit. Audi adhuc, Verbum erat apud Deum: manebat, non sonando transibat. Adhuc forte contemnis: Deus erat Verbum [Ioan. I, 1]. Apud teipsum, o homo, cum est in corde tuo verbum, aliud est quam sonus: sed verbum quod est apud te, ut transeat ad me, sonum quasi vehiculum quaerit. Assumit ergo sonum, imponit se quodammodo in vehiculum, transcurrit aerem, venit ad me, nec recedit a te. Sonus autem ut veniret ad me, recessit a te, nec perstitit apud me. Verbum ergo quod erat in corde tuo, numquid sono praetereunte praeteriit? Quod cogitabas dixisti; et ut ad me perveniret quod apud te latebat, syllabas sonuisti: sonus syllabarum perduxit ad aurem meam cogitationem tuam; per aurem meam descendit in cor meum cogitatio tua, sonus medius transvolavit: verbum vero illud quod assumpsit sonum, antequam sonares, erat apud te; quia sonuisti, est apud me, et non recessit a te. Hoc attende, quisquis es examinator sonorum. Verbum Dei contemnis, qui verbum hominis non comprehendis! |
5 | Scit ergo omnia per quem facta sunt omnia, et tamen dubitando increpat: Si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis. Increpat infideles. Nam talem sententiam dixit discipulis: sed ibi non est verbum dubitationis, quia non fuit causa increpandae infidelitatis, Nam quod modo dixit Iudaeis, Si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis: dixit et discipulis quando eum Philippus interrogavit, imo postulavit et ait, Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis: quasi diceret, Et ipsi te iam novimus, apparuisti nobis, vidimus te, dignatus es eligere nos, secuti sumus te, mirabilia tua vidimus, verba salutis audivimus, praecepta suscepimus, promissa speramus; multum nobis conferre praesentia tua ipse dignatus es: sed tamen cum te noverimus, quia Patrem nondum novimus, inflammamur desiderio illius videndi quem nondum novimus: ac per hoc quia te novimus, sed non nobis sufficit, donec et Patrem noverimus; ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Et Dominus ut scirent non se nosse quod se putabant iam nosse: Tanto tempore vobiscum sum, et me nescitis? Philippe, qui me vidit, vidit et Patrem [Ioan. XIV, 8, 9]. Numquid habet ista sententia verbum dubitationis? numquid dixit, Qui me vidit, forsitan vidit et Patrem? Quare? Quia fidelis audiebat, non fidei persecutor: ideo non erat Dominus increpator, sed doctor. Qui me vidit, vidit et Patrem; et hic, Si me sciretis, et Patrem meum sciretis: tollamus verbum quo notata est infidelitas audientium, et ipsa sententia est. |
6 | Iam hesterno die commendavimus Charitati vestrae, et diximus sententias Ioannis evangelistae, quibus nobis narrat quod a Domino didicit, nec discutiendas fuisse si fieri posset, nisi haereticorum commenta compellerent. Breviter ergo hesterno die, insinuavimus Charitati vestrae, esse haereticos qui vocantur Patripassiani, vel a suo auctore Sabelliani: hi dicunt ipsum esse Patrem qui est Filius; nomina diversa, unam vero esse personam. Cum vult, Pater est, inquiunt; cum vult, Filius: tamen unus est. Item sunt alii haeretici qui vocantur Ariani. Confitentur quidem unicum Patris Filium Dominum nostrum Iesum Christum, illum Patrem Filii, istum Filium Patris; eum qui Pater est non esse Filium, eum qui Filius est non esse Patrem: confitentur generationem, sed negant aequalitatem. Nos, id est, catholica fides veniens de doctrina Apostolorum, plantata in nobis, per seriem successionis accepta, sana ad posteros transmittenda, inter utrosque, id est, inter utrumque errorem tenuit veritatem. In errore Sabellianorum unus est solus, ipse est Pater qui Filius: in errore Arianorum, alius est quidem Pater, alius Filius; sed ipse Filius non solum alius, sed etiam aliud est: tu in medio quid? Exclusisti sabellianum, exclude et arianum. Pater, Pater est; Filius, Filius est: alius, non aliud; quia ego et Pater, inquit, unum sumus [Ioan. X, 30], sicut etiam hesterno die, quantum potui, commendavi. Cum audit, sumus, abscedat confusus sabellianus; cum audit, unum, abscedat confusus arianus: gubernet catholicus inter utrumque fidei suae navigium, quoniam cavendum est in utroque naufragium. Dic ergo tu, quod dicit Evangelium, Ego et Pater unum sumus. Non ergo diversum, quia unum; non unus, quia sumus. |
7 | Paulo ante dixit, Iudicium meum verum est; quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater: tanquam diceret, Ideo iudicium meum est verum, quia Filius Dei sum, quia verum loquor, quia ipsa veritas ego sum. Isti carnaliter intelligentes, dixerunt, Ubi est pater tuus? Modo audi, ariane: Neque me scitis, neque Patrem meum; quia si me sciretis, et Patrem meum sciretis. Quid est, si me sciretis et Patrem, meum sciretis, nisi, ego et Pater unum sumus? Quando vides aliquem alicui similem: intendat Charitas vestra, quotidiana locutio est; non sit vobis arduum quod esse advertitis usitatum: quando ergo vides aliquem alicui similem, et nosti tu cui similis sit, admirans dicis, Quomodo iste homo similis est illi homini! Hoc non diceres, nisi duo essent. Hic ille qui eum ignorat, cui tu istum similem dicis: Itane, inquit, similis est? Et tu ad eum: Quid enim, tu illum non nosti? At ille: Non novi, inquit. Iam tu, ut illum quem nescit, ei notum facias ex praesente quem cernit, respondes et dicis: Hunc vidisti, illum vidisti. Non utique quia hoc dixisti, unum esse asseverasti, et duos negasti: sed propter similitudinem tale dedisti responsum, Istum nosti et illum nosti; valde enim similis est, et nihil distat omnino. Hinc et Dominus, Si me, inquit, sciretis, et Patrem meum sciretis, non quia Pater est Filius, sed quia Patri similis Filius. Erubescat arianus. Gratias Domino quia et ipse arianus recessit ab errore sabelliano, et non est patripassianus: non dicit ipsum Patrem indutum carne venisse ad homines, ipsum esse passum, ipsum resurrexisse, et quodammodo ad se ascendisse; hoc non dicit: agnoscit mecum Patrem, Patrem esse; et Filium, Filium esse. Sed, o frater, evasisti illud naufragium, quare tendis in alterum? Pater, Pater est; Filius, Filius est: quare dicis dissimilem? quare diversum? quare aliam substantiam? Si dissimilis esset, numquid diceret discipulis suis, Qui me vidit, vidit et Patrem? numquid diceret Iudaeis, Si me sciretis, et Patrem meum sciretis? Unde hoc verum esset, nisi et illud verum, Ego et Pater unum sumus? |
8 | Haec verba locutus est Iesus in gazophylacio docens in templo: magna fiducia, sine timore. Non enim pateretur quod nollet, qui nec nasceretur si nollet. Denique quid sequitur? Et nemo apprehendit eum, quia nondum venerat hora eius. Hoc item nonnulli cum audiunt, sub fato fuisse Dominum Christum credunt, et dicunt: Ecce Christus habebat fatum. O si cor tuum non esset fatuum, non crederes fatum! Si fatum, sicut nonnulii intellexerunt, a fando dictum est, id est a loquendo; Verbum Dei quomodo habet fatum, quando in ipso Verbo omnia sunt quae condita sunt? Non enim aliquid Deus constituit quod ante nescivit; in Verbo ipsius erat quod factum est. Mundus factus est; et factus est, et ibi erat. Quomodo et factus est, et ibi erat? Quia domus quam aedificat structor, prius in arte erat; et ibi melius erat, sine vetustate, sine ruina: tamen ut ostendat artem, fabricat domum; et processit quodammodo domus ex domo; et si domus ruat, ars manet. Ita apud Dei Verbum erant omnia quae condita sunt; quia omnia in sapientia fecit Deus [Psal. CIII, 24], et cuncta nota fecit: non enim quia fecit didicit, sed quia noverat fecit. Nobis quia facta sunt, nota sunt; illi nisi nota essent, facta non essent. Praecessit ergo Verbum. Et quid ante Verbum Dei? Nihil omnino. Nam si esset aliquid ante, non dictum esset, In principio erat Verbum; sed, In principio factum est Verbum. Denique de mundo quid ait Moyses? In principio fecit Deus coelum et terram [Gen. I, 1]. Fecit quod non erat: si ergo fecit quod non erat, ante quid erat? In principio erat Verbum. Et unde coelum et terra? Omnia per ipsum facta sunt [Ioan. I, 1, 3]. Tu ergo ponis Christum sub fato? Ubi sunt fata? In coelo, inquis, in ordine et conversionibus siderum. Quomodo ergo fatum habet, per quem factum est coelum et sidera; cum tua voluntas, si recte sapias, transcendat et sidera? An quia nosti Christi carnem fuisse sub coelo, ideo putas et potestatem Christi subditam coelo? |
9 | Audi, stulte: Nondum venerat hora eius, non qua cogeretur mori, sed qua dignaretur occidi. Noverat enim ipse quando deberet mori: intendit omnia quae praedicta sunt de illo, et exspectabat finiri omnia quae praedicta sunt ante eius passionem futura; ut cum impleta essent, tunc veniret et passio, dispositionis ordine, non fatali necessitate. Denique audite, ut probetis: inter caetera quae de illo prophetata sunt, scriptum est etiam, Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto [Psal. LXVIII, 22]. Quomodo facta sint, in Evangelio novimus. Prius dederunt fel; accepit, gustavit, et despuit: postea in cruce pendens, ut omnia praedicta complerentur, ait, Sitio: acceperunt spongiam aceto plenam, in arundine ligaverunt, et admoverunt pendenti; accepit ille et ait, Perfectum est. Quid est, Perfectum est? Impleta sunt omnia quae ante passionem meam fuerant prophetata: ergo adhuc quid hic facio? Denique posteaquam dixit, Perfectum est, inclinato capite tradidit spiritum [Ioan. XIX, 28-30]. Numquid illi latrones iuxta confixi, quando voluerunt, exspiraverunt? Tenebantur vinculis carnis, quia non erant creatores carnis: clavis confixi diu cruciabantur, quia infirmitati non dominabantur. Dominus autem quando voluit, carnem in utero virginali accepit: quando voluit, ad homines processit; quamdiu voluit, inter homines vixit; quando voluit, a carne discessit: hoc est potestatis, non necessitatis. Hanc ergo horam ille exspectabat, non fatalem, sed opportunam et voluntariam: ut prius omnia complerentur, quae ante passionem ipsius compleri oportebat. Nam quomodo sub fati necessitate positus erat, qui alio loco dixit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam: nemo tollit eam a me, sed ego ipse pono eam a me, et iterum sumo eam [Ioan. X, 18]? Ostendit hanc potestatem, quando eum Iudaei quaerebant. Quem quaeritis, inquit? Et illi: Iesum. Et ille: Ego sum. Qua voce audita, redierunt retro et ceciderunt [Id. XVIII, 4-6]. |
10 | Dicit aliquis, Si haec in illo potestas erat, quare, cum Iudaei insultarent pendenti et dicerent, Si Filius Dei est, descendat de cruce [Matth. XXVII, 40], non descendit, ut eis suam potestatem descendendo monstraret? Quia patientiam docebat, ideo potentiam differebat. Si enim quasi commotus ad eorum verba descenderet, victus conviciorum dolore putaretur. Prorsus non descendit, fixus permansit, quando vellet abscessurus. Nam quid ei magnum fuit de cruce descendere, qui potuit de sepulcro resurgere? Intelligamus ergo nos quibus hoc ministratum est, potentiam Domini nostri Iesu Christi occultam tunc, manifestam futuram in iudicio: de quo dictum est, Deus manifestus veniet, Deus noster et non silebit [Psal. XLIX, 3]. Quid est, manifestus veniet? Quia venit occultus, veniet manifestus Deus noster, hoc est Christus. Et non silebit: quid est, non silebit? Quia primo siluit. Ubi siluit? Quando iudicatus est; ut etiam hoc impleretur, quod et propheta praedixerat, Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum [Isai. LIII, 7]. Si ergo pati nollet, non pateretur; si non pateretur, sanguis ille non funderetur; si sanguis ille non funderetur, mundus non redimeretur. Agamus itaque gratias et potestati divinitatis, et miserationi infirmitatis eius: et de occulta potentia quam Iudaei non noverant, unde illis modo dictum est, Neque me nostis, neque Patrem meum; et de carne suscepta quam Iudaei noverant, et cuius patriam sciebant; unde illis alio loco dixit, Et me nostis, et unde sim nostis [Ioan. VII, 28]. Utrumque noverimus in Christo; et unde aequalis est Patri, et unde illo maior est Pater. Illud Verbum est, illud caro; illud Deus est, illud homo: sed unus est Christus Deus et homo. |