monumenta.ch > Augustinus > 26
Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS XXV Ab eo quod scriptum est, Iesus ergo cum cognovisset quod venissent ut raperent eum; usque ad id, Et ego resuscitabo eum in novissimo die. <<<     >>> TRACTATUS XXVII Ab eo quod scriptum est, Haec dixit in synagoga docens sabbato in Capharnaum; usque ad id, Ille enim traditurus erat eum, cum esset unus ex duodecim.

Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS XXVI Ab eo quod scriptum est, Murmurabant ergo Iudaei de illo, quia dixisset, Ego sum panis qui de coelo descendi; usque ad id, Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. [Ioan. VI,41-59. ]

1 Cum Dominus noster Iesus Christus, sicut in Evangelio cum legeretur, audivimus, panem se esse dixisset, qui de coelo descendit, murmuraverunt Iudaei, et dixerunt, Nonne hic est Iesus filius Ioseph, cuius nos novimus patrem et matrem? Quomodo ergo hic dicit, Quia descendi de coelo? Isti a pane de coelo longe erant, nec eum esurire noverant. Fauces cordis languidas habebant, auribus apertis surdi erant, videbant et caeci stabant. Panis quippe iste interioris hominis quaerit esuriem: unde alio loco dicit, Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur [Matth. V, 6]. Iustitiam vero nobis esse Christum Paulus apostolus dicit [I Cor. I, 30]. Ac per hoc qui esurit hunc panem, esuriat iustitiam; sed iustitiam quae de coelo descendit, iustitiam quam dat Deus, non quam sibi facit homo. Si enim nullam sibi homo faceret iustitiam, non diceret idem apostolus de Iudaeis, Ignorantes enim Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti [Rom. X, 3]. Inde erant isti qui panem de coelo descendentem non intelligebant, quia sua iustitia saturati, iustitiam Dei non esuriebant. Quid est hoc, iustitia Dei et iustitia hominis? Iustitia Dei hic dicitur, non qua iustus est Deus, sed quam dat homini Deus, ut iustus sit homo per Deum. Quae autem erat illorum iustitia? Qua de suis viribus praesumebant, et quasi impletores Legis seipsos ex sua virtute dicebant. Nemo autem implet Legem, nisi quem adiuverit gratia, id est panis qui de coelo descendit. Legis enim plenitudo, compendio ut ait Apostolus, charitas est [Id. XIII, 10]: charitas non nummi, sed Dei; charitas non terrae, non coeli, sed eius qui fecit coelum et terram. Unde ista charitas homini? Ipsum audiamus: Charitas, inquit, Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis [Id. V, 5]. Daturus ergo Dominus Spiritum sanctum, dixit se panem qui de coelo descendit, hortans ut credamus in eum. Credere enim in eum, hoc est manducare panem vivum. Qui credit, manducat; invisibiliter saginatur, quia invisibiliter renascitur. Infans intus est, novus intus est: ubi novellatur, ibi satiatur.
2 Quid ergo talibus murmurantibus respondit Iesus? Nolite murmurare ad invicem. Tanquam dicens, Scio quare non esuriatis, et istum panem non intelligatis neque quaeratis. Nolite murmurare ad invicem: nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum. Magna gratiae commendatio! Nemo venit nisi tractus. Quem trahat et quem non trahat, quare illum trahat et illum non trahat, noli velle iudicare, si non vis errare. Semel accipe, et intellige: nondum traheris [Editi, non traheris. Mss., nondum traheris.]? ora ut traharis. Quid hic dicimus, fratres? Si trahimur ad Christum, ergo inviti credimus; ergo violentia adhibetur, non voluntas excitatur. Intrare quisquam ecclesiam potest nolens, accedere ad altare potest nolens, accipere Sacramentum potest nolens: credere non potest nisi volens. Si corpore crederetur, fieret in nolentibus: sed non corpore creditur. Apostolum audi: Corde creditur ad iustitiam. Et quid sequitur? Ore autem confessio fit ad salutem [Id. X, 10]. De radice cordis surgit ista confessio. Aliquando audis confitentem, et nescis credentem [Am Bad. et Er. addunt, vocas confitentem, et nescis credentem.]. Sed nec debes vocare confitentem, quem iudicas non credentem. Hoc est enim confiteri, dicere quod habes in corde: si autem aliud in corde habes, aliud dicis; loqueris, non confiteris. Cum ergo in Christum corde credatur, quod nemo utique facit invitus, qui autem trahitur, tanquam invitus cogi videtur; quomodo istam solvimus quaestionem, Nemo venit ad me nisi Pater qui misit me, traxerit eum?
3 Si trahitur, ait aliquis, invitus venit. Si invitus venit, nec credit; si non credit, nec venit. Non enim ad Christum ambulando currimus, sed credendo: nec motu corporis, sed voluntate cordis accedimus. Ideo illa mulier quae fimbriam tetigit, magis tetigit quam turba quae pressit. Ideo Dominus dixit, Quis me tetigit? [Luc. VIII, 44-46]. Et mirantes discipuli, dixerunt: Turbae te comprimunt, et dicis, Quis me tetigit? Et ille repetivit: Tetigit me aliquis. Illa tangit, turba premit. Quid est tetigit, nisi credidit? Unde et mulieri illi post resurrectionem dixit volenti se mittere ad pedes eius: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem [Ioan. XX, 17]. Quod vides, hoc solum me esse putas; noli me tangere. Quid est? Hoc solum me esse putas quod tibi appareo, noli sic credere: hoc est, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem; tibi non ascendi, nam inde nunquam recessi. In terra non tangebat stantem, quomodo tangeret ad Patrem ascendentem? Sic tamen, sic se tangi voluit: sic tangitur ab eis a quibus bene tangitur, ascendens ad Patrem, manens cum Patre, aequalis Patri.
4 Inde et hic si advertis, Nemo venit ad me, nisi quem Pater attraxerit. Noli te cogitare invitum trahi [Mss. plures: Nolite cogitare invitum trahi invitum.]: trahitur animus et amore. Nec timere debemus ne ab hominibus qui verba perpendunt, et a rebus maxime divinis intelligendis longe remoti sunt, in hoc Scripturarum sanctarum evangelico verbo forsitan reprehendamur, et dicatur nobis, Quomodo voluntate credo, si trahor? Ego dico: parum est voluntate, etiam voluptate traheris. Quid est trahi voluptate? Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui [Psal. XXXVI, 4]. Est quaedam voluptas cordis, cui panis dulcis est ille coelestis. Porro si poetae dicere licuit, 'Trahit sua quemque voluptas' (Virg. Eclog. 2); non necessitas, sed voluptas; non obligatio, sed delectatio: quanto fortius nos dicere debemus trahi hominem ad Christum, qui delectatur veritate, delectatur beatitudine, delectatur iustitia, delectatur sempiterna vita, quod totum Christus est? An vero habent corporis sensus voluptates suas, et animus deseritur a voluptatibus suis? Si animus non habet voluptates suas, unde dicitur, Filii autem hominum, sub tegmine alarum tuarum sperabunt: inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos; quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen [Psal. XXXV, 8-10]? Da amantem, et sentit quod dico. Da desiderantem, da esurientem [Plerique Mss., da ferventem. Pauloque post omnes, omisso, nescit, habent ita: Si autem frigido loquor, quid loquor?], da in ista solitudine peregrinantem atque sitientem, et fontem aeternae patriae suspirantem: da talem, et scit quid dicam. Si autem frigido loquor, nescit quid loquor. Tales erant isti qui invicem murmurabant. Pater, inquit, quem traxerit, venit ad me.
5 Quid est autem, Pater quem traxerit; cum ipse Christus trahat? Quare voluit dicere, Pater quem traxerit? Si trahendi sumus, ab illo trahamur cui dicit quaedam quae diligit, Post odorem unguentorum tuorum curremus [Cant. I, 3]. Sed quid intelligi voluit, advertamus, fratres, et quantum possumus capiamus. Trahit Pater ad Filium eos qui propterea credunt in Filium, quia eum cogitant Patrem habere Deum: Deus enim Pater aequalem sibi genuit Filium: ut qui cogitat, atque in fide sua sentit et ruminat aequalem esse Patri eum in quem credidit, ipsum trahit Pater ad Filium. Arius credidit creaturam, non eum traxit Pater; quia non considerat Patrem, qui Filium non credit aequalem. Quid dicis, o Ari? quid, haeretice, loqueris? quid est Christus? Non, inquit, Deus verus; sed quem fecit Deus verus. Non te traxit Pater: non enim intellexisti Patrem, cuius Filium negas: aliud cogitas, non est ipse Filius; nec a Patre traheris, nec ad Filium traheris: aliud est enim Filius, aliud quod tu dicis. Photinus dixit: Homo solum est Christus, non est et Deus. Qui sic credit, non Pater eum traxit. Quem Pater traxit, Tu es, inquit, Christus Filius Dei vivi. Non sicut propheta, non sicut Ioannes, non sicut aliquis magnus iustus; sed sicut unicus, sicut aequalis, tu es Christus Filius Dei vivi. Vide quia tractus est, et a Patre tractus est. Beatus es Simon Bar-Iona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est [Matth. XVI, 16, 17]. Ista revelatio, ipsa est attractio. Ramum viridem ostendis ovi, et trahis illam. Nuces puero demonstrantur, et trahitur: et quo currit [Aliquot Mss., Et quod currit.] trahitur, amando trahitur, sine laesione corporis trahitur, cordis vinculo trahitur. Si ergo ista quae inter delicias et voluptates terrenas revelantur amantibus, trahunt; quoniam verum est, 'Trahit sua quemque voluptas;' non trahit revelatus Christus a Patre? Quid enim fortius desiderat anima quam veritatem? Quo avidas fauces habere debet, unde optare ut sanum sit intus palatum vera iudicandi, nisi ut manducet et bibat sapientiam, iustitiam, veritatem, aeternitatem?
6 Ubi autem hoc? Ibi melius, verius ibi, plenius ibi. Nam hic facilius possumus esurire, et hoc si bonam spem habemus, quam satiari: Beati enim, inquit, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, sed hic; quoniam saturabuntur [Id. V, 6], sed ibi. Ideo cum dixisset, Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum, quid subiecit? Et ego resuscitabo eum in novissimo die. Reddo illi quod amat, reddo quod sperat: videbit quod adhuc non videndo credidit; manducabit quod esurit, saturabitur eo quod sitit. Ubi? In resurrectione mortuorum, quia ego resuscitabo eum in novissimo die.
7 Scriptum est enim in Prophetis, Et erunt omnes docibiles Dei. Quare hoc dixi, o Iudaei? Pater vos non docuit; quomodo potestis me agnoscere? Omnes regni illius homines docibiles Dei erunt, non ab hominibus audient. Et si ab hominibus audiunt, tamen quod intelligunt, intus datur, intus coruscat, intus revelatur. Quid faciunt homines forinsecus annuntiantes? quid facio ego modo cum loquor? Strepitum verborum ingero auribus vestris. Nisi ergo revelet ille qui intus est, quid dico, aut quid loquor? Exterior cultor arboris, interior est Creator. Qui plantat et qui rigat, extrinsecus operatur: hoc facimus nos. Sed neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum aat Deus [I Cor. III, 7]: hoc est, Erunt omnes docibiles Dei. Qui, omnes? Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. Videte quomodo trahit Pater: docendo delectat, non necessitatem imponendo. Ecce quomodo trahit. Erunt omnes docibiles Dei: trahere Dei est. Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me: trahere Dei est.
8 Quid igitur, fratres? Si omnis qui audivit a Patre et didicit, ipse venit ad Christum, Christus nihil hic docuit? Quid quod Patrem magistrum homines non viderunt, Filium viderunt? Filius dicebat, sed Pater docebat. Ego cum homo sim, quem doceo? quem, fratres, nisi eum, qui audivit verbum meum? Si ego cum homo sim, illum doceo qui audit verbum meum; illum docet et Pater, qui audit Verbum eius: si illum docet Pater qui audit Verbum eius; quaere quid sit Christus, et invenies Verbum eius: In principio erat Verbum. Non, In principio fecit Deus Verbum; quomodo, In principio fecit Deus coelum et terram [Gen. I, 1]: ecce quia non est creatura. Disce trahi ad Filium a Patre; doceat te Pater, audi Verbum eius. Quod Verbum eius, inquis, audio? In principio erat Verbum; non factum est, sed erat: Et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quomodo homines in carne constituti audiant tale Verbum? Quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 1, 14].
9 Exponit hoc et ipse, et ostendit nobis quid dixerit, Qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. Continuo subiecit quod cogitare possemus: Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem. Quid est quod ait? Ego vidi Patrem, vos non vidistis Patrem; et tamen non venitis ad me, nisi trahamini a Patre. Quid est autem vos trahi a Patre, nisi discere a Patre? quid est discere a Patre, nisi audire a Patre? quid est audire a Patre, nisi audire Verbum Patris, id est me? Ne forte ergo cum dico vobis, Omnis qui audivit a Patre et didicit, dicatis apud vos, Sed nunquam vidimus Patrem; quomodo discere potuimus a Patre? a meipso audite: Non quia Patrem vidit quisquam, sed qui est a Deo, hic vidit Patrem. Ego novi Patrem, ab illo sum: sed quomodo verbum ab illo cuius est verbum; non quod sonat et transit, sed quod manet cum dicente, et trahit audientem.
10 Admoneat quod sequitur: Amen, amen dico vobis, qui credit in me, habet vitam aeternam. Revelare se voluit quid esset: nam compendio dicere potuit, Qui credit in me, habet me. Ipse enim Christus verus Deus est et vita aeterna. Qui ergo credit in me, inquit, it in me; et qui it in me, habet me [Vindocinensis Ms., vivit in me, et qui vivit in me. At Am. Bad. et Er, carent hac sententia: Qui credit in me, inquit, it in me; et qui it in me, habet me: quae tamen exstat in caeteris codicibus.]. Quid est autem habere me? Habere vitam aeternam. Vita aeterna mortem assumpsit, vita aeterna mori voluit; sed de tuo, non de suo: accepit a te, ubi moreretur pro te. Ab hominibus enim carnem assumpsit, sed non more hominum. Nam Patrem habens in coelo, matrem elegit in terra: et illic natus sine matre, et hic sine Patre. Assumpsit ergo vita mortem, ut vita occideret mortem. Nam qui in me credit, inquit, habet vitam aeternam: non quod patet, sed quod latet. Vita enim aeterna Verbum: in principio erat apud Deum, et Deus erat Verbum et vita erat lux hominum [Ibid. 2, 4]. Ipse vita aeterna, dedit et carni susceptae vitam aeternam. Mori venit, sed die tertio resurrexit. Inter Verbum suscipiens, et carnem resurgentem, mors media consumpta est.
11 Ego sum, inquit, panis vitae. Et unde illi superbiebant? Patres vestri, inquit, manducaverunt in deserto manna, et mortui sunt. Quid est unde superbitis? Manducaverunt manna, et mortui sunt. Quare manducaverunt, et mortui sunt? Quia quod videbant, credebant: quod non videbant, non intelligebant. Ideo patres vestri, quia similes estis illorum [Hic in decem Mss. additur, et infidelium filiorum infideles patres.]. Nam quantum pertinet, fratres mei, ad mortem istam visibilem et corporalem, numquid nos non morimur qui manducamus panem de coelo descendentem? Sic sunt mortui et illi, quemadmodum nos sumus morituri; quantum attinet, ut dixi, ad mortem huius corporis visibilem atque carnalem. Quantum autem pertinet ad illam mortem, de qua terret Dominus, qua mortui sunt patres istorum; manducavit manna et Moyses, manducavit manna et Aaron, manducavit manna et Phinees, manducaverunt ibi multi qui Domino placuerunt, et mortui non sunt. Quare? Quia visibilem cibum spiritualiter intellexerunt, spiritualiter esurierunt, spiritualiter gustaverunt, ut spiritualiter satiarentur. Nam et nos hodie accipimus visibilem cibum: sed aliud est Sacramentum, aliud virtus Sacramenti. Quam multi de altari accipiunt et moriuntur, et accipiendo moriuntur? Unde dicit Apostolus, Iudicium sibi manducat et bibit [I Cor. XI, 29]. Non enim buccella Dominica venenum fuit Iudae [Sic Bad. Am. et omnes Mss. At Er. et Lov., Nonne buccella Dominica venenum fuit Iudae? Vide supra, Tract. 6, n. 15.]. Et tamen accepit, et cum accepit, in eum inimicus intravit: non quia malum accepit, sed quia bonum male malus accepit. Videte ergo, fratres, panem coelestem spiritualiter manducate, innocentiam ad altare apportate. Peccata etsi sunt quotidiana, vel non sint mortifera. Antequam ad altare accedatis, attendite quid dicatis: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Matth. VI, 12]. Dimittis, dimittetur tibi: securus accede, panis est, non venenum. Sed vide si dimittis: nam si non dimittis, mentiris, et ei mentiris, quem non fallis. Mentiri Deo potes, Deum fallere non potes. Novit ille quid agat [Er. et Lov., agas: refragantibus editis aliis et Mss.]. Intus te videt, intus te examinat, intus inspicit, intus iudicat, intus aut damnat, aut coronat. Patres autem istorum [Er. Lugd. Ven. et Lov. pro, autem, ferunt, ergo. M.], id est, mali patres malorum, infideles patres infidelium, murmuratores patres murmuratorum. Nam de nulla re magis Dominum offendisse ille populus dictus est, quam contra Deum murmurando. Ideo et Dominus eos volens ostendere talium filios, hinc ad eos coepit: Quid murmuratis in invicem, murmuratores, filii murmuratorum? Patres vestri manna manducaverunt, et mortui sunt: non quia malum erat manna, sed quia male manducaverunt.
12 Hic est panis qui de coelo descendit. Hunc panem significavit manna, hunc panem significavit altare Dei [Mss. plerique, significat altare Dei.]. Sacramenta illa fuerunt: in signis diversa sunt; in re quae significatur paria sunt. Apostolum audi: Nolo enim vos, inquit, ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moysen [Editi, per Moysen. Aliquot Mss., in Moyse. Alii plerique, in Moysen, iuxta graecum, eis tôn Môusên: id est, Chrysostomo interprete, tharrésantes tô Môuseî scilicet Moysi fidentes Israelitae, sub nube et per mare iter ingressi sunt, ipso praeeunte: ac sic nos, qui in Christum credentes baptizamur praesignarunt.] baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt. Spiritualem utique eamdem; nam corporalem alteram, quia illi manna, nos aliud: spiritualem vero, quam nos. Sed patres nostri, non patres illorum: quibus nos similes sumus, non quibus illi similes fuerunt. Et adiungit: Et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Aliud illi, aliud nos; sed specie visibili, quod tamen hoc idem significaret virtute spirituali [Sic Er. Lugd. et Ven., sed specie visibili quidem tamen hoc idem significante virtute spirituali. M.]. Quomodo enim eumdem potum? Bibebant, inquit, de spirituali sequente petra: petra autem erat Christus [I Cor. X, 1-4]. Inde panis, inde potus. Petra Christus in signo, verus Christus in Verbo et in carne. Et quomodo biberunt? Percussa est petra de virga bis [Num. XX, 11]: gemina percussio, duo ligna crucis significat. Hic est ergo panis de coelo descendens, ut si quis manducaverit ex ipso, non moriatur. Sed quod pertinet ad virtutem Sacramenti, non quod pertinet ad visibile Sacramentum: qui manducat intus, non foris; qui manducat in corde, non qui premit dente.
13 Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi. Ideo vivus, quia de coelo descendi. De coelo descendit et manna: sed manna umbra erat, iste veritas est. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum: et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Hoc quando caperet caro, quod dixit panem, carnem? Vocatur caro, quod non capit caro: et ideo magis non capit caro, quia vocatur caro. Hoc enim exhorruerunt, hoc ad se multum esse dixerunt, hoc non posse fieri putaverunt. Caro mea est, inquit, pro mundi vita. Norunt fideles corpus Christi, si corpus Christi esse non negligant. Fiant corpus Christi, si volunt vivere de Spiritu Christi. De spiritu Christi non vivit, nisi corpus Christi [Omnes Mss., de Spiritu Christi non vivet, nisi sit corpus Christi.]. Intelligite, fratres mei, quid dixerim. Homo es, et spiritum habes, et corpus habes. Spiritum dico quae anima vocatur, qua constat quod homo es: constas enim ex anima et corpore. Habes itaque spiritum invisibilem, corpus visibile. Dic mihi quid ex quo vivat: spiritus tuus vivit ex corpore tuo, an corpus tuum ex spiritu tuo? Respondet omnis qui vivit: qui autem hoc non potest respondere, nescio si vivit: quid respondet omnis qui vivit? Corpus utique meum vivit de spiritu meo. Vis ergo et tu vivere de Spiritu Christi? In corpore esto Christi. Numquid enim corpus meum vivit de spiritu tuo? Meum vivit de spiritu meo, et tuum de tuo. Non potest vivere corpus Christi, nisi de Spiritu Christi. Inde est quod exponens nobis apostolus Paulus hunc panem, Unus panis, inquit, unum corpus multi sumus [I Cor. X, 17]. O Sacramentum pietatis! o signum unitatis! o vinculum charitatis! Qui vult vivere, habet ubi vivat, habet unde vivat. Accedat, credat, [Mss. decem, credat, vivat in Deo, de Deo; incorporetur, etc.]; incorporetur, ut vivificetur. Non abhoreat a compage membrorum, non sit putre membrum quod resecari mereatur, non sit distortum de quo erubescatur: sit pulchrum, sit aptum, sit sanum; haereat corpori, vivat Deo de Deo: nunc laboret in terra, ut postea regnet in coelo.
14 Litigabant ergo Iudaei ad invicem, dicentes: Quomodo potest hic carnem suam nobis dare ad manducandum? Litigabant utique ad invicem, quoniam panem concordiae non intelligebant, nec sumere volebant: nam qui manducant talem panem, non litigant ad invicem; quoniam unus panis, unum corpus multi sumus. Et per hunc facit Deus unius modi habitare in domo [Psal. LXVII, 7].
15 Quod autem ad invicem litigantes quaerunt, quomodo possit Dominus carnem suam dare ad manducandum, non statim audiunt: sed adhuc eis dicitur, Amen, amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Quomodo quidem edatur, et quisnam modus sit manducandi istum panem, ignoratis; verumtamen nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Haec non utique cadaveribus, sed viventibus loquebatur. Unde, ne istam vitam intelligentes et de hac re litigarent, secutus adiunxit, Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam. Hanc ergo non habet, qui istum panem non manducat, nec istum sanguinem bibit: nam temporalem vitam sine illo habere homines possunt, aeternam vero omnino non possunt. Qui ergo non manducat eius carnem, nec bibit eius sanguinem, non habet in se vitam: et qui manducat eius carnem, et bibit eius sanguinem, habet vitam. Ad utrumque autem respondet quod dixit, aeternam. Non ita est in hac esca, quam sustentandae huius temporalis vitae causa sumimus. Nam qui eam non sumpserit, non vivet: nec tamen qui eam sumpserit, vivet. Fieri enim potest ut senio, vel morbo, vel aliquo casu, plorimi et qui eam sumpserint moriantur. In hoc vero cibo et potu, id est corpore et sanguine Domini, non ita est. Nam et qui eam non sumit, non habet vitam: et qui eam sumit, habet vitam, et hanc utique aeternam. Hunc itaque cibum et potum societatem vult intelligi corporis et membrorum suorum, quod est sancta Ecclesia in praedestinatis et vocatis, et iustificatis, et glorificatis sanctis, et fidelibus eius. Quorum primum iam factum est, id est, praedestinatio: secundum et tertium factum est, et fit, et fiet, id est, vocatio et iustificatio: quartum vero nunc in spe est, in re autem futurum est, id est, glorificatio. Huius rei Sacramentum, id est, unitatis corporis et sanguinis Christi alicubi quotidie, alicubi certis intervallis dierum in dominica mensa praeparatur, et de mensa dominica sumitur; quibusdam ad vitam, quibusdam ad exitium: res vero ipsa cuius sacramentum est, omni homini ad vitam, nulli ad exitium, quicumque eius particeps fuerit.
16 Ne autem putarent sic in isto cibo et potu promitti vitam aeternam, ut qui eam sumerent, iam nec corpore morerentur; huic cogitationi dignatus est occurrere. Nam cum dixisset, Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; continuo subiecit, Et ego resuscitabo eum in novissimo die. Ut habeat interim secundum spiritum vitam aeternam in requie, quae sanctorum spiritus suscipit: quod autem ad corpus attinet, nec eius vita aeterna fraudetur, sed in resurrectione mortuorum novissimo die.
17 Caro enim mea, inquit, vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Cum enim cibo et potu id appetant homines, ut non esuriant, neque sitiant; hoc veraciter non praestat nisi iste cibus et potus, qui eos a quibus sumitur, immortales et incorruptibiles facit [Mss., faciat.], id est societas ipsa sanctorum, ubi pax erit et unitas plena atque perfecta. Propterea quippe, sicut etiam ante nos hoc intellexerunt homines Dei, Dominus noster Iesus Christus corpus et sanguinem suum in eis rebus commendavit, quae ad unum aliquid rediguntur ex multis. Namque aliud in unum ex multis granis confit: aliud in unum ex multis acinis confluit [Ita Cyprianus ad Caecilium; epist. 63, et ad Magnum, epist. 76.].
18 Denique iam exponit quomodo id fiat quod loquitur, et quid sit manducare corpus eius, et sanguinem bibere. Qui manducat carnem meam, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. Hoc est ergo manducare illam escam, et illum bibere potum, in Christo manere, et illum manentem in se habere. Ac per hoc qui non manet in Christo, et in quo non manet Christus, procul dubio nec manducat [spiritualiter] carnem eius, nec bibit eius sanguinem, [licet carnaliter et visibiliter premat dentibus Sacramentum corporis et sanguinis Christi:] sed magis tantae rei Sacramentum ad iudicium sibi manducat et bibit, quia immundus praesumpsit ad Christi accedere Sacramenta, quae aliquis non digne sumit, nisi qui mundus est; de quibus dicitur, Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt [Sic editi quidam; at Mss. nostri omnes habent hoc modo: Nec manducat carnem eius, nec bibit eius sanguinem, etiamsi tantae rei sacramentum ad iudicium sibi manducet et bibat. Sicut, inquit, misit me vivens Pater, etc., carentque verbis caeteris, quae hic ansulis concluduntur; quae verba nullo etiam e suis Mss. contineri testantur Lovanienses: habentur ipsa in Bedae et Alcuini Commentariis super Ioannem.] [Matth. V, 8].
19 Sicut, inquit, misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et qui manducat me, et ipse vivet propter me. Non ait: Sicut manduco Patrem, et ego vivo propter Patrem; et qui manducat me, et ipse vivet propter me. Non enim Filius participatione Patris fit melior, qui est natus aequalis; sicut participatione Filii per unitatem corporis eius et sanguinis, quod illa manducatio potatioque significat, nos efficimur [In omnibus fere Mss., nos efficit.] meliores. Vivimus ergo nos propter ipsum, manducantes eum; id est, ipsum accipientes aeternam vitam, quam non habebamus ex nobis: vivit autem ipse propter Patrem, missus ab eo; quia semetipsum exinanivit, factus obediens usque ad mortem crucis [Philipp. II, 8]. Si enim secundum id accipimus, Vivo propter Patrem, quod alibi ait, Pater maior me est [Ioan. XIV, 28]; sicut et nos vivimus propter ipsum, qui maior est nobis: hoc ex eo quod missus est, factum est. Missio quippe eius exinanitio suimetipsius est, et formae servilis acceptio: quod recte intelligitur, servata etiam Filii cum Patre aequalitate naturae. Maior enim est Pater homine filio, sed aequalem habet Deum Filium: cum idem ipse sit et Deus et homo, Dei Filius et hominis filius, unus Christus Iesus. In quam sententiam si recte accipiuntur haec verba, ita dixit, Sicut me misit vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et qui manducat me, et ipse vivet propter me: ac si diceret, Ut ego vivam propter Patrem, id est, ad illum tanquam maiorem referam vitam meam, exinanitio mea fecit, in qua me misit; ut autem quisque vivat propter me, participatio facit qua manducat me. Ego itaque humiliatus vivo propter Patrem, ille erectus vivit propter me. Si autem ita dictum est, Vivo propter Patrem, quia ipse de illo, non ille de ipso est; sine detrimento aequalitatis dictum est. Nec tamen dicendo, et qui manducat me, et ipse vivet propter me, eamdem suam et nostram aequalitatem significavit; sed gratiam mediatoris ostendit.
20 Hic est panis qui de coelo descendit: ut illum manducando vivamus, quia aeternam vitam ex nobis habere non possumus. Non sicut, inquit, manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt: qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. Quod ergo illi mortui sunt, ita vult intelligi, ut non vivant in aeternum. Nam temporaliter et hi profecto morientur, qui Christum manducant: sed vivunt in aeternum, quia Christus est vita aeterna.
Augustinus HOME

bke15.77v

Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS XXV Ab eo quod scriptum est, Iesus ergo cum cognovisset quod venissent ut raperent eum; usque ad id, Et ego resuscitabo eum in novissimo die. <<<     >>> TRACTATUS XXVII Ab eo quod scriptum est, Haec dixit in synagoga docens sabbato in Capharnaum; usque ad id, Ille enim traditurus erat eum, cum esset unus ex duodecim.
monumenta.ch > Augustinus > 26

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik