monumenta.ch > Augustinus > 36
Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS XXXV Ab eo quod legitur, Dixerunt ergo Pharisaei, Tu de teipso testimonium perhibes, etc., usque ad id, Verum est testimonium meum, quia scio unde veni, et quo vado. <<<     >>> TRACTATUS XXXVII Ab eo quod scriptum est, Dicebant ergo. Ubi est pater tuus? usque ad id. Et nemo apprehendit eum, quia nondum venerat hora eius.

Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS XXXVI Ab eo quod scriptum est, Vos secundum carnem iudicatis; ego non iudico quemquam; usque ad id, Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me Pater. [Ioan. VIII,15-18. ]

1 In quatuor Evangeliis, vel potius quatuor libris unius Evangelii, sanctus Ioannes apostolus, non immerito secundum intelligentiam spiritualem aquilae comparatus, altius multoque sublimius aliis tribus erexit praedicationem suam; et in eius erectione etiam corda nostra erigi voluit. Nam caeteri tres evangelistae, tanquam cum homine Domino in terra ambulabant, de divinitate eius pauca dixerunt: istum autem quasi piguerit in terra ambulare, sicut ipso exordio sui sermonis intonuit, erexit se, non solum super terram et super omnem ambitum aeris et coeli sed super omnem etiam exercitum Angelorum, omnemque constitutionem invisibilium potestatum, et pervenit ad eum per quem facta sunt omnia, dicendo, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil [Ioan. I, 1-3]. Huic tantae sublimitati principii etiam caetera congrua praedicavit, et de Domini divinitate, quomodo nullus alius, est locutus. Hoc ructabat quod biberat. Non enim sine causa de illo in isto ipso Evangelio narratur, quia et in convivio super pectus Domini discumbebat [Ioan. XIII, 23]. De illo ergo pectore in secreto bibebat: sed quod in secreto bibit, in manifesto eructavit, ut perveniat ad omnes gentes non solum incarnatio Filii Dei, et passio, et resurrectio; sed etiam quid erat ante incarnationem Unicus Patri, Verbum Patris, coaeternus generanti, aequalis ei a quo missus est; sed in ipsa missione minor factus, quo maior esset Pater.
2 Quidquid ergo humiliter positum audistis de Domino Iesu Christo, susceptae carnis dispensationem cogitate; qualis factus est propter nos, non qualis erat ut faceret nos: quidquid autem sublime et supra omnes creaturas excelsum atque divinum, et Patri aequale atque coaeternum de illo audieritis in Evangelio poni, vel legeritis, scitote vos hoc legere quod ad formam Dei pertinet, non quod ad formam servi. Quia si istam regulam tenueritis qui capere potestis; non autem omnes capere potestis, sed omnes credere debetis: si ergo hanc regulam tenueritis, adversus calumnias tenebrarum haereticarum, tanquam in lumine ambulantes, securi pugnabitis. Non enim defuerunt qui sola evangelica testimonia legendo sectarentur, quae de humilitate Christi posita sunt, qui adversus ea testimonia quae divinitatem eius locuta sunt, surdi fuerunt: ideo surdi, ut male verbosi. Item quidam illa sola attendentes quae de Domini sublimitate dicta sunt, etiam ipsi misericordiam eius, qua homo factus est propter nos, et si legerunt, non crediderunt, et ab hominibus inducta, atque falsa esse putaverunt; contendentes Deum tantummodo fuisse Dominum nostrum Christum, non etiam hominem. Alii sic, alii sic; utrique in errore. Catholica autem fides ex utroque verum tenens quod tenet, et praedicans quod credit, et Deum Christum intellexit, et hominem credidit: utrumque enim scriptum est, et utrumque verum est. Si Deum tantum dixeris Christum, medicinam negas qua sanatus es: si hominem tantum dixeris Christum, potentiam negas qua creatus es. Utrumque igitur tene, anima fidelis et cor catholicum, utrumque tene, utrumque crede, utrumque fideliter confitere. Et Deus Christus est, et homo Christus. Qualis Deus Christus? Aequalis Patri, unum cum Patre. Qualis homo Christus? De virgine natus, trahens de homine mortalitatem, non trahens iniquitatem.
3 Isti ergo Iudaei videbant hominem, nec intelligebant nec credebant Deum: atque inter caetera audistis iam quemadmodum ei dixerint, Tu de te testimonium dicis; testimonium tuum non est verum [Id. VIII, 13]. Audistis etiam quid ille responderit, cum hesterno die lectum esset, et pro nostris viribus disputatum. Hodie verba eius haec lecta sunt, Vos secundum carnem iudicatis. Ideo, inquit, mihi dicitis, Tu de te testimonium dicis; testimonium tuum non est verum, quia secundum carnem iudicatis; quia Deum non intelligitis, et hominem videtis, et hominem persequendo, Deum latentem offenditis. Ergo secundum carnem iudicatis. Ideo vobis arrogans videor, quia ego de me testimonium perhibeo. Omnis enim homo, quando de se vult perhibere testimonium laudabile, arrogans et superbus videtur. Ideo scriptum est, Non te laudet os tuum, sed laudet te os proximi tui [Prov. XXVII, 2]. Sed hoc homini dictum est. Infirmi enim sumus, et apud infirmos loquimur. Verum dicere et mentiri possumus: etsi verum dicere debemus, et mentiri tamen possumus cum volumus. Lux mentiri non potest: absit ut in lucis divinae splendore tenebrae mendacii reperiantur. Loquebatur ille tanquam lux, loquebatur tanquam veritas; sed lux in tenebris lucebat, et tenebrae eam non comprehenderunt: ideo secundum carnem iudicabant. Vos, inquit, secundum carnem iudicatis.
4 Ego non iudico quemquam. Non ergo iudicat quemquam Dominus Iesus Christus? Nonne ipse est quem confitemur resurrexisse tertia die, ascendisse in coelum, ibi sedere ad dexteram Patris, inde esse venturum ad iudicandos vivos et mortuos? Nonne ipsa est fides nostra, de qua dicit Apostolus, Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem [Rom. X, 10]? Ergo quando ista confitemur, contra Dominum loquimur? Nos dicimus venturum iudicem vivorum et mortuorum; ipse autem dicit, Ego non iudico quemquam. Quaestio ista duobus modis solvi potest; ut aut hoc intelligamus, non iudico quemquam, id est, modo: sicut dicit alio loco, Ego non veni ut iudicem mundum, sed ut salvum faciam mundum [Ioan. XII, 47]; non iudicium suum negando, sed differendo. Aut certe quia dixerat, Vos secundum carnem iudicatis; ita subiunxit, Ego non iudico quemquam, ut subaudias, secundum carnem. Nullus ergo nobis contra fidem quam tenemus et annuntiamus de iudice Christo, scrupulus dubitationis in corde remaneat. Venit Christus, sed primo salvare, postea iudicare: eos iudicando in poenam, qui salvari noluerunt; eos perducendo ad vitam, qui credendo salutem non respuerunt. Prima ergo dispensatio Domini nostri Iesu Christi medicinalis est, non iudicialis: nam si primo venisset iudicaturus, neminem invenisset cui praemia iustitiae redderet. Quia ergo vidit omnes peccatores, et omnino neminem esse immunem a morte peccati; prius erat eius misericordia praeroganda, et post exserendum iudicium: quia de illo cantaverat Psalmus, Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine [Psal. C, 1]. Non enim iudicium ait et misericordiam; nam si primo esset iudicium, nulla esset misericordia: sed primo misericordia, postea iudicium. Quae est primo misericordia? Creator hominis, homo esse dignatus est: factus est quod fecerat, ne periret quem fecerat. Quid huic misericordiae addi potest? Et tamen addidit. Parum fuit ei hominem fieri; sed etiam [Lugd. Ven. Lov. legunt, sed voluit etiam. In B., ad marginem annotatur, supple, ADDIDIT. M.] ab hominibus reprobari: parum erat reprobari; et exhonorari: parum erat exhonorari; et occidi: sed et hoc parum est; morte crucis. Nam et cum eius obedientiam usque ad mortem factam commendaret Apostolus, parum illi fuit dicere, Factus obediens usque ad mortem: non enim qualemcumque mortem, sed addidit, mortem autem crucis [Philipp. II, 8]. Illa morte peius nihil fuit inter omnia genera mortium. Denique ubi dolores acerrimi exagitant, cruciatus vocatur, a cruce nominatus. Pendentes enim in ligno crucifixi, clavis ad lignum pedibus manibusque confixi, producta morte necabantur. Non enim crucifigi hoc erat occidi: sed diu vivebatur in cruce; non quia longior vita eligebatur, sed quia mors ipsa protendebatur, ne dolor citius finiretur. Mori voluit pro nobis: parum dicimus, crucifigi dignatus est, usque ad mortem crucis obediens factus. Elegit extremum et pessimum genus mortis, qui omnem fuerat ablaturus mortem: de morte pessima occidit omnem mortem. Pessima enim erat non intelligentibus Iudaeis; nam a Domino electa erat. Ipsam enim crucem suam signum habiturus erat, ipsam crucem de diabolo superato tanquam tropaeum in frontibus fidelium positurus, ut diceret Apostolus: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi munaus crucifixus est, et ego mundo [Galat. VI, 14]. Nihil erat tunc in carne intolerabilius, nihil est nunc in fronte gloriosius. Quid servat fideli suo, qui talem honorem dedit supplicio suo? Denique modo in poenis reorum non est apud Romanos: ubi enim Domini crux honorata est, putatum est quod et reus honoraretur, si crucifigeretur. Qui ergo ideo venit, neminem iudicavit: et malos passus est. Pertulit iniustum iudicium, ut ageret iustum. Sed in eo quod pertulit iniustum, misericordiae fuit. Denique ita humilis factus ut veniret ad crucem, distulit quidem potentiam, sed publicavit misericordiam. Unde distulit potentiam? Quia de cruce noluit descendere, qui potuit de sepulcro resurgere. Unde publicavit misericordiam? Quia pendens in cruce dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt [Luc. XXIII, 34]. Sive ergo propter hoc, quia non venerat iudicare mundum, sed salvare mundum, dixit, Ego non iudico quemquam: sive quemadmodum commemoravi, quoniam dixerat, Vos secundum carnem iudicatis, addidit, Ego non iudico quemquam, ut intelligamus Christum non secundum carnem iudicare, sicut ab hominibus iudicatus est.
5 Nam ut agnoscatis iam et iudicem Christum, audite quod sequitur: Et si iudico ego, iudicium meum verum est. Ecce habes et iudicem, sed agnosce salvatorem, ne sentias iudicem. Quare autem dixit iudicium suum verum esse? Quia solus, inquit, non sum, sed ego et qui misit me Pater. Dixi vobis, fratres, quia Ioannes iste evangelista sanctus multum alte volat: vix est eum mente comprehendere. Mysterium autem altius volantis opus est ut commemorem Charitatem vestram. Et apud Ezechielem prophetam, et in Apocalypsi ipsius Ioannis, cuius est hoc Evangelium, commemoratur animal quadruplex, habens quatuor personas; hominis, vituli, leonis, aquilae [Ezech. I, 5-10] [Apoc. IV, 6, 7]. Qui ante nos Scripturarum sanctarum mysteria tractaverunt, plerique in hoc animali, vel potius in his animalibus quatuor Evangelistas intellexerunt. Leonem pro rege positum, quoniam videtur leo rex esse quodammodo bestiarum, propter potentiam et terribilem fortitudinem. Haec persona tributa est Matthaeo, quia in generationibus Domini regiam seriem prosecutus est, quemadmodum esset Dominus per stirpem regiam de semine David regis. Lucas autem quoniam coepit a sacerdotio Zachariae sacerdotis, faciens mentionem patris Ioannis Baptistae, vitulo deputatus est; quia magna victima vitulus erat in sacrificio sacerdotum. Marco homo Christus merito assignatus est, quia neque de regia potestate aliquid dixit, neque de sacerdotali coepit, sed tantum ab homine Christo exorsus est. Hi omnes prope de terrenis, id est de iis quae in terra gessit Dominus noster Iesus Christus, non recesserunt: de divinitate eius perpauca locuti sunt, tanquam in terra cum illo ambulantes. Restat aquila: ipse est Ioannes, sublimium praedicator, et lucis internae atque aeternae fixis oculis contemplator. Dicuntur enim et pulli aquilarum a parentibus sic probari, patris scilicet ungue suspendi, et radiis solis opponi: qui firme contemplatus fuerit, filius agnoscitur; si acie palpitaverit, tanquam adulterinus ab ungue dimittitur. Iam ergo videte quam sublimia loqui debuit, qui est aquilae comparatus: et tamen etiam nos humi repentes, infirmi et vix ullius momenti inter homines, audemus tractare ista, et ista exponere; et putamus nos aut capere posse cum cogitamus, aut capi dum dicimus.
6 Quare ista dixi? Forte enim post haec verba quisquam mihi iuste dicat: Pone ergo codicem. Quod excedit mensuram tuam, quid sumis in manum tuam? quid ei committis linguam tuam? Ad hoc respondeo: Multi haeretici abundant, et ad hoc eos Deus abundare permisit, ne semper lacte nutriamur, et in bruta infantia remaneamus. Quia enim non intellexerunt quomodo commendaretur divinitas Christi, sapuerunt sicut voluerunt: non autem recte sapiendo, fidelibus catholicis quaestiones molestissimas intulerunt; coeperunt exagitari et fluctuare corda fidelium. Iam tunc necessitas facta est spiritualibus viris, qui aliquid secundum divinitatem Domini nostri Iesu Christi, non solum legerant in Evangelio, sed etiam intellexerant, ut contra arma diaboli Christi arma proferrent: et de Christi divinitate adversus falsos fallacesque doctores, quantis possent viribus, apertissima conflictatione pugnarent; ne cum ipsi tacerent, alii perirent. Quicumque enim senserunt Dominum nostrum Iesum Christum, aut diversae substantiae esse quam Pater est, aut tantum esse Christum solum, ut ipse sit Pater, ipse sit Filius, ipse sit Spiritus sanctus: quicumque etiam sentire voluerunt hominem fuisse solum, non Deum factum hominem, aut ita Deum ut in sua divinitate mutabilem, aut ita Deum ut non et hominem; a fide naufragaverunt, et de portu Ecclesiae proiecti sunt, ne inquietudine sua naves secum positas frangerent. Quae res coegit ut etiam nos minimi, et quantum ad nos pertinet prorsus indigni, quantum autem ad illius misericordiam in aliquo dispensatorum eius numero constituti, non vobis taceamus quod aut intelligatis, mecumque gaudeatis; aut si intelligere nondum valetis, credendo securi in portu maneatis.
7 Dicam ergo; capiat qui potest, credat qui non potest: tamen dicam quod ait Dominus, Vos secundum carnem iudicatis; ego non iudico quemquam, aut modo, aut secundum carnem. Sed et si ego iudico, iudicium meum verum est. Quare iudicium tuum verum est? Quia solus non sum, inquit, sed ego et qui misit me Pater. Quid ergo, Domine Iesu? Si solus esses, falsum esset iudicium tuum; et ideo verum iudicas, quia solus non es, sed tu et qui te misit Pater? Quid responsurus sum? Ipse respondeat: Verum est, inquit, iudicium meum. Quare? Quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater. Si tecum est, quomodo te misit? Et te misit, et tecum est? Itane et missus non recessisti? itane et ad nos venisti, et ibi mansisti? Quomodo istud creditur? quomodo capitur? Ad haec duo respondeo: Quomodo capitur, recte dicis; quomodo creditur, non recte dicis. Imo ideo bene creditur, quia non cito capitur: nam si cito caperetur, non opus erat ut crederetur; quia videretur. Ideo credis, quia non capis; sed credendo fis idoneus ut capias. Nam si non credis, numquam capies; quia minus idoneus remanebis. Fides ergo mundet te, ut intellectus impleat te. Verum est, inquit, iudicium meum; quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater. Ergo, Domine Deus noster Iesu Christe, missio tua incarnatio tua est. Sic video, sic intelligo: postremo sic credo, ne arrogantiae sit dicere. Sic intelligo. Prorsus et hic est Dominus noster Iesus Christus; imo hic erat secundum carnem, modo hic est secundum divinitatem: et cum Patre erat, et a Patre non recesserat. Quod ergo dicitur missus venisse ad nos, incarnatio ipsius commendatur, quia Pater non est incarnatus.
8 Nam Sabelliani dicti sunt quidam haeretici, qui vocantur et Patripassiani, qui dicunt ipsum Patrem passum fuisse. Noli tu, catholice: si enim fueris patripassianus, non eris sanus. Ergo intellige missionem Filii nominatam incarnationem Filii: Patrem autem incarnatum esse non credas, sed a Filio incarnato Patrem recessisse non credas Ille carnem portabat, ille cum Filio erat. Si in coelo Pater, in terra Filius; quomodo Pater cum Filio erat? Quia et Pater et Filius ubique erant: non enim in coelo sic est Deus, ut non sit in terra. Audi illum qui volebat fugere iudicium Dei, et non inveniebat qua: Quo abibo, inquit, a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es. De terra erat quaestio; audi quid sequitur: Si descendero ad infernum, ades [Psal. CXXXVIII, 7, 8]. Si ergo et in inferno dicitur quod adsit, quid rerum remanet ubi non sit? Vox enim Dei est apud prophetam, Coelum et terram ego impleo [Ierem. XXIII, 24]. Ubique ergo est, qui nullo clauditur loco. Noli ab illo averti, et tecum est. Si vis ad eum pervenire, noli piger esse amare: non enim pedibus, sed affectibus curris. Uno loco mancus venis, si credis et diligis. Ergo ubique est: si ubique est, quomodo cum Filio non est? Itane cum Filio non est, qui, si credis, et tecum est?
9 Unde ergo verum est iudicium eius, nisi quia verus est Filius? Hoc enim dixit, Et si iudico, verum est iudicium meum; quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater. Tanquam diceret, Verum est iudicium meum, quia Filius Dei sum. Unde probas quia Filius Dei es? Quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater. Erubesce, Sabelliane, audis Filium, audis Patrem. Pater, Pater est; Filius, Filius est. Non dixit, Ego sum Pater, et ego ipse sum Filius; sed, solus non sum, inquit. Quare solus non es? Quia mecum est Pater. Ego sum, et qui misit me Pater: nudis. Ego sum, et qui me misit. Ne perdas personam, distingue personas. Distingue intelligentia, noli separare perfidia; ne iterum quasi fugiens Charybdim, in Scyllam incurras. Vorabat enim te gurges impietatis Sabellianorum, ut diceres ipsum esse Patrem qui est Filius: modo didicisti, Solus non sum, sed ego et qui misit me Pater. Agnoscis quia Pater, Pater est; et Filius, Filius est Bene agno eis: sed noli dicere, Pater maior est, Filius minor est; noli dicere, Pater aurum est, Filius argentum est. Una substantia est, una divinitas, una coaeternitas, perfecta aequalitas, dissimilitudo nulla. Nam si tantummodo alterum credideris esse Christum, non eum qui Pater est, in aliquo tamen distantem secundum naturam esse putaveris; a Charybdi quidem evasisti, sed in Scyllaeis scopulis naufragasti. In medio naviga, utrumque periculosum latus evita. Pater, Pater est; Filius, Filius est. Iam dicis, Pater, Pater est; Filius, Filius est: bene periculum absorbentis gurgitis evasisti; quid vis ire in alteram partem, ut dicas, Aliud est Pater, Filius aliud? Alius est, recte dicis; aliud, non recte. Alius enim est Filius, quia non est ipse qui Pater; et alius Pater, quia non ipse qui Filius: non tamen aliud, sed hoc ipsum est et Pater et Filius. Quid est, hoc ipsum est? Unus Deus est. Audisti, Quia non sum solus, sed ego et qui misit me Pater; audi quomodo credas Patrem et Filium, audi ipsum Filium: Ego et Pater unum sumus [Ioan. X, 30]. Non dixit, Pater ego sum; aut, Ego et Pater unus est [Editi, unum est: et paulo infra, unum non diceret de diversis. At Mss. omnes habent, unus est, et postea, de diverso: quibus codicibus id favet quod in Tract. 37, n. 6, legitur: «Non ergo diversum, quia unum: non unus, quia «sumus.»]: sed cum dicit, Ego et Pater unum sumus: utrumque audi, et unum, et sumus, et a Charybdi et a Scylla liberaberis. In duobus istis verbis quod dixit, unum, liberat te ab Ario: quod dixit, sumus, liberat te a Sabellio. Si unum, non ergo diversum; si sumus, ergo et Pater et Filius. Sumus enim, non diceret de uno; sed et unum non diceret de diverso. Ergo ideo verum est, inquit, iudicium meum, breviter ut audias, quia Filius Dei sum. Sed sic tibi persuadeo, inquit, quia Filius Dei sum, ut intelligas quia mecum est Pater: non sic sum Filius ut ipsum deseruerim; non ita hic sum, ut eum ipso non sim; non ita ibi ille est, ut mecum non sit: formam servi accepi [Philipp. II, 7,] sed formam Dei non amisi; Solus ergo, inquit, non sum, sed ego et qui misit me Pater.
10 Dixerat de iudicio; de testimonio vult dicere. In Lege, inquit, vestra scriptum est quia duorum hominum testimonium verum est. Ego sum qui de me testimonium perhibeo, et testimonium perhibet de me qui misit me Pater. Exposuit illis et Legem, si ingrati non essent. Magna enim quaestio est, fratres mei, et valde mihi videtur in mysterio res esse constituta, ubi Deus dixit, In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum [Deut. XIX, 15] [Matth. XVIII, 16]. Veritas quaeritur per duos testes? Ita plane, sic se habet humani generis consuetudo: sed tamen fieri potest ut et duo mentiantur. Susanna casta duobus falsis testibus urgebatur: numquid quia duo erant, ideo falsi testes non erant? De duobus dicimus aut de tribus? universus populus me titus est contra Christum [Luc. XXIII, 1]. Si ergo populus constans ex magna hominum multitudine, falsus testis inventus est; quomodo accipiendum est, In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum: nisi quia hoc modo per mysterium Trinitas commendata est, in qua est perpetua stabilitas veritatis? Vis habere bonam causam? Habeto duos vel tres testes, Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Denique quando Susanna casta femina fidelisque coniux duobus falsis testibus urgebatur, Trinitas illi in conscientia atque in occulto suffragabatur: illa Trinitas de occulto unum testem Danielem excitavit, et duos convicit [Dan. XIII, 36-62]. Ergo quia in Lege vestra scriptum est, duorum hominum testimonium verum esse, accipite nostrum testimonium, ne sentiatis iudicium. Ego enim, inquit, non iudico quemquam, sed testimonium perhibeo de me: differo iudicium, non differo testimonium.
11 Eligamus nobis, fratres, contra linguas hominum, contra infirmas suspiciones generis humani Deum iudicem, Deum testem. Non enim dedignatur testis esse qui iudex est, aut promovetur cum fit iudex; quoniam qui testis est, ipse iudex erit. Quare ipse testis? Quia non quaerit alium unde cognoscat qui sis. Quare ipse iudex? Quia ipse habet potestatem mortificandi et vivificandi, damnandi et absolvendi, in gehennas praecipitandi et in coelos levandi, diabolo coniungendi et cum Augelis coronandi. Cum ergo ipse habeat hanc potestatem, iudex est. Quia vero ut te cognoscat non quaerit alium testem; qui tunc iudicabit te, modo videt te: non est unde illum fallas, cum coeperit iudicare. Non enim adhibes tibi aliquos falsos testes, qui iudicem illum possint circumvenire, quando te coeperit iudicare. Deus hoc tibi dicit: Quando contemnebas, ego videbam; et quando non credebas, sententiam meam non frustrabam: differebam, non auferebum. Noluisti audire quod praecepi, senties quod praedixi. Si autem audias quae praecepi, non mala senties quae praedixi, sed bona percipies quae promisi.
12 Ne aliquem sane moveat quod ait, Verum est iudicium meum; quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater; cum alibi dixerit, Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio [Ioan. V, 22]. Iam in eisdem verbis Evangelii disputavimus, et nunc admonemus, non hoc ideo dictum, quia Pater non erit cum Filio iudicante; sed quoniam bonis et malis in iudicio solus Filius apparebit, in ea forma in qua passus est, et resurrexit, et ascendit in coelum. Discipulis quippe tunc conspicientibus ascendentem, vox angelica sonuit, Sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum [Act. I, 11]: id est, in forma hominis in qua iudicatus est iudicabit, ut etiam illud propheticum impleatur, Videbunt in quem pupugerunt [Zach. XII, 10] [Ioan. XIX, 37]. Cum vero euntibus iustis in vitam aeternam, videbimus eum sicuti est; non erit illud iudicium vivorum et mortuorum, sed praemium tantummodo vivorum.
13 Item ne moveat quod ait, In Lege vestra scriptum est quia duorum hominum testimonium verum est, et ideo quisquam existimet non fuisse illam legem Dei, quia non dictum est, In lege Dei: sciat ita dictum esse, In Lege vestra, tanquam diceret, in Lege quae vobis est data; a quo, nisi a Deo? Sicut dicimus, Panem nostrum quotidianum: et tamen dicimus, Da nobis hodie [Matth. VI, 11].
Augustinus HOME

bke15.97r bke16.99r

Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS XXXV Ab eo quod legitur, Dixerunt ergo Pharisaei, Tu de teipso testimonium perhibes, etc., usque ad id, Verum est testimonium meum, quia scio unde veni, et quo vado. <<<     >>> TRACTATUS XXXVII Ab eo quod scriptum est, Dicebant ergo. Ubi est pater tuus? usque ad id. Et nemo apprehendit eum, quia nondum venerat hora eius.
monumenta.ch > Augustinus > 36

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik