monumenta.ch > Augustinus > 27
Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS XXVI Ab eo quod scriptum est, Murmurabant ergo Iudaei de illo, quia dixisset, Ego sum panis qui de coelo descendi; usque ad id, Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. <<<     >>> TRACTATUS XXVIII Ab eo loco Evangelii, Et post haec ambulabat Iesus in Galilaeam; usque ad id, Nemo tamen palam loquebatur de eo, propter metum Iudaeorum.

Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS XXVII Ab eo quod scriptum est, Haec dixit in synagoga docens sabbato in Capharnaum; usque ad id, Ille enim traditurus erat eum, cum esset unus ex duodecim. [Ioan. VI,60-72. ]

1 Verba Domini ex Evangelio, quae sermonem pristinum consequuntur, audivimus. Hinc sermo debetur auribus et mentibus vestris, et hodierno diei non importunus est: est enim de corpore Domini, quod dicebat se dare ad manducandum propter aeternam vitam. Exposuit autem modum attributionis huius et doni sui, quomodo daret carnem suam manducare, dicens, Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in illo [Ioan. VI, 57]. Signum quia manducavit et bibit hoc est, si manet et manetur, si habitat et inhabitatur, si haeret ut non deseratur [Er. legit, et non deseretur. M.]. Hoc ergo nos docuit et admonuit mysticis verbis, ut simus in eius corpore sub ipso capite in membris eius, edentes carnem eius, non relinquentes unitatem eius. Sed qui aderant plures non intelligendo scandalizati sunt: non enim cogitabant haec audiendo, nisi carnem, quod ipsi erant. Apostolus autem dicit, et verum dicit, Sapere secundum carnem, mors est [Rom. VIII, 6]. Carnem suam dat nobis Dominus manducare, et sapere secundum carnem mors est; cum de carne sua dicat, quia ibi est vita aeterna. Ergo nec carnem debemus sapere secundum carnem, sicut in his verbis:
2 Multi itaque audientes; non ex inimicis, sed ex dicipulis eius, dixerunt: Durus est hic sermo; quis potest eum audire? Si discipuli durum habuerunt istum sermonem, quid inimici? Et tamen sic oportebat ut diceretur, quod non ab omnibus intelligeretur. Secretum Dei intentos debet facere, non adversos. Isti autem cito defecerunt, talia loquente Domino Iesu: non crediderunt aliquid magnum dicentem, et verbis illis aliquam gratiam cooperientem; sed prout voluerunt ita intellexerunt, et more hominum, quia poterat Iesus, aut hoc disponebat Iesus, carnem quia indutum erat Verbum, veluti concisam distribuere credentibus in se. Durus est, inquiunt, hic sermo; quis potest eum audire?
3 Sciens autem Iesus apud semetipsum quia murmurarent de eo discipuli eius. Sic enim apud se ista dixerunt, ut ab illo non audirentur; sed ille qui eos noverat in seipsis, audiens apud semetipsum, respondit, et ait, Hoc vos scandalizat: quia dixi, Carnem meam do vobis manducare, et sanguinem meum bibere, hoc vos nempe scandalizat. Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? Quid est hoc? Hinc solvit quod illos moverat? hinc aperuit unde fuerant scandalizati? Hinc plane, si intelligerent. Illi enim putabant eum erogaturum corpus suum; ille autem dixit se ascensurum in coelum, utique integrum. Cum videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius; certe vel tunc videbitis quia non eo modo quo putatis, erogat corpus suum; certe vel tunc intelligetis quia gratia eius non consumitur morsibus.
4 Et ait: Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam. Hoc antequam exponamus, ut Dominus donat, illud non negligenter praetereundum est, quod ait, Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? Filius enim hominis Christus, ex virgine Maria. Ergo filius hominis hic coepit esse in terra, ubi carnem assumpsit ex terra. Unde prophetice dictum erat, Veritas de terra orta est [Psalm. LXXXIV, 12]. Quid sibi ergo vult quod ait, Cum videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? Nulla enim esset quaestio si ita dixisset, Si videritis Filium Dei ascendentem ubi erat prius? cum vero Filium hominis dixit ascendentem ubi erat prius, numquid Filius hominis in coelo erat prius, quando in terra esse coepit? Hic quidem dixit, ubi erat prius, quasi tunc non ibi esset quando haec loquebatur. Alio autem loco ait, Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo [Ioan. III, 13]: non dixit, erat, sed, Filius, inquit, hominis qui est in coelo. In terra loquebatur, et in coelo se esse dicebat. Et non ita dixit: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius Dei, qui est in coelo. Quo pertinet, nisi ut intelligamus, quod etiam pristino sermone commendavi Charitati vestrae, unam personam esse Christum Deum et hominem, non duas; ne fides nostra non sit Trinitas, sed quaternitas? Christus ergo unus est: Verbum, anima et caro unus Christus: Filius Dei et filius hominis unus Christus. Filius Dei semper, filius hominis ex tempore; tamen unus Christus secundum unitatem personae. In coelo erat, quando in terra loquebatur. Sic erat filius hominis in coelo, quomodo Filius Dei erat in terra; Filius Dei in terra in suscepta carne, filius hominis in coelo in unitate personae.
5 Quid est ergo quod adiungit, Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam? Dicamus ei (patitur enim nos non contradicentes, sed nosse cupientes): O Domine, magister bone, quomodo caro non prodest quidquam, cum tu dixeris, Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam? An vita non prodest quidquam? et propter quid sumus quod sumus, nisi ut habeamus vitam aeternam, quam tua carne promittis? quid est ergo, non prodest quidquam caro? Non prodest quidquam, sed quomodo illi intellexerunt: carnem quippe sic intellexerunt, quomodo in cadavere dilaniatur, aut in macello venditur, non quomodo spiritu vegetatur. Proinde sic dictum est, Caro non prodest quidquam; quomodo dictum est, Scientia inflat. Iam ergo debemus odisse scientiam? Absit. Et quid est, Scientia inflat? Sola, sine charitate: ideo adiunxit, Charitas vero aedificat [I Cor. VIII, 1]. Adde ergo scientiae charitatem, et utilis erit scientia; non per se, sed per charitatem. Sic etiam nunc, caro non prodest quidquam, sed sola caro: accedat spiritus ad carnem, quomodo accedit charitas ad scientiam, et prodest plurimum. Nam si caro nihil prodesset, Verbum caro non fieret, ut inhabitaret in nobis. Si per carnem nobis multum profuit Christus, quomodo caro nihil prodest? Sed per carnem Spiritus aliquid pro salute nostra egit. Caro vas fuit; quod habebat attende, non quod erat. Apostoli missi sunt; numquid caro ipsorum nihil nobis profuit? Si caro Apostolorum nobis profuit, caro Domini potuit nihil prodesse? Unde enim ad nos sonus verbi, nisi per vocem carnis? unde stilus, unde conscriptio? Ista omnia opera carnis sunt, sed agitante spiritu tanquam organum suum. Spiritus ergo est qui vivificat, caro autem non prodest quidquam: sicut illi intellexerunt carnem, non sic ego do ad manducandum carnem meam.
6 Proinde, Verba, inquit, quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita est. Diximus enim, fratres, hoc Dominum commendasse in manducatione carnis suae et potatione sanguinis sui, ut in illo maneamus, et ipse in nobis. Manemus autem in illo, cum sumus membra eius: manet autem ipse in nobis, cum sumus templum eius. Ut autem simus membra eius, unitas nos compaginat. Ut compaginet unitas, quae facit nisi charitas? Et charitas Dei unde? Apostolum interroga: Charitas, inquit, Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis [Rom. V, 5]. Ergo Spiritus est qui vivificat: spiritus enim facit viva membra. Nec viva membra spiritus facit, nisi quae in corpore quod vegetat ipse spiritus, invenerit. Nam spiritus qui est in te, o homo, quo constas ut homo sis, numquid vivificat membrum quod separatum invenerit a carne tua? Spiritum tuum dico animam tuam: anima tua non vivificat nisi membra quae sunt in carne tua; unum si tollas, iam non vivificatur ex anima tua, quia unitati corporis tui non copulatur. Haec dicuntur ut amemus unitatem, et timeamus separationem. Nihil enim sic debet formidare christianus, quam separari a corpore Christi. Si enim separatur a corpore Christi, non est membrum eius; si non est membrum eius, non vegetatur Spiritu eius: Quisquis autem, inquit Apostolus, Spiritum Christi non habet, hic non est eius [Id. VIII, 9]. Spiritus ergo est qui vivificat, caro autem non prodest quidquam. Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Quid est, spiritus et vita sunt? Spiritualiter intelligenda sunt. Intellexisti spiritualiter? spiritus et vita sunt. Intellexisti carnaliter? etiam sic illa spiritus et vita sunt, sed tibi non sunt.
7 Sed sunt quidam, inquit, in vobis qui non credunt. Non dixit, Sunt quidam in vobis qui non intelligunt; sed causam dixit, quare non intelligant. Sunt enim quidam in vobis qui non credunt; et ideo non intelligunt, quia non credunt. Propheta enim dixit, Nisi credideritis, non intelligetis [Isai. VII, 9, sec. LXX]. Per fidem copulamur, per intellectum vivificamur. Prius haereamus per fidem, ut sit quod vivificetur per intellectum. Nam qui non haeret, resistit; qui resistit, non credit. Nam qui resistit, quomodo vivificatur? Adversarius est radio lucis, quo penetrandus est: non avertit aciem, sed claudit mentem. Sunt ergo quidam qui non credunt. Credant et aperiant, aperiant et illuminabuntur. Sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes, et quis traditurus esset eum. Ibi enim erat et Iudas. Nam quidam scandalizati sunt: ille autem mansit ad insidiandum, non ad intelligendum. Et quia ideo manserat, non de illo tacuit Dominus. Non illum expressit, sed nec siluit; ut omnes timerent, quamvis unus periret. Sed posteaquam dixit et distinxit credentes a non credentibus, expressit causam quare non credant: Propterea dixi vobis, inquit, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. Ergo et credere datur nobis: non enim nihil est credere. Si autem magnum aliquid est, gaude quia credidisti, sed noli extolli: quid enim habes quod non accepisti [I Cor. IV, 7]?
8 Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro, et iam non cum illo ambulaverunt. Abierunt retro, sed post satanam, non post Christum. Nam aliquando Dominus Christus Petrum appellavit satanam, magis quia volebat praecedere Dominum suum, et consilium dare ne moreretur ille, qui venerat ut moreretur, ne nos in aeternum moreremur; et ait illi: Redi post me, satanas; non enim sapis quae Dei sunt, sed quae hominis sunt [Matth. XVI, 23]. Non illum repulit retro ire post satanam, et appellavit satanam; sed fecit post se ire, ut non esset satanas ambulando post Dominum. Isti autem sic redierunt retro, quomodo de quibusdam feminis dicit Apostolus: Quaedam enim conversae sunt retro post satanam [I Tim. V, 15]. Ulterius cum illo non ambulaverunt. Ecce praecisi a corpore vitam perdiderunt, quia forte in corpore nec fuerunt. Inter non credentes et ipsi deputandi sunt, quamvis discipuli dicerentur. Abierunt retro, non pauci, sed multi. Hoc forte factum est ad consolationem, quoniam aliquando contingit ut dicat homo verum, et quod dicit, non capiatur, atque illi qui audiunt, scandalizentur et discedant. Poenitet autem hominem dixisse quod verum est: dicit enim apud se homo, Non debui sic dicere, non hoc dicere debui. Ecce Domino contigit; dixit, et perdidit multos, remansit ad paucos. Sed non turbabatur ipse, quia ab initio noverat et qui credentes essent, et qui non credentes: nos si nobis contingat, perturbamur. Solatium in Domino inveniamus, et tamen caute verba dicamus.
9 Atque ille ad paucos qui remanserant: Dixit ergo Iesus duodecim; id est illis duodecim qui remanserunt: Numquid et vos, inquit, vultis ire? Non discessit nec Iudas. Sed quare manebat, Domino iam apparebat; nobis postea manifestatus est. Respondit Petrus pro omnibus, unus pro multis, unitas pro universis: Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? Repellis nos a te, da nobis alterum te. Ad quem ibimus? Si a te recedimus, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes. Videte quemadmodum Petrus, dante Deo, recreante Spiritu sancto, intellexit. Unde, nisi quia credidit? Verba vitae aeternae habes. Vitam enim aeternam habes in ministratione corporis et sanguinis tui. Et nos credidimus, et cognovimus. Non cognovimus, et credidimus, sed credidimus, et cognovimus. Credidimus enim ut cognosceremus: nam si prius cognoscere, et deinde credere vellemus, nec cognoscere nec credere valeremus. Quid credidimus, et quid cognovimus? Quia tu es Christus Filius Dei; id est, quia ipsa vita aeterna tu es, et non das in carne et sanguine tuo nisi quod es.
10 Ait ergo Dominus Iesus: Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est? Ergo, Undecim elegi diceret: an eligitur et diabolus, et in electis est diabolus? Electi in laude solent dici: an electus est et iste, de quo nolente et nesciente magnum aliquid boni fieret? Hoc est proprium Dei; contrarium iniquis. Sicut enim iniqui male utuntur bonis operibus Dei; sic contra Deus bene utitur malis operibus hominum iniquorum. Quam bonum est membra corporis ita esse, quemadmodum disponi non possunt nisi ab artifice Deo! Petulantia tamen quam male utitur oculis? Fallacia quam male utitur lingua? Falsus testis nonne lingua sua et animam suam prius trucidat, et alterum laedere se perempto conatur? Male utitur lingua, nec ideo malum est lingua: opus Dei est lingua, sed bono opere Dei male utitur illa nequitia. Quomodo utuntur pedibus qui currunt ad scelera? quomodo utuntur manibus homicidae? et illis adiacentibus forinsecus bonis creaturis Dei quam male utuntur mali? Auro iudicia corrumpunt, innocentes opprimunt. Luce ista mali male utuntur: male vivendo enim etiam ipsam lucem qua vident, ad ministerium scelerum suorum usurpant. lens enim ut faciat aliquid mali malus, lucere sibi vult ne offendat, qui iam intus offendit et cecidit: quod timet in corpore, iam incurrit in corde. Omnibus ergo bonis Dei, ne per singula currere longum sit, male utitur malus: contra, malis hominum malorum bene utitur bonus. Et quid tam bonum quam unus Deus? Quandoquidem ipse Dominus dixit, Nemo bonus nisi unus Deus [Marc. X, 18]. Quanto ergo ille melior, tanto melius utitur et malis nostris. Quid Iuda peius? Inter omnes adhaerentes Magistro, inter duodecim, loculi illi commissi sunt, et dispensatio pauperum distributa: ingratus tanto beneficio, honori tanto, accepit pecuniam, perdidit iustitiam: tradidit vitam mortuus; quem ut discipulus secutus, ut inimicus persecutus est. Totum hoc malum Iudae; sed malo eius bene usus est Dominus. Tradi se pertulit ut redimeret nos. Ecce malum Iudae in bonum conversum est. Satanas quantos martyres persecutus est? Si satanas persequendo cessaret, hodie tam gloriosam coronam sancti Laurentii non celebraremus. Si ergo ipsius diaboli malis operibus bene utitur Deus: quod facit malus, male utendo, sibi nocet; non bonitati Dei contradicit. Artifex illo utitur; et magnus artifex, si illo uti non nosset, nec eum esse permitteret. Ergo unus ex vobis diabolus est, ait, cum ego vos duodecim elegerim. Potest et sic intelligi quod ait, duodecim elegi, quia sacratus est numerus. Non enim quia periit inde unus, ideo illius numeri honor demptus est: nam in locum pereuntis, alius subrogatus est [Act. I, 26]. Mansit numerus consecratus, numerus duodenarius; quia per universum mundum, hoc est per quatuor cardines mundi, Trinitatem fuerant annuntiaturi. Ideo ter quaterni [Editi hactenus, Ideo et quaterni, emendantur hic ad Mss.]. Se ergo exterminavit Iudas, non duodenarium numerum violavit: ipse deseruit praeceptorem, nam Deus illi apposuit successorem.
11 Hoc totum quod Dominus de carne et de sanguine suo locutus est, et quod in eius distributionis gratia vitam nobis promisit aeternam, et quod hinc voluit intelligi manducatores et potatores carnis et sanguinis sui, ut in illo maneant et ipse in illis, et quod non intellexerunt qui non crediderunt, et quod spiritualia carnaliter sapiendo scandalizati sunt, et quod eis scandalizatis et pereuntibus, consolationi Dominus adfuit [Sic Mss. Editi vero, consolatio Domini adfuit.] discipulis qui remanserant, ad quos probandos interrogavit, Numquid et vos vultis ire? ut responsio permansionis eorum innotesceret nobis; nam ille noverat quia manebant: hoc ergo totum ad hoc nobis valeat, dilectissimi, ut carnem Christi et sanguinem Christi non edamus tantum in Sacramento, quod et multi mali; sed usque ad spiritus participationem manducemus et bibamus, ut in Domini corpore tanquam membra maneamus, ut eius spiritu vegetemur, et non scandalizemur, etiam si multi modo nobiscum manducant et bibunt temporaliter Sacramenta, qui habebunt in fine aeterna tormenta. Modo enim corpus Christi mixtum est tanquam in area: sed novit Dominus qui sunt eius [II Tim. II, 19]. Si tu nosti quid trituras, quia ibi est latens massa, nec consumit trituratio quod purgatura est ventilatio; certi sumus, fratres, quia omnes qui sumus in corpore Domini, et manemus in illo, ut et ipse maneat in nobis, in hoc saeculo necesse habemus usque in finem inter malos vivere. Non inter illos dico malos, qui blasphemant Christum: rari enim iam inveniuntur qui lingua blasphemant, sed multi qui vita. Necesse est ergo ut inter illos usque in finem vivamus.
12 Sed quid est quod ait, Qui manet in me, et ego in illo [Ioan. VI, 57, ] [et XV, 5]? Quid, nisi quod martyres audiebant, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit [Matth. XXIV, 13]? Quomodo mansit in illo sanctus Laurentius, cuius hodie festa celebramus? Mansit usque ad tentationem, mansit usque ad tyrannicam interrogationem, mansit usque ad acerrimam comminationem, mansit usque ad peremptionem: parum est, usque ad immanem excruciationem mansit. Non enim occisus est cito, sed cruciatus est in igne: diu vivere permissus est; imo non diu vivere permissus est, sed tarde mori compulsus est. In illa ergo longa morte, in illis tormentis, quia bene manducaverat et bene biberat, tanquam illa esca saginatus et illo calice ebrius, tormenta non sensit. Ibi enim erat qui dixit, Spiritus est qui vivificat. Caro enim ardebat, sed spiritus animam vegetabat. Non cessit, et in regnum successit. Dixerat autem illi Xystus martyr sanctus, cuius diem quinto ab hinc retro die celebravimus: 'Noli moerere, fili.' Episcopus enim erat ille, iste diaconus. 'Noli moerere inquit; sequeris me post triduum.' Triduum autem dixit medium inter diem passionis sancti Xysti, et diem hodiernae passionis sancti Laurentii. Triduum est medium. O consolatio! non ait, Noli moerere, fili; desinet persecutio, et securus eris: sed, Noli moerere; quo ego praecedo, tu sequeris; nec consecutio tua differtur: triduum medium erit, et mecum eris. Accepit oraculum, vicit diabolum, pervenit ad triumphum.
Augustinus HOME

bke15.81r

Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS XXVI Ab eo quod scriptum est, Murmurabant ergo Iudaei de illo, quia dixisset, Ego sum panis qui de coelo descendi; usque ad id, Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. <<<     >>> TRACTATUS XXVIII Ab eo loco Evangelii, Et post haec ambulabat Iesus in Galilaeam; usque ad id, Nemo tamen palam loquebatur de eo, propter metum Iudaeorum.
monumenta.ch > Augustinus > 27

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik