monumenta.ch > Augustinus > 35
Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS XXXIV In illud, Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae. <<<     >>> TRACTATUS XXXVI Ab eo quod scriptum est, Vos secundum carnem iudicatis; ego non iudico quemquam; usque ad id, Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me Pater.

Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS XXXV Ab eo quod legitur, Dixerunt ergo Pharisaei, Tu de teipso testimonium perhibes, etc., usque ad id, Verum est testimonium meum, quia scio unde veni, et quo vado. [Ioan. VIII,13, 14. ]

1 De verbis Domini nostri Iesu Christi, ubi ait, Ego sum lux mundi: qui me sequitur, non ambulabit in tenebris; sed habebit lumen vitae [Ioan. VIII, 12], hesterno die qui adfuistis, diu disputatum esse meministis: et si adhuc velimus de illo lumine disputare, diu loqui possumus; nam non possumus explicare compendio. Itaque, fratres mei, sequamur Christum lumen mundi, ne ambulemus in tenebris. Tenebrae metuendae sunt, morum, non oculorum: et si oculorum, non exteriorum, sed interiorum, unde discernitur non album et nigrum, sed iustum et iniustum.
2 Cum haec ergo dixisset Dominus noster Iesus Christus, responderunt Iudaei: Tu de te testimonium dicis; testimonium tuum non est verum. Antequam veniret Dominus noster Iesus Christus, multas ante se lucernas propheticas accendit et misit. De his etiam erat Ioannes Baptista, cui tam magnum ipsum lumen, quod est Dominus Christus, perhibuit testimonium, quale nulli hominum: ait enim, In natis mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista [Matth. XI, 11]. Hic tamen, quo nemo erat maior in natis mulierum, dicit de Domino Iesu Christo: Ego quidem baptizo vos in aqua; qui autem venit, fortior me est, cuius non sum dignus calceamentum solvere [Ioan. I, 26, 27]. Videte quemadmodum se lucerna diei submittat. Lucernam vero ipsum Ioannem fuisse Dominus ipse testatur: Ille erat, inquit, lucerna ardens et lucens; et vos voluistis ad horam exsultare in lumine eius [Id. V, 35]. Quando autem dixerunt Iudaei Domino, Dic nobis, in qua potestate ista facis? sciens Dominus quia Ioannem Baptistam pro magno haberent, et quod ipse quem pro magno habebant, eis de Domino testimonium perhibuisset, respondit eis: Interrogabo et ego vos unum sermonem: dicite mihi, Baptismus Ioannis unde est? de coelo, an ex hominibus? Turbati illi intra semetipsos cogitabant, quia si dicerent, Ab hominibus, lapidari possent a turba, quae Ioannem prophetam esse credebat: si dicerent, De coelo, responderet eis, Ille quem confitemini de coelo habuisse prophetiam, mihi testimonium perhibuit, et ab illo audistis in qua ego ista faciam potestate. Viderunt ergo, quodlibet horum respondissent, in laqueum se casuros; et dixerunt, Nescimus. Et Dominus eis: Nec ego dico vobis, in qua potestate ista facio [Matth. XXI, 23-27]. Non vobis dico quod scio, quia non vultis fateri quod scitis. Iustissime utique repulsi, confusi abscesserunt: et impletum est quod in Psalmo per Prophetam dicit Deus Pater, Paravi lucernam Christo meo, id est, ipsum Ioannem; inimicos eius induam confusione [Psal. CXXXI, 17, 18].
3 Habebat ergo Dominus Iesus Christus testimonium Prophetarum ante se praemissorum, praeconum iudicem praecedentium; habebat testimonium a Ioanne: sed ipse maius [Lov, ipsum maius. At Am. Bad. et Er., ipse. Sic etiam Mss. e quibus plerique loco maius, habent, magis.] testimonium erat, quod sibi perhibebat. Illi autem infirmis oculis lucernas quaerebant, quia diem ferre non poterant: nam Ioannes idem ipse apostolus, cuius Evangelium in manibus habemus, in ipsius Evangelii sui capite ait de Ioanne, 'Erat homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes: hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per eum. Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in mundum.' Si omnem, ergo et Ioannem. Unde dicit et ipse Ioannes. Nos omnes de plenitudine eius accepimus [Ioan. I, 6-9, 16]. Discernite ergo ista, ut proficiat mens vestra in fide Christi; ne semper infantes sitis ubera quaerentes, et a cibo solido resilientes. Debetis apud matrem sanctam Ecclesiam Christi nutriri et ablactari, et ad escas solidiores accedere, mente, non ventre. Hoc ergo discernite, aliud esse lumen quod illuminat, aliud esse quod illuminatur. Nam et oculi nostri lumina dicuntur; et unusquisque ita iurat, tangens oculos suos, per lumina sua, Sic vivant lumina mea: usitata iuratio est. Quae lumina si lumina sunt, desit lumen in cubiculo tuo clauso, pateant et luceant tibi: non utique possunt. Quomodo ergo ista in facie quae habemus, et lumina nuncupamus, et quando sana sunt, et quando patent, indigent extrinsecus adiutorio luminis; quo ablato aut non illato, sana sunt, aperta sunt, nec tamen vident: sic mens nostra, qui est oculus animae, nisi veritatis lumine radietur, et ab illo qui illuminat nec illuminatur, mirabiliter illustretur, nec ad sapientiam nec ad iustitiam poterit pervenire. Ipsa est enim via nostra iuste vivere. Quomodo autem non offendat in via, cui non lucet lumen? Ac per hoc in tali via videre opus est, in tali via videre magnum est. Nam Tobias in facie oculos clausos habebat, et filius patri manum dabat; pater filio viam praecipiendo monstrabat [Tob. II, 11, IV].
4 Responderunt ergo Iudaei, Tu de te testimonium dicis; testimonium tuum non est verum. Videamus quid audiant: audiamus et nos, sed non sicut illi. Illi contemnentes, nos credentes: illi occidere Christum volentes, nos per Christum vivere cupientes. Interim ista distantia distinguat aures mentesque nostras, et audiamus quid Iudaeis responderit Dominus. Respondit Iesus, et dixit eis: Etsi ego de me testimonium perhibeo, verum est testimonium meum; quia scio unde veni, et quo vado. Lumen et alia demonstrat et seipsum. Accendis lucernam, verbi gratia, ut quaeras tunicam, et praestat tibi ardens lucerna ut invenias tunicam: numquid accendis lucernam ut videas ardentem lucernam? Lucerna quippe ardens idonea est et alia quae tenebris operiebantur nudare, et seipsam tuis oculis demonstrare. Sic et Dominus Christus et inter fideles suos, et inimicos Iudaeos, tanquam inter lucem et tenebras distinguebat; tanquam inter illos quos radio fidei perfundebat, et illos quorum clausos oculos circumfundebat. Nam etiam sol iste et videntis faciem illustrat, et caeci: ambo pariter stantes, et faciem ad solem habentes illustrantur in carne, sed non ambo illuminantur in acie; videt ille, ille non videt; ambobus sol praesens est, sed praesenti soli unus est absens. Sic et Sapientia Dei, Verbum Dei, Dominus Iesus Christus ubique praesens est; quia ubique est veritas, ubique est sapientia. Intelligit quis in oriente iustitiam; intelligit alius in occidente iustitiam: numquid alia est iustitia quam ille intelligit, alia quam iste? Separati sunt corpore, et in uno habent acies mentium suarum. Quam video iustitiam hic constitutus, si iustitia est, ipsam videt iustus nescio quot mansionibus a me carne seiunctus, et in illius iustitiae luce coniunctus. Ergo testimonium sibi perhibet lux: aperit sanos oculos, et sibi ipsa testis est, ut cognoscatur lux. Sed quid agimus de infidelibus? numquid illis non est praesens? Est praesens et illis sed quibus eam videant, oculos non habent cordis. Audi de illis ex Evangelio ipso prolatam sententiam: Et lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt [Ioan. I, 5] Ergo ait Dominus, et verum ait, Etsi ego de me testimonium perhibeo, verum est testimonium meum; quia scio unde veni, et quo vado. Patrem volebat intelligi; Patri gloriam dabat Filius. Aequalis glorificat eum a quo est missus: quantum debet homo glorificare eum a quo est creatus?
5 Scio unde veni, et quo vado. Iste qui in praesentia vobis loquitur, habet quod non deseruit, sed tamen venit: non enim veniendo inde discessit, aut redeundo nos dereliquit. Quid miramini? Deus est. Non potest hoc fieri ab homine; non potest hoc fieri ab ipso sole. Quando pergit ad occidentem, deserit orientem, et donec oriturus redeat ad orientem, non est in oriente: Dominus autem noster Iesus Christus et venit, et ibi est; et redit, et hic est. Audi ipsum Evangelistam alio loco dicentem, et si potes, cape; si non potes, crede: Deum, inquit, nemo vidit unquam, nisi unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit [Ioan. I, 18]. Non dixit, Fuit in sinu Patris, quasi veniendo deseruerit sinum Patris. Hic loquebatur, et ibi se esse dicebat: qui et hinc discessurus, quid dixit? Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi [Matth. XXVIII, 20].
6 Ergo verum est testimonium luminis, sive se ostendat, sive alia; quia sine lumine non potes videre lumen, et sine lumine non potes videre quodlibet aliud quod non est lumen. Si idoneum est lumen ad demonstranda ea quae non sunt lumina, numquid in se deficit? numquid se non aperit, sine quo alia patere non possunt? Locutus est Propheta verum; sed unde haberet, nisi de fonte veritatis hauriret? Locutus est Ioannes verum; sed unde locutus est, ipsum interroga: Nos omnes, inquit, de plenitudine eius accepimus. Ergo idoneus est Dominus noster Iesus Christus qui sibi perhibeat testimonium. Sed plane, fratres mei, in nocte huius saeculi audiamus et prophetiam intente: modo enim ad fragilitatem nostram nocturnasque cordis nostri intimas tenebras humilis voluit venire Dominus noster. Homo venit contemnendus et honorandus, venit negandus et confitendus; contemnendus et negandus a Iudaeis, honorandus et confitendus a nobis: iudicandus et iudicaturus; iudicandus iniuste, iudicaturus iuste. Talis ergo venit, ut oporteret ei lucernam testimonium perhibere. Nam quid opus erat ut Ioannes tanquam lucerna perhiberet testimonium diei, si dies ipse ab infirmitate nostra posset videri? Sed non poteramus: infirmas factus est infirmis, per infirmitatem sanavit infirmitatem; per mortalem carnem, carnis abstulit mortem; de corpore suo collyrium fecit luminibus nostris. Quia ergo Dominus venit, et in nocte saeculi adhuc sumus, oportet ut et prophetias audiamus.
7 Nam de prophetia convincimus contradicentes Paganos. Quis est Christus, dicit Paganus? Cui respondemus: Quem praenuntiaverunt Prophetae. Et ille: Qui Prophetae? Recitamus Isaiam, Danielem, Ieremiam, alios sanctos Prophetas; dicimus quam longe ante illum venerint, quanto tempore adventum eius praecesserint. Hoc ergo respondemus: Praevenerunt eum Prophetae, praedixerunt eum esse venturum Respondet aliquis eorum: Qui Prophetae? Nos recitamus, qui nobis quotidie recitantur. Et ille: Qui sunt hi Prophetae? Nos respondemus: Qui et praedixerunt ea quae fieri videmus. Et ille: Vos, inquit, vobis ista finxistis, vidistis ea fieri, et quasi ventura praedicta essent, in libris quibus voluistis conscripsistis. Hic contra inimicos Paganos occurrit nobis aliorum testimonium inimicorum. Proferimus codices a Iudaeis, et respondemus: Nempe et vos et illi, fidei nostrae estis inimici. Ideo sparsi sunt per gentes, ut alios ex aliis convincamus inimicis Codex Isaiae proferatur a Iudaeis, videamus si non ibi lego, 'Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente fuit sine voce, sic non aperuit os suum. In humilitate iudicium eius sublatum est; livore eius sanati sumus; omnes ut oves erravimus, et ipse traditus est pro peccatis nostris' [Isai. LIII, 5-8]. Ecce lucerna una. Alia proferatur, Psalmus aperiatur, etiam inde praedicta passio Christi recitetur. 'Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea: ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem. Apud te laus mea; in Ecclesia magna confitebor tibi. Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae: et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium; quia Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium' [Psal. XXI, 17 29]. Erubescat unus inimicus, quia codicem mihi ministrat alius inimicus. Sed ecce de codicibus prolatis ab uno inimico alterum vici: et ipse qui mihi codicem protulit, non relinquatur; ab illo proferatur, unde et ipse vincatur. Lego alium prophetam, et invenio Dominum loquentem ad Iudaeos: Non est mihi voluntas in vobis, divit Dominus, nec accipiam sacrificium [Magno consensu Mss., sacrificia.] de manibus vestris: quoniam ab ortu solis usque ad occasum, sacrificium mundum offertur nomini meo [Malach. I, 10 ] [et 11]. Non venis, Iudaee, ad sacrificium mundum; convinco te immundum.
8 Ecce et lucernae perhibent testimonium diei propter infirmitatem nostram, quia diei claritatem tolerare et videre non possumus. Nam et nos ipsi Christiani in comparatione quidem infidelium lux iam sumus; unde dicit Apostolus. Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino, sicut filii lucis ambulate [Ephes. V, 8]: et alibi dixit, Nox praecessit, dies autem appropinquavit: abiiciamus ergo opera tenebrarum, et induamus nos arma lucis; sicut in die honeste ambulemus [Rom. XIII, 12, 13]. Tamen quia in comparatione illius lucis ad quam venturi sumus, adhuc nox est etiam dies in quo sumus, audi Petrum apostolum: delatam dicit Domino Christo vocem de magnifica potestate, Tu es Filius meus dilectus, in quo bene sensi. Hanc vocem, inquit, nos de coelo audivimus delatam, cum essemus cum illo in monte sancto. Sed quia nos non ibi fuimus, et istam vocem de coelo tunc non audivimus; ait ad nos ipse Petrus, Et habemus certiorem propheticum sermonem. Non audistis vocem de coelo delatam, sed certiorem habetis propheticum sermonem. Praevidens enim Dominus Iesus Christus impios quosdam futuros, qui miraculis eius calumniarentur, magicis artibus ea tribuendo, Prophetas ante praemisit. Numquid enim, si magus erat et magicis artibus fecit ut coleretur et mortuus, magus erat antequam natus? Prophetas audi, o homo mortue, et vermescendo calumniose, Prophetas audi: lego, audi qui ante Dominum venerunt. Habemus, inquit apostolus Petrus, certiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes, sicut lucernae in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris [II Petr. I, 17-19].
9 Quando ergo Dominus noster Iesus Christus venerit, et, sicut dicit etiam apostolus Paulus, illuminaverit occulta tenebrarum, et manifestaverit cogitationes cordis, ut laus sit unicuique a Deo [I Cor. IV, 5]; tunc praesente tali die lucernae non erunt necessariae: non legetur nobis Propheta, non aperietur codex Apostoli, non requiremus testimonium Ioannis, non ipso indigebimus Evangelio. Ergo omnes Scripturae tollentur de medio, quae nobis in huius saeculi nocte tanquam lucernae accendebantur, ne in tenebris remaneremus: istis omnibus sublatis, ne quasi nobis luceant indigentibus, et ipsis hominibus Dei, per quos haec ministrata sunt, nobiscum lumen illud verum clarumque videntibus, remotis ergo his adiumentis quid videbimus? unde pascetur mens nostra? unde obtutus ille laetabitur? unde erit illud gaudium quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit [I Cor. II. 9]? quid videbimus? Obsecro vos, amate mecum, currite credendo mecum: patriam supernam desideremus, supernae patriae suspiremus, peregrinos nos esse hic sentiamus. Quid tunc videbimus? Dicat nunc Evangelium: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum [Ioan. I, 1]. Unde tibi ros inspersus est, ad fontem venies: unde radius per obliqua et per anfractuosa tibi ad cor tenebrosum missus est, nudam ipsam lucem videbis, cui videndae ferendaeque mundaris. Dilectissimi, quod et hesterno commemoravi, Ioannes ipse dicit, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est [I Ioan. III, 2]. Sentio vestros affectus attolli mecum in superna: sed corpus quod corrumpitur, aggravat animam; et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem [Sap. IX, 15]. Depositurus sum et ego codicem istum, discessuri estis et vos quisque ad sua. Bene nobis fuit in luce communi, bene gavisi sumus, bene exsultavimus: sed cum ab invicem recedimus, ab illo non recedamus.
Augustinus HOME

bke15.95r bke16.99r

Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS XXXIV In illud, Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae. <<<     >>> TRACTATUS XXXVI Ab eo quod scriptum est, Vos secundum carnem iudicatis; ego non iudico quemquam; usque ad id, Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me Pater.
monumenta.ch > Augustinus > 35

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik