monumenta.ch > Augustinus > 25
Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS XXIV Ab eo quod scriptum est, Post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis; usque ad id, Hic est vere propheta qui venit in mundum. <<<     >>> TRACTATUS XXVI Ab eo quod scriptum est, Murmurabant ergo Iudaei de illo, quia dixisset, Ego sum panis qui de coelo descendi; usque ad id, Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum.

Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS XXV Ab eo quod scriptum est, Iesus ergo cum cognovisset quod venissent ut raperent eum; usque ad id, Et ego resuscitabo eum in novissimo die. [Ioan. VI,15-44. ]

1 Hesternam ex Evangelio lectionem, ista est hodierna quae sequitur, unde hodiernus sermo debetur. Facto illo miraculo, ubi quinque millia hominum de quinque panibus pavit Iesus, cum admiratae essent turbae, et eum magnum Prophetam dicerent qui venit in mundum, sequitur hoc: Iesus ergo cum cognovisset quia venerant ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. Datur ergo intelligi quod Dominus cum sederet in monte cum discipulis suis, et videret turbas ad se venientes, descenderat de monte, et circa inferiora loca turbas paverat. Nam quomodo fieri potest ut rursus illuc fugeret, nisi ante de monte descenderet? Significat ergo aliquid, quod Dominus de alto descendit ad pascendas turbas. Pavit, et ascendit.
2 Quare autem ascendit, cum cognovisset quod eum vellent rapere et regem facere? Quid enim? non erat rex, qui timebat fieri rex? Erat omnino: nec talis rex qui ab hominibus fieret, sed talis qui hominibus regnum daret. Numquid forte et hic aliquid significat nobis Iesus, cuius facta verba sunt? Ergo in hoc quod voluerunt eum rapere et regem facere, et propter hoc fugit in montem ipse solus, hoc in illo factum tacet, nihil loquitur, nihil significat? An forte hoc erat rapere eum, praevenire velle tempus regni eius? Etenim venerat modo, non iam regnare, quomodo regnaturus est in eo quod dicimus, Adveniat regnum tuum [Matth. VI, 10]. Semper quidem ille cum Patre regnat secundum quod est Filius Dei, Verbum Dei, Verbum per quod facta sunt omnia. Praedixerunt autem Prophetae regnum eius, etiam secundum id quod homo factus est Christus, et fecit fideles suos Christianos. Erit ergo regnum Christianorum quod modo colligitur, quod modo comparatur, quod modo emitur sanguine Christi: erit aliquando manifestum regnum eius, quando aperta erit claritas sanctorum eius post iudicium ab eo factum; quod iudicium supra ipse dixit quod filius hominis facturus sit [Ioan. V, 22]. De quo regno etiam Apostolus dixit: Cum tradiderit regnum Deo et Patri [I Cor. XV, 24]. Unde etiam ipse ait: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi [Matth. XXV, 34]. Discipuli autem et turbae credentes in eum, putaverunt illum sic venisse ut iam regnaret: hoc est velle rapere et regem facere, praevenire velle tempus eius, quod ipse apud se occultabat, ut opportune proderet, et opportune in fine saeculi declararet.
3 Nam ut noveritis quia regem cum volebant facere, id est, antevenire, et iam habere manifestum Christi regnum, quem primo oportebat iudicari, et deinde iudicare: ubi crucifixus est, et illi qui in eum sperabant, spem resurrectionis eius perdiderant, resurgens a mortuis invenit inde duos cum desperatione sibi sermocinantes, et cum gemitu quae gesta fuerant colloquentes; et apparens eis velut incognitus, cum oculi eorum tenerentur ne ab eis agnosceretur, sermonem tractantibus miscuit: at illi narrantes ei unde sermocinarentur, dixerunt quia ille magnus propheta in factis et dictis occisus esset a principibus sacerdotum; Et nos, inquiunt, sperabamus quia ipse esset redempturus Israel [Luc. XXIV, 13-21]. Recte sperabatis, verum sperabatis: in illo est redemptio Israel. Sed quid festinatis? Rapere vultis. Illud etiam indicat nobis hunc sensum, quia cum ab eo quaererent discipuli de fine, dixerunt ei: Si hoc in tempore praesentaberis [In editis: Si in hoc tempore praesentabis. Sed legendum ut in Mss., Si hoc in tempore praesentaberis. Sic enim infra Tract. 10 in Epist. Ioan., n. 9. Unde in Tract. 101 in Evangelium Ioan., n. 4: «interrogatus, ait, quando praesentaretur» [si hoc in tempore praesentabis].], et quando regnum Israel? Iam enim esse cupiebant, iam volebant; hoc est rapere velle, et regem facere. Sed ait discipulis, quia adhuc solus ascensurus erat: Non, inquit, est vestrum scire tempora vel momenta [Mss., scire tempora quae Pater posuit; omisso, uti solent, vel momenta.], quae Pater posuit in sua potestate: sed accipietis virtutem ex alto, Spiritum sanctum supervenientem [Duo Mss.: Spiritu sancto superveniente.] in vos, et eritis mihi testes in Ierusalem, et in omni Iudaea et Samaria, et usque in fines terrae [Act. I, 6-8]. Vultis ut iam exhibeam regnum; prius colligam quod exhibeam: altitudinem amatis, et altitudinem adipiscemini; sed per humilitatem me sequimini. Sic de illo etiam praedictum est, Et congregatio populorum circumdabit te, et propter hanc in altum regredere [Psal. VII, 8]; id est, ut circumdet te congregatio populorum, ut multos colligas, regredere in altum. Sic fecit; pavit, et ascendit.
4 Quare autem dictum est, fugit? Neque enim vere si nollet teneretur, si nollet raperetur, qui si nollet nec agnosceretur. Nam ut noveritis hoc mystice factum, non ex necessitate, sed ex significante dispositione, modo in consequenti videbitis; quia eisdem turbis quae eum quaerebant apparuit, et cum eis loquens multa eis dixit, multa de pane coelesti disputavit: nonne cum ipsis de pane disputans erat, a quibus ne teneretur aufugerat? Non ergo et tunc poterat agere ut non ab eis comprehenderetur, quemadmodum postea quando cum eis loquebatur? Aliquid ergo significavit fugiendo. Quid est, fugit? Non potuit intelligi altitudo eius. Quidquid enim non intellexeris, Fugit me, dicis. Ergo fugit iterum in montem ipse solus. Primogenitus a mortuis [Coloss. I, 18] ascendens super omnes coelos, et interpellans pro nobis [Rom. VIII, 34].
5 Interea illo sursum posito solo sacerdote magno, (qui intravit in interiora veli, foris populo constituto hunc enim sacerdos ille in Lege veteri significavit, qui hoc semel in anno faciebat [Hebr. IX, 12,]: illo ergo sursum posito, discipuli in navicula quid patiebantur? Nam illo in altis constituto, navicula illa Ecclesiam praesignabat. Si non hoc primo in Ecclesia intelligimus, quod illa navicula patiebatur; non erant illa significantia, sed simpliciter transeuntia: si autem videmus exprimi in Ecclesia veritatem illarum significationum; manifestum est quia facta Christi genera sunt locutionum. Ut autem sero factum est, inquit, descenderunt discipuli eius ad mare: et cum ascendissent naviculam, venerunt trans mare in Capharnaum. Cito dixit finitum quod postea factum est. Venerunt trans mare in Capharnaum. Et redit, ut exponat quomodo venerunt, quia per stagnum navigantes transierunt. Et dum navigarent ad eum locum quo eos venisse iam dixit, recapitulando exponit quid acciderit: Tenebrae iam factae erant, et non venerat ad eos Iesus. Merito tenebrae, quia lux non venerat: Tenebrae iam factae erant, et non venerat ad eos Iesus. Quantum accedit finis mundi, crescunt errores, crebrescunt terrores, crescit iniquitas, crescit infidelitas: lux denique quae charitas apud Ioannem ipsum evangelistam satis aperteque demonstratur, ita ut diceret, Qui odit fratrem suum, in tenebris est [I Ioan. II, 11], creberrime exstinguitur: crescunt istae tenebrae odiorum fraternorum, quotidie crescunt; et nondum venit Iesus. Unde apparet quia crescunt? Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum. Crescunt tenebrae, et nondum venit Iesus. Crescentibus tenebris, refrigescente charitate, abundante iniquitate, ipsi sunt fluctus navem turbantes: tempestates et venti, clamores sunt maledicorum. Inde charitas refrigescit, inde fluctus augentur, et turbatur navis.
6 Vento magno flante mare exsurgebat. Tenebrae crescebant, intelligentia minuebatur, iniquitas augebatur. Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta. Interea ambulabant, promovebant, nec venti illi et tempestates et fluctus et tenebrae id agebant, ut vel navis non promoveretur, vel soluta mergeretur: sed inter illa omnia mala ibat. Etenim quia abundavit iniquitas, et refrigescit charitas multorum, crescunt fluctus, augentur tenebrae, saevit ventus: sed tamen navis ambulat. Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit [Matth. XXIV, 12, 13]. Nec ipse stadiorum numerus contemnendus est. Neque enim vere posset nihil significare quod dictum est, Cum remigassent stadia viginti quinque aut triginta, tunc ad eos venit Iesus. Sufficeret viginti quinque, sufficeret triginta, maxime quia aestimantis erat, non affirmantis. Numquid periclitaretur veritas in aestimante, si diceret stadia ferme triginta, aut stadia ferme viginti quinque? Sed ex viginti quinque fecit triginta. Quaeramus numerum vigesimum quintum. Unde constat, unde fit? De quinario. Quinarius ille numerus ad Legem pertinet. Ipsi sunt quinque libri Moysi, ipsae sunt quinque porticus illae languidos continentes, ipsi quinque panes quinque millia hominum pascentes. Ergo Legem significat numerus vigesimus quintus: quoniam quinque per quinque, id est, quinquies quini, faciunt viginti quinque, quadratum quinarium. Sed huic Legi antequam Evangelium veniret, deerat perfectio. Perfectio autem in senario numero comprehenditur. Propterea sex diebus Deus mundum perfecit [Gen. I], et quinque ipsa per sex multiplicantur, ut Lex per Evangelium adimpleatur, ut fiant sexies quini triginta. Ad eos ergo qui implent Legem, venit Iesus. Et venit, quomodo? Calcans fluctus; omnes tumores mundi sub pedibus habens, omnes celsitudines saeculi premens. Hoc agitur quantum additur tempori, et quantum accedit aetas saeculi. Augentur in isto mundo tribulationes, augentur mala, augentur contritiones, exaggerantur haec omnia: Iesus transit, calcans fluctus.
7 Et tamen tantae sunt tribulationes, ut etiam ipsi qui crediderunt in Iesum, et qui conantur perseverare usque in finem, expavescant ne deficiant: Christo fluctus calcante, saeculi ambitiones et altitudines deprimente, expavescit christianus. Nonne haec illi praedicta sunt? Merito et Iesu in fluctibus ambulante, timuerunt: quomodo Christiani quamvis habentes spem in futuro saeculo, quando viderint deprimi altitudinem saeculi huius, plerumque conturbantur de contritione rerum humanarum. Aperiunt Evangelium, aperiunt Scripturas; et inveniunt ibi ista omnia praedicta; quia hoc Dominus facit. Deprimit celsitudines saeculi, ut ab humilibus glorificetur. De quorum altitudine praedictum est, Civitates firmissimas destrues; et, Inimici defecerunt frameae in finem, et civitates destruxisti [Psal. IX, 7]. Quid ergo timetis, Christiani? Christus loquitur: Ego sum, nolite timere. Quid haec expavescitis? Quid timetis? Ego ista praedixi, ego facio, necesse est ut fiant. Ego sum, nolite timere. Voluerunt ergo eum accipere in navim, agnoscentes ac gaudentes, securi facti. Et statim fuit navis ad terram in quam ibant. Factus est finis ad terram: de humido ad solidum, de turbato ad firmum, de itinere ad finem.
8 Altera die turba quae stabat trans mare, unde illi venerant, vidit quia navicula non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis in navem, sed soli discipuli eius abiissent: aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade, iuxta locum ubi manducaverunt panem, gratias agentes Domino. Cum ergo vidissent turbae quia Iesus non esset ibi, neque discipuli eius, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum. Insinuatum tamen est illis tam magnum miraculum. Viderunt enim quod discipuli soli ascendissent in navem, et quia alia navis non ibi erat. Venerunt autem inde et naves iuxta locum illum ubi manducaverunt panem, in quibus eum turbae secutae sunt. Cum discipulis ergo non ascenderat, alia navis illic non erat: unde subito trans mare factus est Iesus, nisi quia super mare ambulavit, ut miraculum monstraret?
9 Et cum invenissent eum turbae. Ecce praesentat [Iuxta Er. Lugd. et Ven., repraesentet. M.] se turbis, a quibus se rapi timuerat, et in montem fugerat. Omnino confirmat et insinuat nobis in mysterio dicta esse illa omnia; et facta in magno sacramento, ut aliquid significarent. Ecce est ille qui in montem fugerat turbas: nonne cum ipsis turbis loquitur? Modo teneant, modo regem faciant. Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: Rabbi, quando huc venisti?
10 Ille post miraculi sacramentum, et sermonem infert, ut si fieri potest, qui pasti sunt, pascantur, et quorum satiavit panibus ventres, satiet et sermonibus mentes; sed si capiunt. Et si non capiunt, sumatur quod non capiunt [Plerique Mss.: Et si non capiunt, sumant quod capiunt. Sed forte melius alii tres: Et si non capiunt, sumant qui capiunt.], ne fragmenta pereant. Loquatur ergo, et audiamus. Respondit Iesus, et dixit: Amen, amen dico vobis, quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus meis. Propter carnem me quaeritis, non propter spiritum. Quam multi non quaerunt Iesum, nisi ut illis faciat bene secundum tempus! Alius negotium habet, quaerit intercessionem clericorum; alius premitur a potentiore, fugit ad ecclesiam; alius pro se vult interveniri apud eum apud quem parum valet: ille sic, ille sic; impletur quotidie talibus ecclesia. Vix quaeritur Iesus propter Iesum. Quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus meis. Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Quaeritis me propter aliud, quaerite me propter me. Seipsum enim insinuat istum cibum, quod in consequentibus illucescit. Quem Filius hominis dabit vobis. Exspectabas, credo, iterum panes manducare, iterum discumbere, iterum saginari. Sed dixerat cibum non qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam: quomodo dictum fuerat mulieri illi Samaritanae, Si scires qui petit a te bibere, tu forsitan postulasses ab eo, et daret tibi aquam vivam: cum illa diceret, Unde tibi, quandoquidem non habes hauritorium, et puteus altus est? Samaritanae respondit: Si scires qui a te petit bibere, tu petisses ab eo, et daret tibi aquam, unde qui biberit, amplius non sitiet: nam de hac aqua qui biberit, sitiet iterum. Et gavisa est illa, et voluit accipere, quasi non passura sitim corporis, quae labore hauriendi fatigabatur; et sic inter huiusmodi sermocinationes pervenit ad potum spiritualem [Ioan. IV, 5-26]: omnino isto modo et hic.
11 Hunc ergo cibum, non qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam, quem Filius hominis dabit vobis: hunc enim Pater signavit Deus. Istum filium hominis nolite sic accipere, quasi alios filios hominum, de quibus dictum est, Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt [Psal. XXXV, 8]. Iste filius hominis sequestratus quadam gratia Spiritus, et secundum carnem filius hominis, exceptus a numero hominum; filius hominis est. Iste filius hominis et Filius Dei est, iste homo etiam Deus est. Alio loco interrogans discipulos ait: Quem me dicunt esse homines Filium hominis? Et illi: Alii Ioannem, alii Eliam, alii Ieremiam, aut unum ex Prophetis. Et ille: Vos vero quem me dicitis esse? Respondit Petrus: Tu es Christus Filius Dei vivi [Matth. XVI, 13-16]. Ille dixit se Filium hominis, et Petrus eum dixit Filium Dei vivi. Optime ille commemorabat quod misericorditer exhibuerat: ille commemorabat quod in claritate permanebat. Verbum Dei commendat humilitatem suam, homo agnoscit claritatem Domini sui. Et revera, fratres, puto quia iustum est; humiliavit se propter nos, glorificemus illum nos: non enim filius hominis propter se est, sed propter nos. Ergo erat filius hominis illo modo, cum Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 14]. Ideo enim hunc Deus Pater signavit. Signare quid est, nisi proprium aliquid ponere? Hoc est enim signare, imponere aliquid quod non confundatur cum caeteris. Signare, est signum rei ponere. Cuicumque rei ponis signum, ideo ponis signum, ne confusa cum aliis, a te non possit agnosci. Pater ergo eum signavit. Quid est, signavit? Proprium quiddam illi dedit, ne caeteris comparetur hominibus. Ideo de illo dictum est, Unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis, prae participibus tuis [Psal. XLIV, 8]. Ergo signare quid est? Exceptum habere: hoc est, prae participibus tuis. Itaque nolite, inquit, me contemnere, quia filius sum hominis; et quaerite a me cibum non qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Sic enim filius hominis sum, ut non sim unus ex vobis: sic sum filius hominis, ut Pater Deus me signaret. Quid est, signaret? Proprium aliquid mihi daret, quo non confunderer cum genere humano, sed per me liberaretur genus humanum.
12 Dixerunt ergo ad eum: Quid faciemus ut operemur opera Dei? Dixerat enim illis, Operamini escam, non quae perit, sed quae permanet in vitam aeternam. Quid faciemus, inquiunt? quid observando, hoc praeceptum implere poterimus? Respondit Iesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. Hoc est ergo manducare cibum non qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Utquid paras dentes et ventrem? crede, et manducasti. Discernitur quidem ab operibus fides, sicut Apostolus dicit, iustificari hominem per fidem sine operibus Legis [Rom. III, 28]: et sunt opera quae videntur bona, sine fide Christi; et non sunt bona, quia non referuntur ad eum finem ex quo sunt bona: Finis enim Legis Christus, ad iustitiam omni credenti [Id. X, 4]. Ideo noluit discernere ab opere fidem, sed ipsam fidem dixit esse opus. Ipsa est enim fides quae per dilectionem operatur [Galat. V, 6]. Nec dixit, Hoc est opus vestrum; sed, Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille: ut qui gloriatur, in Domino glorietur [I Cor. I, 31]. Quia ergo invitabat eos ad fidem, illi adhuc quaerebant signa quibus crederent. Vide si non Iudaei signa petunt. Dixerunt ergo ei, Quod ergo tu facis signum, ut videamus et credamus tibi? quid operaris? Parumne erat quod de quinque panibus pasti sunt? Sciebant hoc quidem, sed huic cibo manna de coelo praeferebant. Dominus autem Iesus talem se dicebat, ut Moysi praeponeret. Non enim ausus est Moyses de se dicere quod daret cibum non qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Aliquid plus iste promittebat quam Moyses. Per Moysen quippe promittebatur regnum, et terra fluens lac et mel, temporalis pax, abundantia filiorum, salus corporis, et caetera omnia, temporalia quidem, in figura tamen spiritualia: quia veteri homini in Vetere Testamento promittebantur. Attendebant ergo promissa per Moysen, et attendebant promissa per Christum. Ille plenum ventrem promittebat in terra, sed cibo qui perit: iste promittebat cibum non qui perit, sed qui permanet in aeternum. Attendebant eum plus promittentem, et quasi nondum videbant maiora facientem. Attendebant itaque qualia fecisset Moyses, et adhuc aliqua maiora volebant fieri ab eo qui tam magna pollicebatur. Quid, inquiunt, facis, ut credamus tibi? Et ut noveris quia miracula illa huic miraculo comparabant, et ideo quasi minora ista iudicabant quae faciebat Iesus: Patres, inquiunt, nostri manna manducaverunt in deserto. Sed quid est manna? Forte contemnitis. Sicut scriptum est, Dedit illis manna manducare. Per Moysen patres nostri panem de coelo acceperunt, et non eis dictum est a Moyse, Operamini cibum non qui perit. Tu promittis cibum non qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam, et non talia opera operaris qualia Moyses. Panes hordeaceos ille non dedit, sed dedit manna de coelo.
13 Dixit ergo eis Iesus: Amen, amen dico vobis, non Moyses dedit vobis panem de coelo, sed Pater meus dedit vobis panem de coelo, sed Pater meus dedit vobis panem de coelo. Verus enim panis est qui de coelo descendit, et dat vitam mundo. Verus ergo ille panis est qui dat vitam mundo; et ipse cibus est de quo paulo ante locutus sum, Operamini cibum non qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Ergo et illud manna hoc significabat, et illa omnia signa mea erant. Signa mea dilexistis; qui significabatur, contemnitis? Non ergo Moyses dedit panem de coelo: Deus dat panem. Sed quem panem? forte manna? Non, sed panem quem significavit manna, ipsum scilicet Dominum Iesum. Pater meus dat vobis panem verum. Panis enim Dei est qui descendit de coelo, et dat vitam mundo. Dixerunt ergo ad eum: Domine; da nobis semper panem hunc. Quomodo mulier illa Samaritana, cui dictum est, Qui biberit de hac aqua, non sitiet unquam; continuo illa secundum corpus accipiens, sed tamen carere indigentia volens, Da mihi, inquit, Domine, de hac aqua: sic et isti, Domine, da nobis panem hunc, qui nos reficiat, nec deficiat.
14 Dixit autem eis Iesus: Ego sum panis vitae: qui venit ad me, non esuriet; et qui credit in me, non sitiet unquam. Qui venit ad me, hoc est quod ait, et qui credit in me; et quod dixit, non esuriet, hoc intelligendum est, non sitiet unquam. Utroque enim illa significatur aeterna satietas, ubi nulla est egestas. Panem de coelo desideratis; ante vos habetis, et non manducatis. Sed dixi vobis, quia et vidistis me, et non credidistis. Sed non ideo ego populum perdidi. Numquid enim infidelitas vestra fidem Dei evacuavit [Rom. III, 3]? Vide enim quod sequitur: Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet; et eum qui venerit ad me, non eiiciam foras. Quale est intus illud, unde non exitur foras? Magnum penetrale, et dulce secretum. O secretum sine taedio, sine amaritudine malarum cogitationum, sine interpellatione tentationum et dolorum! Nonne illud secretum est quo intrabit ille, cui dicturus est Dominus servo bene merito, Intra in gaudium Domini tui [Matth. XXV, 23]?
15 Et eum qui veniet ad me, non eiiciam foras. Quia descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me. Ideo ergo eum qui veniet ad te, non eiicies foras, quia descendisti de coelo, non facere voluntatem tuam, sed voluntatem eius qui te misit? Magnum sacramentum! Obsecro vos, simul pulsemus; exeat ad nos aliquid quod nos pascat, secundum quod nos delectavit. Magnum illud et dulce secretum: Qui veniet ad me. Attende, attende, et appende: Qui veniet ad me, non eiiciam foras. Ergo, qui veniet, inquit, non eiiciam foras. Quare? Quia descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me. Ipsa est ergo causa quare non eiicias eum foras qui venit ad te, quia non voluntatem tuam facere descendisti de coelo, sed voluntatem eius qui te misit? Ipsa. Quid quaerimus utrum ipsa sit? Ipsa est, ipse loquitur. Non enim nobis fas est aliud suspicari quam loquitur: Qui venerit ad me, non eiiciam foras. Et quasi quaereres, Quare? Quia non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me. Timeo ne foras propterea exierit anima a Deo, quia superba erat; imo non dubito. Scriptum est enim, Initium omnis peccati superbia; et, Initium superbiae hominis apostatare a Deo. Scriptum est, firmum est, verum est. Deinde quid de superbo dicitur mortali, accincto pannis carnis, praegravato pondere corporis corruptibilis, et tamen extollenti se, et obliviscenti qua pelle vestitus sit, quid ei dicit Scriptura? Quid superbit terra et cinis? Quid superbit? Dicat quid superbit. Quoniam in vita sua proiecit intima sua [Eccli. X, 15, 14, 9 ] [et 10]. Quid est, proiecit, nisi porro iecit? Hoc est exire foras. Etenim intrare intro, appetere intima; proiicere intima, foras exire est. Intima proiicit superbus, intima appetit humilis. Si superbia eiicimur, humilitate regredimur.
16 Caput omnium morborum superbia est, quia caput omnium peccatorum superbia. Medicus quando aegritudinem discutit, si curet quod per aliquam causam factum est, et ipsam causam qua factum est non curet, ad tempus videtur mederi, causa manente morbus repetitur. Verbi gratia, expressius hoc dicam: humor in corpore scabiem vel ulcera gignit; in corpore fit magna febris, et non parvus dolor: exhibentur quaedam medicamenta quae scabiem compescant et fervorem illum ulceris sedent; et adhibentur et proficiunt: vides hominem qui fuit ulcerosus et scabiosus, sanatum; sed quia humor ille non eiectus est, rursus ad ulcus reditur. Cognoscens hoc medicus, purgat humorem, detrahit causam, et nulla erunt ulcera. Unde abundat iniquitas? Per superbiam. Cura superbiam, et nulla erit iniquitas. Ut ergo causa omnium morborum curaretur, id est superbia, descendit et humilis factus est Filius Dei. Quid superbis, homo? Deus propter te humilis factus est. Puderet te fortasse imitari humilem hominem, saltem imitare humilem Deum. Venit Filius Dei in homine, et humilis factus est: praecipitur tibi ut sis humilis, non tibi praecipitur ut ex homine fias pecus: ille Deus factus est homo; tu, homo, cognosce quia es homo: tota humilitas tua, ut cognoscas te. Ergo quia humilitatem docet Deus, dixit, Non veni facere voluntatem meam, sed eius voluntatem qui misit me. Haec enim commendatio humilitatis est. Superbia quippe facit voluntatem suam; humilitas facit voluntatem Dei. Ideo qui ad me venerit, non eiiciam foras. Quare? Quia non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me. Humilis veni, humilitatem docere veni, magister humilitatis veni: qui ad me venit, incorporatur mihi; qui ad me venit, humilis fit; qui mihi adhaeret, humilis erit; quia non facit voluntatem suam, sed Dei; et ideo non eiicietur foras, quia cum superbus esset, proiectus est foras.
17 Vide illa interiora commendari in Psalmo: Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt. Vide quid sit ire intro, vide quid sit ad illius protectionem confugere, vide quid sit etiam sub verbera patris currere: flagellat enim omnem filium quem recipit. Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Et quid est intus? Inebriabuntur ab ubertate domus tuae. Cum miseris intro, intrantes in gaudium Domini sui; inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Quoniam apud te est fons vitae. Non foris extra te, sed intus apud te, ibi est fons vitae. Et in lumine tuo videbimus lumen. Praetende misericordiam tuam scientibus te, et iustitiam tuam his qui recto sunt corde. Qui sequuntur voluntatem Domini sui, non quaerentes sua, sed quae Domini Iesu Christi, ipsi sunt recti corde, ipsis non commoventur pedes. Bonus enim Deus Israel rectis corde. Mei autem, inquit ille, pene commoti sunt pedes. Quare? Quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum intuens [Psal. LXXII, 1-3]. Ergo quibus bonus est Deus, nisi rectis corde? Nam mihi torto corde displicuit Deus. Quare displicuit? Quia dedit felicitatem malis: et ideo nutaverunt mihi pedes, quasi sine causa servissem Deo. Ideo ergo mei pene commoti sunt pedes, quia non fui rectus corde. Quid est ergo rectus corde? Sequens voluntatem Dei. Felix est ille, laborat ille: ille male vivit et felix est, ille iuste vivit et laborat. Non indignetur iuste vivens et laborans; intus habet quod felix ille non habet: non ergo tristetur, non maceretur, non deficiat. Felix ille habet ipse aurum in arca, iste Deum in conscientia. Compara nunc aurum et Deum, arcam et conscientiam. Ille illud habet quod perit, et ibi habet unde perit; iste Deum habet, qui perire non potest, et ibi habet unde auferri non potest: sed si sit rectus corde; tunc enim intrat, et non exit. Ideo ille quid dicebat? Quoniam apud te est fons vitae: non apud nos. Ideo intrare debemus ut vivamus, non quasi nobis sufficere ut pereamus, non quasi de nostro velle satiari ut arescamus: sed os ad ipsum fontem ponere, ubi aqua non deficit. Quia voluit suo consilio vivere Adam, et lapsus est per eum qui ante ceciderat per superbiam, qui ei calicem ipsius superbiae propinavit. Quia ergo apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen; intus bibamus, intus videamus. Quare enim inde exitum est? Audi quare: Non veniat mihi pes superbiae. Ergo ille exiit, cui venit pes superbiae. Ostende quia ideo exiit. Et manus peccatorum non moveant me: propter pedem superbiae. Quare hoc dicis? Ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem. Ubi ceciderunt? In ipsa superbia. Expulsi sunt, nec potuerunt stare [Psal. XXXV, 8-13]. Si ergo superbia expulit eos qui non potuerunt stare; humilitas intromittit, qui possint in perpetuum stare. Ideo etenim ille qui dixit, Exsultabunt ossa humiliata; praedixit, Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam [Psal. L, 10]. Quid est, auditui meo? Audiendo te felix sum, de voce tua felix sum; intus bibendo felix sum. Ideo non cado, ideo exsultabunt ossa humiliata: ideo amicus sponsi stat, et audit eum [Ioan. III, 29]; ideo stat, quia audit. De interiore fonte bibit, ideo stat. Illi qui noluerunt de interiore bibere, ibi ceciderunt; expulsi sunt, nec potuerunt stare.
18 Doctor itaque humilitatis venit non facere voluntatem suam, sed voluntatem eius qui misit illum. Veniamus ad eum, intremus ad eum, incorporemur ei, ut nec nos faciamus voluntatem nostram, sed voluntatem Dei: et non nos eiiciet foras, quia membra eius sumus, quia caput nostrum esse voluit docendo humilitatem. Ad extremum, ipsum audite concionantem: Venite ad me, qui laboratis et onerati estis: tollite iugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde; et cum hoc didiceritis, invenietis requiem animabus vestris [Matth. XI, 28 ] [et 29], unde non eiiciamini foras: quia descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me; humilitatem doceo, ad me venire non potest nisi humilis. Non mittit foras nisi superbia: quomodo exit foras qui servat humilitatem, et non labitur a veritate? Dicta sunt quanta dici potuerunt de abscondito sensu, fratres: satis enim hic latet sensus, et nescio utrum congruis verbis a me sit depromptus et exsculptus, quare ideo non eiiciat foras qui venit ad illum, quia non venit facere voluntatem suam, sed voluntatem eius qui misit eum.
19 Haec est autem, inquit, voluntas eius qui misit me Patris, ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo. Ipse illi datus est, qui servat humilitatem; hunc accipit: qui non servat humilitatem, longe est a magistro humilitatis. Ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo. Sic non est voluntas in conspectu Patris vestri, ut pereat unus de pusillis istis. De tumentibus potest perire, de pusillis nihil perit: quia nisi fueritis sicut pusillus iste, non intrabitis in regnum coelorum [Id. XVIII, 14, 4]. Omne quod dedit mihi Pater, non perdam ex eo; sed resuscitabo illud in novissimo die. Videte quemadmodum et hic geminam illam resurrectionem delineet. Qui venit ad me, modo resurgit humilis factus in membris meis: sed et resuscitabo eum in novissimo die, secundum carnem. Haec est enim voluntas Patris mei qui misit me, ut omnis qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in novissimo die. Superius dixit, Qui audit verbum meum, et credit ei qui misit me: modo autem, Qui videt Filium, et credit in eum. Non dixit, Videt Filium, et credit in Patrem: hoc est enim credere in Filium, quod et in Patrem. Quia sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso [Ioan. V, 24, 26]. Ut omnis qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam: credendo et transeundo ad vitam, tanquam prima illa resurrectione. Et quia non est sola, et resuscitabo ego eum, inquit, in novissimo die.
Augustinus HOME

bke15.74r

Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS XXIV Ab eo quod scriptum est, Post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis; usque ad id, Hic est vere propheta qui venit in mundum. <<<     >>> TRACTATUS XXVI Ab eo quod scriptum est, Murmurabant ergo Iudaei de illo, quia dixisset, Ego sum panis qui de coelo descendi; usque ad id, Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum.
monumenta.ch > Augustinus > 25

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik