monumenta.ch > Augustinus > 24
Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS XXIII In illam lectionem Evangelii, Si ego testimonium perhibeo de me, etc., usque ad id, Et non vultis venire ad me, ut vitam habeatis. Tum etiam repetuntur superiores lectiones iam ante tractatae, scilicet ab his verbis, Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, etc. <<<     >>> TRACTATUS XXV Ab eo quod scriptum est, Iesus ergo cum cognovisset quod venissent ut raperent eum; usque ad id, Et ego resuscitabo eum in novissimo die.

Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS XXIV Ab eo quod scriptum est, Post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis; usque ad id, Hic est vere propheta qui venit in mundum. [Ioan. VI,1-14. ]

1 Miracula quae fecit Dominus noster Iesus Christus, sunt quidem divina opera, et ad intelligendum Deum de visibilibus admonent humanam mentem. Quia enim ille non est talis substantia quae videri oculis possit, et miracula eius quibus totum mundum regit universamque creaturam administrat, assiduitate viluerunt, ita ut pene nemo dignetur attendere opera Dei mira et stupenda in quolibet seminis grano; secundum ipsam suam misericordiam servavit sibi quaedam, quae faceret opportuno tempore praeter usitatum cursum ordinemque naturae, ut non maiora, sed insolita videndo stuperent, quibus quotidiana viluerant. Maius enim miraculum est gubernatio totius mundi, quam saturatio quinque millium hominum de quinque panibus: et tamen haec nemo miratur: illud mirantur homines non quia maius est, sed quia rarum est. Quis enim et nunc pascit universum mundum, nisi ille qui de paucis granis segetes creat? Fecit ergo quomodo Deus. Unde enim multiplicat de paucis granis segetes, inde in manibus suis multiplicavit quinque panes. Potestas enim erat in manibus Christi: panes autem illi quinque, quasi semina erant, non quidem terrae mandata, sed ab eo qui terram fecit multiplicata. Hoc ergo admotum est sensibus, quo erigeretur mens, et exhibitum oculis ubi exerceretur intellectus, ut invisibilem Deum per visibilia opera miraremur, et erecti ad fidem et purgati per fidem, etiam ipsum invisibiliter videre cuperemus, quem de rebus visibilibus invisibilem nosceremus.
2 Nec tamen sufficit haec intueri in miraculis Christi. Interrogemus ipsa miracula, quid nobis loquantur de Christo: habent enim si intelligantur, linguam suam. Nam quia ipse Christus Verbum Dei est, etiam factum Verbi, verbum nobis est. Hoc ergo miraculum, sicut audivimus quam magnum sit, quaeramus etiam quam profundum sit: non tantum eius superficie delectemur, sed etiam altitudinem perscrutemur. Habet enim aliquid intus, hoc quod miramur foris. Vidimus, spectavimus magnum quiddam, praeclarum quiddam, et omnino divinum, quod fieri nisi a Deo non possit: laudavimus de facto factorem. Sed quemadmodum si litteras pulchras alicubi inspiceremus, non nobis sufficeret laudare scriptoris articulum, quoniam eas pariles, aequales decorasque fecit, nisi etiam legeremus quid nobis per illas indicaverit: ita factum hoc qui tantum inspicit, defectatur pulchritudine facti ut admiretur artificem; qui autem intelligit, quasi legit. Aliter enim videtur pictura, aliter videntur litterae. Picturam cum videris, hoc est totum vidisse, laudasse: litteras cum videris, non hoc est totum; quoniam commoneris et legere. Etenim dicis, cum videris litteras, si forte non eas nosti legere, Quid putamus esse quod hic scriptum est? Interrogas quid sit, cum iam videas aliquid. Aliud tibi demonstraturus est, a quo quaeris agnoscere quod vidisti. Alios ille oculos habet, alios tu. Nonne similiter apices videtis? Sed non similiter signa cognoscitis. Tu ergo vides et laudas: ille videt, laudat, legit et intelligit. Quia ergo vidimus, quia laudavimus, legamus et intelligamus.
3 Dominus in monte: multo magis intelligamus quia Dominus in monte Verbum est in alto. Proinde non quasi humiliter iacet quod in monte factum est; nec transeunter praetereundum est, sed suspiciendum. Turbas vidit, esurientes agnovit, misericorditer pavit: non solum pro bonitate, verum etiam pro potestate. Quid enim sola prodesset bonitas, ubi non erat panis, unde turba esuriens pasceretur? Nisi bonitati adesset potestas, ieiuna illa turba et esuriens remaneret. Denique et discipuli qui erant cum Domino in fame, et ipsi turbas volebant pascere, ut non remanerent inanes, sed unde pascerent non habebant. Interrogavit Dominus unde emerentur panes ad turbas pascendas. Et ait Scriptura, Hoc autem dicebat tentans eum: discipulum scilicet Philippum, quem interrogaverat. Ipse enim sciebat quid esset facturus. Cui ergo bono tentabat, nisi quia ignorantiam discipuli demonstrabat? Et forte in demonstratione ignorantiae discipuli aliquid significavit. Apparebit ergo, cum ipsum sacramentum de quinque panibus coeperit nobis loqui, et quid significet indicare: ibi enim videbimus quare Dominus in hoc facto ignorantiam discipuli voluit interrogando quod sciebat, ostendere. Nam interrogamus aliquando quod nescimus, audire volentes ut discamus; aliquando interrogamus quod scimus, scire volentes utrum et ille sciat quem interrogamus: utrumque hoc noverat Dominus; et quod interrogabat sciebat, quid enim esset facturus ipse noverat; et hoc nescire Philippum sciebat similiter. Quare itaque interrogabat, nisi quia illius ignorantiam demonstrabat? Et hoc quare fecerit, ut dixi, postea intelligemus.
4 Andreas ait: Est hic puer quidam qui habet quinque panes, et duos pisces; sed haec quid sunt ad tantos? Cum dixisset Philippus interrogatus, ducentorum denariorum panes non sufficere, quibus tanta illa turba reficeretur, erat ibi quidam puer portans quinque panes hordeaceos et duos pisces. Et ait Iesus: Facite homines discumbere. Erat autem ibi fenum multum, et discubuerunt ferme quinque millia hominum. Accepit autem Dominus Iesus panes, gratias egit, iussit, fracti sunt panes, positi ante discumbentes. Non iam quinque panes, sed quod adiecerat, qui creaverat quod auctum erat. Et de piscibus quantum sufficiebat. Parum est turbam illam fuisse satiatam, etiam fragmenta resederunt: et ipsa colligi iussa sunt, ne perirent; et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum.
5 Breviter ut curramus, quinque panes intelliguntur quinque libri Moysi: merito non triticei, sed hordeacei; quia ad Vetus Testamentum pertinent. Nostis autem hordeum ita creatum, ut ad medullam eius vix perveniatur: vestitur enim eadem medulla tegmine paleae, et ipsa palea tenax et inhaerens, ut cum labore exuatur. Talis est littera Veteris Testamenti, vestita tegminibus carnalium sacramentorum: sed si ad eius medullam perveniatur, pascit et satiat. Ferebat ergo puer quidam quinque panes et duos pisces. Si quaeramus quis fuerit puer iste, forte populus Israel erat: sensu puerili portabat, nec manducabat. Illa enim quae portabat, clausa onerabant, aperta pascebant. Duo autem pisces, videntur nobis significare duas illas in Veteri Testamento sublimes personas, quae ungebantur ad populum sanctificandum et regendum, sacerdotis et regis. Et ipse in mysterio venit aliquando, qui per illas significabatur: venit aliquando qui per medullam hordei ostendebatur, per paleam vero hordei occultabatur. Venit ipse unus utramque personam in se portans, sacerdotis et regis: sacerdotis per victimam, quam seipsum obtulit pro nobis Deo; regis, quia regimur ab eo: et aperiuntur quae clausa portabantur. Gratias illi; implevit per se quod per Vetus Testamentum promittebatur. Et frangi iussit panes: frangendo multiplicati sunt. Nihil verius. Quinque enim illi libri Moysi, quam multos libros, cum exponuntur, tanquam frangendo, id est disserendo, fecerunt? Sed quia in illo hordeo ignorantia primi populi tegebatur, de quo primo populo dictum est, Quamdiu legitur Moyses, velamen supra corda eorum positum est [II Cor. III, 15]: nondum enim ablatum erat velamen, quia nondum venerat Christus; nondum velum templi fuerat illo in cruce pendente conscissum: quia ergo ignorantia populi erat in Lege, propterea illa Domini tentatio ignorantiam discipuli demonstrabat.
6 Nihil igitur vacat, omnia innuunt, sed intellectorem requirunt: nam et iste numerus pasti populi, populum significabat sub Lege constitutum. Cur enim quinque millia erant, nisi quia sub Lege erant, quae Lex quinque libris Moysi explicatur? Unde et quinque illis porticibus languidi prodebantur, non sanabantur. Ille autem ibi curavit languidum [Ioan. V, 2-9], qui et hic turbas de quinque panibus pavit. Nam et super fenum discumbebant: carnaliter ergo sapiebant, et in carnalibus quiescebant. Omnis enim caro fenum [Isai. XL, 6]. Quae sunt autem illa fragmenta, nisi quae populus non potuit manducare? Intelliguntur ergo quaedam secretiora intelligentiae, quae multitudo non potest capere. Quid ergo restat, nisi ut secretiora intelligentiae, quae non potest capere multitudo, illis credantur qui idonei sunt et alios docere, sicut erant Apostoli? Unde duodecim cophini impleti sunt. Factum est hoc et mirabiliter, quia magnum factum est; et utiliter, quia spirituale factum est. Qui tunc viderunt, admirati sunt: nos autem non miramur cum audimus. Factum est enim ut illi viderent, scriptum est autem ut nos audiremus. Quod in illis oculi valuerunt, hoc in nobis fides. Cernimus quippe animo, quod oculis non potuimus: et praelati sumus illis, quoniam de nobis dictum est, Beati qui non vident, et credunt [Ioan. XX, 29]. Addo autem quia forte et intelleximus quod illa turba non intellexit. Et vere nos pasti sumus, qui ad medullam hordei pervenire potuimus.
7 Denique homines illi qui viderunt hoc, quid putaverunt? Illi, inquit, homines cum vidissent quod fecerat signum, dicebant, Quia hic est vere propheta. Forte adhuc ideo Christum prophetam putabant, quia super fenum discubuerant. Erat autem ille Dominus Prophetarum, impletor Prophetarum, sanctificator Prophetarum, sed et propheta: nam et Moysi dictum est, Suscitabo eis prophetam similem tui. Similem secundum carnem, non secundum maiestatem. Et de ipso Christo illam Domini promissionem habere intellectum, aperte in Actibus Apostolorum exponitur et legitur [Deut. XVIII, 18] [Act. VII, 37]. Et ipse Dominus de se ait, Non est propheta sine honore, nisi in patria sua [Ioan. IV, 44]. Propheta Dominus, et Verbum Dei Dominus, et nullus propheta sine Verbo Dei prophetat: cum Prophetis Verbum Dei, et propheta Verbum Dei. Meruerunt priora tempora Prophetas afflatos, et impletos Verbo Dei: meruimus nos prophetam ipsum Verbum Dei. Sic autem propheta Christus, Dominus Prophetarum; sicut angelus Christus, Dominus Angelorum. Nam et ipse dictus est magni consilii Angelus [Isai. IX, 6, sec. LXX]. Verumtamen alibi quid dicit propheta? Quia non legatus neque angelus, sed ipse veniens salvos faciet eos [Id. XXXV, 4]: id est, ad salvos eos faciendos non mittet legatum, non mittet angelum, sed veniet ipse. Quis veniet? Ipse angelus. Certe non per angelum, nisi quia iste sic angelus, ut etiam Dominus Angelorum. Etenim Angeli latine nuntii sunt. Si Christus nihil annuntiaret, angelus non diceretur: si Christus nihil prophetaret, propheta non diceretur. Exhortatus est nos ad fidem, et ad capessendam vitam aeternam: aliquid praesens annuntiavit, aliquid futurum praedixit: ex eo quod praesens annuntiavit, angelus erat; ex eo quod futurum praedixit, propheta erat: ex eo quod Verbum Dei caro factum est, et Angelorum et Prophetarum Dominus erat.
Augustinus HOME

bke15.73r

Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS XXIII In illam lectionem Evangelii, Si ego testimonium perhibeo de me, etc., usque ad id, Et non vultis venire ad me, ut vitam habeatis. Tum etiam repetuntur superiores lectiones iam ante tractatae, scilicet ab his verbis, Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, etc. <<<     >>> TRACTATUS XXV Ab eo quod scriptum est, Iesus ergo cum cognovisset quod venissent ut raperent eum; usque ad id, Et ego resuscitabo eum in novissimo die.
monumenta.ch > Augustinus > 24

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik