monumenta.ch > Augustinus > 32
Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS XXXI Ab eo loco, Dicebant ergo quidam ex Ierosolymis, Nonne hic est quem quaerebant Iudaei interficere; usque ad id, Quaeretis me, et non invenietis; et ubi sum ego, vos non potestis venire. <<<     >>> TRACTATUS XXXIII Ab eo loco Evangelii, Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones eius, etc., usque ad id, Nec ego te condemnabo; vade, et amplius noli peccare.

Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS XXXII Ab eo loco, In novissimo autem die festivitatis stabat Iesus et clamabat, dicens, Si quis sitit, veniat ad me, et bibat; usque ad id, Nondum enim erat Spiritus datus, quia Iesus nondum fuerat glorificatus. [Ioan. VII,37-39. ]

1 Inter dissensiones et dubitationes Iudaeorum de Domino Iesu Christo, inter caetera quae dixit, quibus alii confunderentur, alii docerentur; novissimo illius festivitatis die (tunc enim ista agebantur), quae appellatur Scenopegia, id est tabernaculorum constructio, de qua festivitate iam antea meminit Charitas vestra fuisse dissertum, vocat Dominus Iesus Christus, et hoc non utcumque loquendo, sed clamando, ut qui sitit veniat ad eum. Si sitimus, veniamus; et non pedibus, sed affectibus; nec migrando, sed amando veniamus. Quanquam secundum interiorem hominem, et qui amat migrat. Et aliud est migrare corpore, aliud corde: migrat corpore qui motu corporis mutat locum; migrat corde, qui motu cordis mutat affectum. Si aliud amas, aliud amabas, non ibi es ubi eras.
2 Clamat ergo nobis Dominus: Stabat enim, et clamabat, Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae. Quid hoc esset, quando Evangelista exposuit, immorari non debemus. Unde enim dixerit Dominus, Si quis sitit, veniat ad me, et bibat, et, Qui credit in me, flumina de ventre eius fluent aquae vivae; consequenter exposuit Evangelista, dicens: Hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Nondum enim erat Spiritus datus, quia Iesus nondum erat glorificatus. Est ergo sitis interior et venter interior, quia est homo interior. Et ille quidem interior invisibilis, exterior autem visibilis: sed melior interior quam exterior. Et quod non videtur, hoc plus amatur: constat enim plus amari hominem interiorem quam exteriorem. Unde hoc constat? Unusquisque in seipso probet. Quamvis enim qui male vivunt, animos suos corpori addicant; vivere tamen volunt, quod non est nisi animi, magisque seipsos indicant qui regunt, quam illa quae reguntur. Regunt enim animi, reguntur corpora. Gaudet quisque voluptate, et capit de corpore voluptatem: sed separa animum, nihil restat in corpore quod gaudeat; et si de corpore gaudet, animus gaudet. Si gaudet de domo sua, de se non debet gaudere? et si habet animus unde oblectetur extrinsecus, sine deliciis manet intrinsecus? Omnino constat plus amare hominem animam suam quam corpus suum. Sed et in alio homine plus amat homo animam quam corpus. Quid enim amatur in amico, ubi est amor sincerior et castior? Quid amatur in amico; animus, an corpus? Si fides amatur, animus amatur: si benevolentia amatur, benevolentiae sedes animus est: si hoc amas in altero, quia et ipse amat te, animum amas; quia non caro, sed animus amat. Ideo enim amas, quia te amat: quaere unde te amet, et vide quid ames. Pius ergo amatur, et non videtur.
3 Aliquid etiam volo dicere, ubi magis appareat Dilectioni vestrae quantum ametur animus, et quemadmodum corpori praeponatur. Illi ipsi lascivi amatores, qui pulchritudine corporum delcetantur, et forma membrorum accenduntur, tunc amant amplius quando amantur. Nam si amet et sentiat quia odio habetur, magis irascitur quam diligit. Quare magis irascitur quam diligit? Quia non ei redditur quod impendit. Si ergo ipsi corporum amatores redamari se volunt, et hoc eos magis delectat si amentur; quales sunt amatores animorum? Et si magni sunt amatores animorum, quales sunt amatores Dei, qui pulchros animos facit? Sicut enim animus facit decus in corpore, sic Deus in animo. Non enim facit corpori unde ametur nisi animus: qui cum migraverit, cadaver horrescis; et quantumcumque pulchra illa membra dilexeris, sepelire festinas. Decus ergo corporis, animus: decus animi, Deus.
4 Clamat ergo Dominus ut veniamus et bibamus, si intus sitiamus; et dicit quia cum biberimus, flumina aquae vivae fluent de ventre nostro. Venter interioris hominis conscientia cordis est. Bibito ergo isto liquore vivescit purgata conscientia; et hauriens, fontem habebit; etiam ipsa fons erit. Quid est fons, et quid est fluvius qui manat de ventre interioris hominis? Benevolentia, qua vult consulere proximo. Si enim putet quia quod bibit soli ipsi debet sufficere; non fluit aqua viva de ventre eius: si autem proximo festinat consulere; ideo non siccat, quia manat. Videbimus nunc quid sit quod bibunt, qui credunt in Domino; quia utique Christiani sumus, et si credimus, bibimus. Et unusquisque in seipso debet agnoscere si bibit, et si vivit ex eo quod bibit: non enim nos deserit fons, si non deseramus fontem.
5 Exposuit Evangelista, ut dixi, unde Dominus clamasset, ad qualem potum invitasset, quid bibentibus propinasset, dicens, Hoc autem dicebat de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Nondum enim erat Spiritus datus, quia Iesus nondum erat glorificatus. Quem dicit Spiritum, nisi sanctum Spiritum? Nam unusquisque homo habet in se proprium spiritum, de quo loquebar cum animum commendarem. Animus enim cuiusque, proprius est spiritus eius: de quo dicit Paulus apostolus, Quis enim scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? deinde adiunxit, Sic et quae Dei sunt, nemo scit, nisi Spiritus Dei [I Cor. II, 11]. Nostra nemo scit, nisi spiritus noster. Non enim novi quid cogitas, aut tu quid cogito: ipsa enim sunt propria nostra, quae interius cogitamus; et cogitationum uniuscuiusque hominis ipsius spiritus testis est. Sic et quae Dei sunt, nemo scit, nisi Spiritus Dei. Nos cum spiritu nostro, Deus cum suo: ita tamen ut Deus cum suo Spiritu sciat etiam quid agatur in nobis; nos autem sine eius Spiritu scire non possumus quid agatur in Deo. Deus autem scit in nobis et quod ipsi nescimus in nobis. Nam infirmitatem suam Petrus nesciebat, quando a Domino quod ter esset negaturus audiebat [Matth. XXVI, 33-35], et aeger se ignorabat; medicus aegrum sciebat. Sunt ergo quaedam quae Deus novit in nobis, nescientibus nobis. Tamen quantum ad homines pertinet, nemo sic se novit quomodo ipse homo: alius nescit quid in illo agatur, sed spiritus eius novit. Accepto autem Spiritu Dei, discimus et quid agatur in Deo: non totum, quia non accepimus totum. De pignore multa novimus: pignus enim accepimus, et huius pignoris plenitudo postea dabitur. Interim in hac peregrinatione pignus nos consoletur, quia qui nos dignatus est oppignerare, multum paratus est dare. Si talis est arrha, quid est cuius est arrha?
6 Sed quid est quod ait, Non enim erat Spiritus datus, quia Iesus nondum erat glorificatus? In evidenti est intellectus. Non enim non erat Spiritus Dei, qui erat apud Deum; sed nondum erat in eis qui crediderant in Iesum. Ita enim disposuit Dominus Iesus non eis dare Spiritum istum de quo loquimur, nisi post resurrectionem suam; et hoc non sine causa. Et forte si quaeramus, annuet ut inveniamus; et si pulsemus, aperiet ut intremus. Pietas pulsat, non manus: quanquam pulsat et manus, si ab operibus misericordiae non cesset manus. Quae igitur causa est cur Dominus Iesus Christus statuerit nonnisi cum esset glorificatus, dare Spiritum sanctum? Quod antequam dicamus ut possumus, prius quaerendum est, ne quem forte moveat, quomodo nondum erat Spiritus in hominibus sanctis, cum de ipso Domino recens nato legatur in Evangelio, quod cum in Spiritu sancto agnoverit Simeon, agnoverit etiam Anna vidua prophetissa [Luc. II, 25-38]; agnoverit Ioannes ipse, qui eum baptizavit [Ioan. I, 26-34]: impletus Spiritu sancto Zacharias multa dixit [Luc. I, 67-79]; Spiritum sanctum ipsa Maria, ut Dominum conciperet, accepit [Luc. 35]. Multa ergo indicia praecedentia Spiritus sancti habemus, antequam Dominus glorificaretur resurrectione carnis suae. Non enim alium spiritum etiam Prophetae habuerunt, qui Christum venturum praenuntiaverunt. Sed modus quidam futurus erat dationis huius, qui omnino antea non apparuerat: de ipso hic dicitur. Nusquam enim legimus antea congregatos homines accepto Spiritu sancto, linguis omnium gentium locutos fuisse. Post resurrectionem autem suam, primum quando apparuit discipulis suis, dixit illis: Accipite Spiritum sanctum. De hoc ergo dictum est, Non erat Spiritus datus, quia Iesus nondum erat glorificatus. Et insufflavit in faciem eorum [Ioan. XX, 22], qui flatu primum hominem vivificavit, et de limo crexit, quo flatu animam membris dedit [Gen. II, 7]; significans eum se esse qui insufflavit in faciem eorum, ut a luto exsurgerent, et luteis operibus renuntiarent. Tunc primum post resurrectionem suam Dominus, quam dicit Evangelista glorificationem, dedit discipulis suis Spiritum sanctum. Deinde commoratus cum eis quadraginta dies, ut liber Actuum Apostolorum demonstrat, ipsis videntibus, et videndo deducentibus, ascendit in coelum [Act. I, 3 ] [et 9]. Ibi peractis decem diebus, die Pentecostes misit desuper Spiritum sanctum. Quo, sicut dixi, qui fuerant in uno loco congregati, accepto impleti, omnium gentium linguis locuti sunt [Id. II, 1-6].
7 Quid ergo, fratres, quia modo qui baptizatur in Christo, et credit in Christum, non loquitur omnium gentium linguis, non est credendus accepisse Spiritum sanctum? Absit ut ista perfidia tentatur cor nostrum. Certi sumus omnem hominem accipere: sed quantum vas fidei attulerit ad fontem, tantum implet. Cum ergo et modo accipiatur, dixerit aliquis, quare nemo loquitur linguis omnium gentium? Quia iam ipsa Ecclesia linguis omnium gentium loquitur. Antea in una gente erat Ecclesia, ubi omnium linguis loquebatur. Loquendo linguis omnium, significabat futurum ut crescendo per gentes, loqueretur linguis omnium. In hac Ecclesia qui non est, nec modo accipit Spiritum sanctum. Praecisus enim et divisus ab unitate membrorum, quae unitas linguis omnium loquitur, renuntiet sibi; non habet [In plerisque Mss., renuntiet si non habet.]. Nam si habet, det signum quod tunc dabatur. Quid est, det signum quod tunc dabatur? Loquatur omnibus linguis. Respondet mihi: Quid enim, tu loqueris omnibus linguis? Loquor plane, quia omnis lingua mea est, id est, eius corporis cuius membrum sum. Diffusa Ecclesia per gentes loquitur omnibus linguis; Ecclesia est corpus Christi, in hoc corpore membrum es: cum ergo membrum sis eius corporis quod loquitur omnibus linguis, crede te loqui omnibus linguis. Unitas enim membrorum charitate concordat; et ipsa unitas loquitur quomodo tunc unus homo loquebatur.
8 Accipimus ergo et nos Spiritum sanctum, si amamus Ecclesiam, si charitate compaginamur, si catholico nomine et fide gaudemus. Credamus, fratres; quantum quisque amat Ecclesiam Christi, tantum habet Spiritum sanctum. Datus est enim Spiritus, sicut Apostolus dicit, ad manifestationem. Quam manifestationem? Sicut ipse idem dicit, Quia alii datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii fides in eodem Spiritu, alii donatio curationum in uno Spiritu, alii operatio virtutum in eodem Spiritu. Multa enim dantur ad manifestationem, sed tu forsitan eorum omnium quae dixi nihil habes. Si amas, non nihil habes: si enim amas unitatem, etiam tibi habet quisquis in illa habet aliquid. Tolle invidiam, et tuum est quod habeo: tollam invidiam, et meum est quod habes. Livor separat, sanitas iungit. Oculus solus videt in corpore: sed numquid soli sibi oculus videt? Et manui videt, et pedi videt, et caeteris membris videt: non enim si aliquis ictus in pedem veniat, avertit se oculus inde ut non praecaveat. Rursus sola manus operatur in corpore; sed numquid sibi soli operatur? Et oculo operatur; nam si ictus aliquis veniens non eat in manum, sed tantum in faciem, numquid dicit manus, Non me moveo, quia non tendit ad me? Sic pes ambulando omnibus membris militat: membra caetera tacent, et lingua omnibus loquitur. Habemus ergo Spiritum sanctum, si amamus Ecclesiam: amamus autem, si in eius compage et charitate consistimus. Nam ipse Apostolus cum dixisset diversa dona dari diversis hominibus, tanquam officia quorumque membrorum, Adhuc, inquit, supereminentiorem viam vobis demonstro, et coepit loqui de charitate. Praeposuit eam linguis hominum et Angelorum, praeposuit miraculis fidei, praeposuit scientiae et prophetiae, praeposuit etiam illi magno operi misericordiae, quo sua quae possidet distribuit quisque pauperibus; et ad extremum praeposuit eam etiam corporis passioni: his omnibus tam magnis rebus praeposuit charitatem [I Cor. XII, 7 XIII, 3]. Ipsam habeto, et cuncta habebis: quia sine illa nihil proderit, quidquid habere potueris. Quia vero ad Spiritum sanctum pertinet charitas de qua loquimur (quaestio enim modo in Evangelio de Spiritu sancto retractatur), audi Apostolum dicentem, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis [Rom. V, 5].
9 Quare ergo Dominus Spiritum, cuius maxima beneficia sunt in nobis, quia charitas Dei per ipsum diffusa est in cordibus nostris, post resurrectionem suam dare voluit? quid significavit? Ut in resurrectione nostra charitas nostra flagret, et ab amore saeculi separet, ut tota currat in Deum. Hic enim nascimur et morimur, hoc non amemus: charitate migremus, charitate sursum habitemus, charitate illa qua diligimus Deum. Nihil aliud in hac vitae nostrae peregrinatione meditemur, nisi quia et hic non semper erimus, et ibi nobis locum bene vivendo praeparabimus, unde nunquam migremus. Dominus enim noster Iesus Christus, posteaquam resurrexit, iam non moritur; mors illi ultra, sicut Apostolus dicit, non dominabitur [Id. VI, 9]. Ecce quod amemus. Si vivimus, si in ipsum credimus qui resurrexit; dabit nobis, non quod hic amant homines qui Deum non amant, aut tanto plus amant, quanto illum minus amant: tanto autem hoc minus amant, quanto illum plus amant. Sed videamus quid nobis promisit: non divitias terrenas et temporales, non honores et potestates in saeculo isto; videtis enim omnia haec dari et hominibus malis, ne magnipendantur a bonis. Non ipsam postremo corporis sanitatem: non quia ipse illam non dat, sed quia, ut videtis, et pecoribus dat. Non vitam longam. Quid est enim longum quod aliquando finitur? Non pro magno nobis credentibus promisit longaevitatem, aut decrepitam senectutem; quam omnes optant antequam veniat, omnes de illa cum venerit murmurant. Non pulchritudinem corporis, quam vel corporis morbus, vel ipsa senectus quae optatur exterminat. Vult esse pulcher, et vult esse senex: ista duo desideria sibi invicem concordare non possunt: si senex eris, pulcher non eris: quando senectus venerit, pulchritudo fugiet; et in uno habitare non possunt vigor pulchritudinis, et gemitus senectutis. Omnia ergo ista non nobis promisit, qui dixit, Qui credit in me, veniat, et bibat; et flumina de ventre eius fluent aquae vivae. Vitam aeternam promisit, ubi nihil timeamus, ubi non conturbemur, unde non migremus, ubi non moriamur; ubi nec decessor plangatur, nec successor speretur. Quia ergo tale est quod nobis promisit amantibus, et Spiritus sancti charitate ferventibus; ideo ipsum Spiritum noluit dare, nisi cum esset glorificatus: ut in suo corpore ostenderet vitam, quam modo non habemus, sed in resurrectione speramus.
Augustinus HOME

bke15.90r

Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS XXXI Ab eo loco, Dicebant ergo quidam ex Ierosolymis, Nonne hic est quem quaerebant Iudaei interficere; usque ad id, Quaeretis me, et non invenietis; et ubi sum ego, vos non potestis venire. <<<     >>> TRACTATUS XXXIII Ab eo loco Evangelii, Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones eius, etc., usque ad id, Nec ego te condemnabo; vade, et amplius noli peccare.
monumenta.ch > Augustinus > 32

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik