monumenta.ch > Augustinus > 28
Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS XXVII Ab eo quod scriptum est, Haec dixit in synagoga docens sabbato in Capharnaum; usque ad id, Ille enim traditurus erat eum, cum esset unus ex duodecim. <<<     >>> TRACTATUS XXIX In illud Evangelii, Iam autem die festo mediante, ascendit Iesus in templum; usque ad id, Qui misit illum, hic verax est, et iniustitia in illo non est.

Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS XXVIII Ab eo loco Evangelii, Et post haec ambulabat Iesus in Galilaeam; usque ad id, Nemo tamen palam loquebatur de eo, propter metum Iudaeorum. [Ioan. VII,1-13. ]

1 In isto Evangelii capitulo, fratres, Dominus noster Iesus Christus secundum hominem se plurimum commendavit fidei nostrae. Etenim semper hoc agit dictis et factis suis, ut Deus credatur et homo: Deus qui nos fecit, homo qui nos quaesivit; Deus cum Patre semper, homo nobiscum ex tempore. Non enim quaereret quem fecerat, nisi fieret ipse quod fecerat. Verum hoc mementote, et de cordibus vestris nolite dimittere, sic esse Christum hominem factum, ut non destiterit Deus esse. Manens Deus accepit hominem, qui fecit hominem. Quando ergo latuit ut homo, non potentiam perdidisse putandus est, sed exemplum infirmitati praebuisse. Ille enim quando voluit detentus est, quando voluit occisus est. Sed quoniam futura erant membra eius, id est fideles eius, qui non haberent illam potestatem quam habebat ipse Deus noster; quod latebat, quod se tanquam ne occideretur occultabat, hoc indicabat factura esse membra sua, in quibus utique membris suis ipse erat. Non enim Christus in capite et non in corpore, sed Christus totus in capite et in corpore. Quod ergo membra eius, ipse: quod autem ipse, non continuo membra eius. Nam si non ipse essent membra eius, non diceret: Saule, quid me persequeris [Act. IX, 4]? Non enim Saulus ipsum, sed membra eius, id est fideles eius, in terra persequebatur. Noluit tamen dicere, sanctos meos, servos meos; postremo honorabilius, fratres meos: sed, Me, hoc est membra mea, quibus ego sum caput.
2 His praedictis, puto nos in hoc capitulo quod modo lectum est, non esse laboraturos: saepe enim significatum est in capite, quod futurum erat in corpore. Post haec, inquit, ambulabat Iesus in Galilaeam: non enim volebat in Iudaeam ambulare, quia quaerebant eum Iudaei interficere. Hoc est quod dixi; infirmitati nostrae praebebat exemplum. Non ipse perdiderat potestatem, sed nostram consolabatur fragilitatem. Futurum enim erat, ut dixi, ut aliquis fidelis eius absconderet se, ne a persecutoribus inveniretur; et ne illi pro crimine obiiceretur latibulum, praecessit in capite quod in membro confirmaretur. Sic enim dictum est, Nolebat ambulare in Iudaeam, quia quaerebant eum Iudaei occidere: quasi non posset Christus et ambulare inter Iudaeos, et non occidi a Iudaeis. Hanc enim potentiam, quando voluit, demonstravit: nam cum eum iam passurum tenere vellent, ait illis, Quem quaeritis? Responderunt: Iesum. Et ille: Ego sum; non se occultans, sed manifestans. Ad eam tamen manifestationem illi non substiterunt, sed redeuntes retro ceciderunt [Ioan XVIII, 4-6]. Et tamen quia pati venerat, surrexerunt, tenuerunt, ad iudicem adduxerunt, et occiderunt. Sed quid fecerunt? Quod ait quaedam Scriptura, Terra tradita est in manus impii [Iob IX, 24]: caro data est in potestatem Iudaeis. Et hoc propterea, ut quasi sacculus conscinderetur, unde nostrum pretium manaret.
3 Erat autem in proximo dies festus Iudaeorum Scenopegia. Quid sit Scenopegia, Scripturas qui legerunt, noverunt. Faciebant die festo tabernacula, ad similitudinem tabernaculorum in quibus habitaverant cum ex Aegypto educti peregrinarentur in eremo. Iste erat dies festus, magna solemnitas. Celebrabant hoc Iudaei, velut reminiscentes beneficia Domini, qui occisuri erant Dominum. Hoc ergo die festo (quia plures erant dies festi; sic enim appellabatur apud Iudaeos dies festus, ut non esset dies unus, sed plures) locuti sunt fratres eius ad Dominum Christum. Fratres eius sic accipite, sicut nostis: non enim novum est quod auditis. Consanguinei virginis Mariae, fratres Domini dicebantur. Erat enim consuetudinis Scripturarum, appellare fratres quoslibet consanguineos et cognationis propinquos, et extra usum nostrum, non quo more nos loquimur. Nam quis dicat fratres avunculum et filium sororis? Scriptura tamen etiam huiusmodi cognationes fratres appellat. Nam Abraham et Lot fratres sunt dicti, cum esset Abraham patruus Lot [Gen. XI 27, 31, XIII, 8, ] [et XIV, 14]: et Laban et Iacob fratres sunt dicti, cum esset Laban avunculus Iacob [Id. XXVIII, 2, et XXIX, 10, 15]. Cum ergo auditis fratres Domini, Mariae cogitate consanguinitatem, non iterum parientis ullam propaginem. Sicut enim in sepulcro ubi positum est corpus Domini, nec antea nec postea mortuus iacuit; sic uterus Mariae nec antea nec postea quidquam mortale concepit.
4 Diximus fratres qui fuerint; audiamus quid dixerint. Transi hinc, et vade in Iudaeam, ut et discipuli tui videant opera tua, quae tu facis. Opera Domini discipulos non latebant, sed istos latebant. Isti enim fratres, id est consanguinei, Christum consanguineum habere potuerunt, credere autem in eum ipsa propinquitate fastidierunt. Dictum est in Evangelio: non enim hoc nos audemus opinari, modo audistis. Addunt, et monent: Nemo enim in occulto quid facit, et quaerit ipse in palam esse: si haec facis, manifesta teipsum mundo. Et continuo: Neque enim fratres eius credebant in eum. Quare in eum non credebant? Quia humanam gloriam requirebant. Nam et quod eum videntur monere fratres, gloriae ipsius consulunt: Facis mirabilia, innotesce; id est, appare omnibus, ut laudari possis ab omnibus. Loquebatur caro carni: sed caro sine Deo, carni cum Deo. Loquebatur enim prudentia carnis Verbo quod caro factum est et habitavit in nobis [Ioan. I, 14].
5 Quid ad haec, Dominus? Dicit ergo eis Iesus: Tempus meum nondum venit, tempus autem vestrum semper est paratum. Quid est hoc? Nondum venerat tempus Christi? Quare ergo Christus venerat, si tempus eius nondum venerat? Nonne audivimus Apostolum dicentem, Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum [Galat. IV, 4]? Si ergo in plenitudine temporis missus est; quando debuit missus est, quando oportuit venit: quid est, Tempus meum nondum venit? Intelligite, fratres, quo animo illi loquebantur, qui quasi fratrem suum monere videbantur. Dabant ei consilium consequendae gloriae, veluti saeculariter et terreno affectu monentes, ne esset ignobilis et latitaret: quod ergo ait Dominus, Tempus meum nondum venit, illis respondit qui ei consilium de gloria dabant, Tempus gloriae meae nondum venit. Videte quam profundum sit: de gloria illi admonebant, sed ille voluit altitudinem humilitate praecedere, et ad ipsam celsitudinem per humilitatem viam sternere. Nam et illi discipuli utique gloriam requirebant, qui volebant sedere unus ad dexteram eius, et alter ad sinistram: attendebant quo, et non videbant qua; Dominus eos, ut ordinate venirent ad patriam, revocavit ad viam. Excelsa est enim patria, humilis via. Patria est vita Christi, via est mors Christi: patria est mansio Christi, via est passio Christi. Qui recusat viam, quid quaerit patriam? Denique et illis hoc respondit, quaerentibus altitudinem: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum [Matth. XX, 21, 22]? Ecce qua venitur ad celsitudinem quam desideratis. Calicem quippe commemorabat humilitatis atque passionis.
6 Ergo et hic, Tempus meum nondum venit; tempus autem vestrum, id est, mundi gloria, semper est paratum. Hoc est tempus de quo in prophetia [Plerique Mss., de quo in propheta loquitur.] loquitur Christus, id est, corpus Christi: Cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo [Psal. LXXIV, 3]. Modo enim non est tempus iudicandi, sed iniquos tolerandi. Ferat igitur modo corpus Christi, et toleret iniquitatem male viventium. Habeat tamen iustitiam modo, antequam habeat iudicium: per iustitiam enim perveniet ad iudicium. Tolerantibus quippe membris iniquitatem saeculi huius quid Scriptura sancta dicit in Psalmo? Non repellet Dominus plebem suam. Laborat quippe plebs eius inter indignos, inter iniquos, inter blasphemantes, inter murmurantes, detrahentes, insectantes, et si liceat, perimentes. Laborat quidem; sed non repellet Dominus plebem suam, et haereditatem suam non derelinquet, quoadusque iustitia convertatur in iudicium [Mss., hoc loco et paulo inferius, ad iudicium.] [Psal. XCIII, 14, 15]. Quoadusque iustitia quae modo est in sanctis eius, convertatur in iudicium; cum implebitur quod eis dictum est, Sedebitis super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israel [Matth. XIX, 28]. Habebat iustitiam Apostolus, sed nondum illud iudicium de quo dicit, Nescitis quoniam angelos iudicabimus [I Cor. VI, 3]? Sit ergo modo tempus iuste vivendi, postea erit tempus eos qui male vixerint, iudicandi. Quoadusque iustitia, inquit, convertatur in iudicium. Hoc erit tempus iudicii, de quo Dominus modo dixit, Tempus meum nondum venit. Erit enim tempus gloriae, ut qui venit in humilitate, veniat in altitudine. Qui venit iudicandus, veniet iudicaturus: qui venit occidi a mortuis, veniet iudicare de vivis et mortuis. Deus, inquit Psalmus, manifestus veniet, Deus noster et non silebit [Psal. XLIX, 3]. Quid est, manifestus veniet? Quia venit occultus. Tunc non silebit: nam quando venit occulius sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente se non aperuit os suum [Isai. LIII, 7]. Veniet et non silebit. Tacui, inquit, numquid semper tacebo [Id. XLII, 14, sec. LXX]?
7 Modo autem quid necessarium est eis qui habent iustitiam? Quod in illo ipso psalmo legitur, Quoadusque iustitia convertatur in iudicium; et qui habent eam, omnes recti corde. Quaeritis fortasse qui sunt recti corde? Illos invenimus in Scriptura rectos corde, qui mala saeculi tolerant, et non accusant Deum. Videte, fratres; rara avis est ista quam loquor [Er. Lugd. Ven. sic habent hunc locum: Rara causa est ista quam loquor. M.]. Nescio quo enim modo quando evenit homini aliquid mali, Deum currit accusare, qui deberet se. Quando boni aliquid agis, te laudas: quando mali aliquid pateris, Deum accusas. Hoc est ergo cor tortum, non rectum. Ab ista distortione et pravitate si corrigaris, convertetur in contrarium quod faciebas. Antea enim quid faciebas? Laudabas te in bonis Dei, accusabas Deum in malis tuis: converso corde et directo, laudabis Deum in bonis suis, accusabis te in malis tuis. Isti sunt recti corde. Denique ille nondum recto corde, cui displicebat felicitas malorum et labor bonorum, ait correctus: Quam bonus Deus Israel rectis corde! Mei autem, quando non eram recto corde, pene commoti sunt pedes, paulo minus effusi sunt gressus mei. Quare? Quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum intuens [Psal. LXXII, 1-3]. Vidi, inquit, malos felices, et displicuit mihi Deus; hoc enim volebam, ut non permitteret Deus malos esse felices. Intelligat homo: nunquam hoc permittit Deus; sed ideo malus felix putatur, quia quid sit felicitas ignoratur. Simus ergo recti corde: tempus gloriae nostrae nondum venit. Dicatur amatoribus huius saeculi, quales erant fratres Domini, Tempus vestrum semper est paratum; tempus nostrum nondum venit. Audeamus enim hoc dicere et nos. Et quoniam corpus Domini nostri Iesu Christi sumus, quoniam membra eius sumus, quoniam caput nostrum gratanter agnoscimus, dicamus prorsus; quoniam propter nos et ipse hoc dignatus est dicere. Quando nobis insultant amatores huius saeculi, dicamus eis, Tempus vestrum semper est paratum; tempus nostrum nondum venit. Nobis enim dixit Apostolus, Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Quando veniet tempus nostrum? Cum Christus, inquit, apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria [Coloss. III, 3, 4].
8 Quid deinde addit? Non potest mundus odisse vos. Quid est hoc, nisi, Non potest mundus odisse amatores suos, falsos testes? Bona enim dicitis quae mala sunt, et mala quae bona sunt. Me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera eius mala sunt. Vos ascendite ad diem festum hunc. Quid est hunc? Ubi gloriam humanam quaeritis. Quid est hunc? Ubi extendere vultis carnalia gaudia, non aeterna cogitare. Ego non ascendo ad diem festum hunc, quia meum tempus nondum impletum est. In die festo hoc gloriam vos humanam quaeritis; meum vero [ [This note appears at the foot of column 1626, but its callout number has not been printed in the text.] Sic Er., in illo est. M.] tempus, id est gloriae meae, nondum venit. Ipse erit dies festus meus, non diebus istis praecurrens et transiens, sed permanens in aeternum: ipsa erit festivitas, gaudium sine fine, aeternitas sine labe, serenitas sine nube. Haec cum dixisset, ipse mansit in Galilaea. Ut autem ascenderunt fratres eius, tunc et ipse ascendit ad diem festum; non manifeste, sed quasi in occulto. Ideo non ad diem festum hunc, quia non gloriari temporaliter, sed aliquid docere salubriter, corrigere homines, de die festo aeterno admonere, amorem ab hoc saeculo avertere, et in Deum convertere cupiebat. Quid est autem, quasi latenter ascendit ad diem festum? Non vacat et hoc Domini [Er. et Lugd. ferunt, non vacat et hoc ab intellectu. Videtur, etc. M.]. Videtur mihi, fratres, etiam hinc, quod quasi latenter ascendit, aliquid significare voluisse: nam consequentia docebunt sic eum ascendisse mediato die festo, id est mediatis illis diebus, ut etiam palam doceret. Sed quasi latenter dixit, ne se ostenderet hominibus. Non vacat quod latenter ascendit Christus ad diem festum, quia ipse latebat in illo die festo. Adhuc etiam ego quod dixi, in latibulo est. Manifestetur ergo, tollatur velum, et appareat quod erat secretum.
9 Omnia quae dicta sunt antiquo populo Israel in multiplici scriptura sanctae Legis, quae agerent sive in sacrificiis, sive in sacerdotiis, sive in diebus festis, et omnino in quibuslibet rebus quibus Deum colebant, quaecumque illis dicta et praecepta sunt, umbrae fuerunt futurorum. Quorum futurorum? Quae implentur in Christo. Unde dicit Apostolus, Quotquot enim promissiones Dei, in illo etiam [II Cor. I, 20]: id est, in illo impletae sunt. Deinde dicit alio loco: Omnia in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit [I Cor. X, 11]. Dixit et alibi: Finis enim Legis Christus est [Rom., X, 4]. Item alio loco: Nemo vos iudicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum, quod est umbra futurorum [Coloss. II, 16, 17]. Si ergo omnia illa umbrae fuerunt futurorum; et Scenopegia umbra erat futurorum. Hic ergo dies festus, quaeramus cuius futuri umbra erat. Exposui quid erat Scenopegia: celebratio erat tabernaculorum, propterea quia populus de Aegypto liberatus tendens per desertum ad terram promissionis, in tabernaculis habitavit. Quid sit animadvertamus, et nos erimus; nos, inquam, qui membra Christi sumus, si sumus [Er. Lugd. Ven. ita legunt, qui membra Christi sumus. Si sumus, illo autem. M.]: illo autem dignante sumus, non nobis promerentibus. Attendamus ergo nos, fratres: educti sumus de Aegypto, ubi diabolo tanquam Pharaoni serviebamus: ubi lutea opera in terrenis desideriis agebamus, et in eis multum laborabamus. Etenim nobis Christus quasi lateres facientibus clamavit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis [Matth. XI, 28]. Hinc educti per Baptismum tanquam per mare Rubrum, ideo rubrum, quia Christi sanguine consecratum, mortuis omnibus inimicis nostris qui nos insectabantur, id est, deletis omnibus peccatis nostris, transiecti sumus. Modo ergo antequam ad patriam promissionis, id est, aeternum regnum veniamus, in deserto in tabernaculis sumus. Qui ista agnoscunt, in tabernaculis sunt: futurum enim erat ut quidam hoc agnoscerent. Ille enim est in tabernaculis, qui se esse in mundo intelligit peregrinum. Ille se intelligit peregrinantem, qui se videt patriae suspirantem. Cum autem corpus Christi est in tabernaculis, Christus est in tabernaculis. Sed tunc non evidenter, sed latenter. Adhuc enim umbra lucem obscurabat: veniente luce, umbra remota est. Christus erat in occulto, in Scenopegia Christus erat, sed latens Christus. Modo iam cum manifestata sunt ista, agnoscimus nos iter agere in eremo: si enim agnoscamus, in eremo sumus. Quid est in eremo? In deserto. Quare in deserto? Quia in isto mundo, ubi sititur in via inaquosa. Sed sitiamus, ut saturemur. Beati enim qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur [Matth. V, 6]. Et sitis nostra de petra impletur in eremo: Petra enim erat Christus, et virga percussa est, ut aqua manaret. Ut autem manaret, bis percussa est [I Cor. X, 4] [Num. XX, 11], quia duo ligna sunt crucis. Omnia ergo haec quae fiebant in figura, manifestantur in nobis. Et non vacat quod de Domino dictum est, Ascendit ad diem festum, non manifeste, sed tanquam in occulto. Figuratum enim erat ipsum in occulto, quia in ipso die festo Christus latebat; quia ipse dies festus, Christi membra peregrinatura significabat.
10 Iudaei ergo quaerebant eum in die festo: antequam ascenderet. Priores enim fratres ascenderunt, et non tunc ascendit ille, quando illi putabant et volebant: ut etiam hoc impleretur quod ait, Non ad hunc, id est, ad quem vos vultis, primum vel secundum diem. Ascendit autem postea, ut Evangelium loquitur, mediato die festo; id est, cum iam illius diei festi tot dies praeteriissent quod remansissent. Ipsam enim festivitatem, quantum intelligendum est, diebus pluribus celebrabant.
11 Dicebant ergo: Ubi est ille? Et murmur multum de eo erat in turba. Unde murmur? De contentione. Quae fuit contentio? Quidam enim dicebant, Quia bonus est; alii autem, Non, sed seducit turbas. De omnibus servis eius intelligendum: hoc dicitur modo. Quicumque enim eminuerit in aliqua gratia spirituali, profecto alii dicunt [Iuxta Er. Lugd. Ven. legendum est, in aliqua gratia spituali profectu, alii dicunt. M.], Bonus est; alii, Non, sed seducit turbas. Unde hoc? Quia vita nostra abscondita est cum Christo in Deo [Coloss. III, 3]. Ideo licet dicere hominibus per hiemem, Mortua est ista arbor, verbi gratia, arbor fici, arbor piri, et huiusmodi pomorum, similis est aridae; et quamdiu hiems est, non apparet. Aestas probat, iudicium probat. Aestas nostra, revelatio Christi est: Deus manifestus veniet, Deus noster et non silebit [Psal. XLIX, 3]; ignis ante eum praeibit: iste ignis inflammabit inimicos eius [Psal. XCVI, 3]; aridas arbores ignis comprehendet. Tunc enim aridae apparebunt, quando eis dicetur, Esurivi, et non dedistis mihi manducare: in alia vero parte, hoc est in dextera, apparebit fecunditas fructuum, dignitasque foliorum; viriditas, aeternitas erit. Illis ergo tanquam aridis dicetur, Ite in ignem aeternum [Matth. XXV, 42, 41]. Ecce enim, inquit, securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur [Id. III, 10]. Dicant ergo de te, si proficis in Christo, dicant homines, Seducit turbas. De ipso, de toto corpore Christi hoc dicitur. Cogita corpus Christi adhuc in mundo, cogita corpus Christi adhuc in area; vide quemadmodum blasphemetur a palea. Simul quidem triturantur; sed paleae conteruntur, frumenta purgantur. Quod dictum est ergo de Domino, valet ad consolationem, de quocumque hoc dictum fuerit christiano.
12 Nemo tamen palam loquebatur de illo, propter metum Iudaeorum. Sed qui non loquebantur de illo propter metum Iudaeorum? Utique qui dicebant, Bonus est: non qui dicebant, Seducit turbas. Qui dicebant, Seducit turbas, sonitus eorum audiebatur tanquam aridorum foliorum. Seducit turbas, clarius sonabant; Bonus est, pressius susurrabant. Modo autem, fratres, quamvis nondum venerit illa gloria Christi, quae nos aeternos factura est; modo tamen ita crescit Ecclesia eius, ita eam dignatus est per cuncta diffundere, ut iam susurretur, Seducit turbas; et clarius personet, Bonus est.
Augustinus HOME

bke15.83r

Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS XXVII Ab eo quod scriptum est, Haec dixit in synagoga docens sabbato in Capharnaum; usque ad id, Ille enim traditurus erat eum, cum esset unus ex duodecim. <<<     >>> TRACTATUS XXIX In illud Evangelii, Iam autem die festo mediante, ascendit Iesus in templum; usque ad id, Qui misit illum, hic verax est, et iniustitia in illo non est.
monumenta.ch > Augustinus > 28

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik