Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS XXIII In illam lectionem Evangelii, Si ego testimonium perhibeo de me, etc., usque ad id, Et non vultis venire ad me, ut vitam habeatis. Tum etiam repetuntur superiores lectiones iam ante tractatae, scilicet ab his verbis, Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, etc. [Ioan. V,19-40. ]
1 | Quodam loco in Evangelio Dominus ait, prudentem auditorem verbi sui similem esse debere homini qui volens aedificare, fodit altius, donec perveniat ad fundamentum stabilitatis petrae, et ibi securus constituat quod fabricat adversus impetum fluminis: ut cum venerit, repercutiatur potius firmitate aedificii, quam impulsu suo ruinam faciat illi domui [Matth. VII, 24, 25]. Putemus Scripturam Dei tanquam agrum esse, ubi volumus aliquid aedificare. Non simus pigri, nec superficie contenti; fodiamus altius, donec perveniamus ad petram: Petra autem erat Christus [I Cor. X, 4]. |
2 | Hodierna lectio de testimonio Domini nobis locuta est, quia non habeat necessarium ab hominibus testimonium, sed habeat maius quam sunt homines; atque id testimonium dixit quid sit: Opera, inquit, quae ego facio, testimonium perhibent de me. Deinde adiunxit: Et testimonium perhibet de me, qui misit me Pater. Ipsa quoque opera quae facit, a Patre se accepisse dicit. Testimonium ergo perhibent opera, testimonium perhibet Pater. Nullumne testimonium perhibuit Ioannes? Perhibuit plane, sed tanquam lucerna, non ad satiandos amicos, sed ad confundendos inimices : iam enim antea praedictum erat a persona Patris, Paravi lucernam Christo meo; inimicos eius induam confusione; super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea [Psal. CXXXI, 17 ] [et 18]. Esto tanquam in nocte positus, attendisti in lucernam, et miratus es lucernam, et exsultasti ad lumen lucernae: sed illa lucerna dicit esse solem, in quo exsultare debeas; et quamvis ardeat in nocte, diem te iubet exspectare. Non ergo quia illius hominis testimonio non erat opus. Nam utquid mitteretur, si non erat opus? Sed ne in lucerna remaneat homo, et lumen lucernae sufficere sibi arbitretur; ideo Dominus nec lucernam illam superfluam dicit fuisse, nec tamen te dicit in lucerna debere remanere. Dicit aliud testimonium Scriptura Dei: ibi utique Deus perhibuit testimonium Filio suo, et in illa Scriptura Iudaei spem posuerant, in Lege scilicet Dei, ministrata sibi per Moysen famulum Dei. Scrutamini, inquit, Scripturam, in qua vos putatis vitam aeternam habere; ipsa testimonium perhibet de me: et non vultis venire ad me, ut vitam habeatis. Quid vos putatis habere in Scriptura vitam aeternam? Ipsam interrogate, cui perhibet testimonium; et intelligite quae sit vita aeterna. Et quia propter Moysen volebant repudiare Christum, tanquam adversarium institutis praeceptisque Moysi; rursus eosdem ipse convincit tanquam de alia lucerna. |
3 | Omnes enim homines lucernae, quia et accendi possunt et exstingui. Et lucernae quidem cum sapiunt, lucent, et spiritu fervent: nam et si ardebant et exstinctae sunt, etiam putent. Permanserunt enim servi Dei lucernae bonae ex oleo misericordiae illius, non ex viribus suis. Gratia quippe Dei gratuita, illa oleum lucernarum est. Plus enim illis omnibus laboravi, ait quaedam lucerna; et ne viribus suis ardere videretur, adiunxit, Non ego autem, sed gratia Dei mecum [I Cor. XV, 10]. Omnis ergo prophetia ante Domini adventum, lucerna est: de qua dicit Petrus apostolus, Habemus certiorem propheticum sermonem, cui bene facitis intendentes, quemadmodum lucernae lucenti in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris [II Petr. I, 19]. Lucernae itaque Prophetae, et omnis prophetia una magna lucerna. Quid Apostoli? non lucernae etiam ipsi? Plane lucernae. Solus enim ille non lucerna. Non enim accenditur et exstinguitur: quia sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso. Lucernae ergo et Apostoli; et gratias agunt, quia et accensi sunt lumine Veritatis, et fervent Spiritu charitatis, et suppetit illis oleum gratiae Dei. Si non essent lucernae, non diceret illis Dominus, Vos estis lumen mundi. Nam posteaquam dixit, Vos estis lumen mundi, ostendit ne tale lumen se putarent, quale dictum est, Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Tunc autem hoc de Domino dictum est, cum a Ioanne distingueretur. De Ioanne quippe Baptista dictum erat, Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine [Ioan. I, 9, 8]. Et ne diceres, Quomodo lumen non erat, de quo Christus dicit, quia lucerna erat? In comparatione alterius luminis non erat lumen. Erat enim verum lumen, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Ergo cum et discipulis diceret, Vos estis lumen mundi, ne sibi aliquid tributum putarent, quod de solo Christo intelligendum esset, et ita lucernae vento superbiae exstinguerentur; cum dixisset, Vos estis lumen mundi, continuo subiunxit, Non potest civitas abscondi supra montem constituta, neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sed quid, si Apostolos non dixit lucernam, sed accensores lucernae quam ponerent super candelabrum? Audi quia ipsos dixit lucernam. Sic luceat, inquit, lumen vestrum coram hominibus, ut videntes bona opera vestra glorificent, non vos, sed Patrem vestrum qui in coelis est [Matth. V, 14-16]. |
4 | Ergo et Moyses perhibuit testimonium Christo, et Ioannes perhibuit testimonium Christo, et caeteri Prophetae et Apostoli perhibuerunt testimonium Christo. His omnibus testimoniis praeponit testimonium operum suorum. Quia et per illos nonnisi Deus perhibuit testimonium Filio suo. Sed perhibet alio modo Deus testimonium Filio suo: per ipsum Filium suum indicat Deus Filium, indicat se per Filium. Ad hunc si potuerit homo pervenire, nec lucernis indigebit, et vere fodiendo altius, aedificium perducet ad petram. |
5 | Facilis est ergo, fratres, hodierna lectio: sed propter hesternum debitum (scio enim quid distulerim, non abstulerim, et Dominus dignatus est donare etiam hodie loqui ad vos), recordamini quid reposcere debeatis, si forte aliquo modo servata pietate et salubri humilitate, extendamus nos non adversus Deum, sed ad Deum; et levemus ad eum animam nostram, effundentes eam super nos, sicut ille in Psalmo, cui dicebatur, Ubi est Deus tuus? Haec, inquit, meditatus sum, et effudi super me animam meam [Psal. XLI, 4 ] [et 5]. Levemus ergo animam ad Deum, non contra Deum; quia et hoc dictum est, Ad te, Domine, levavi animam meam [Psal. XXIV, 1]. Et levemus adiuvante ipso; nam gravis est. Unde autem gravis est? Quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem [Sap. IX, 15]. Ne forte ergo possimus sensum nostrum a multis colligere ad unum, et evulsum a multis relevare ad unum (quod quidem non poterimus, ut dixi, nisi adiuvet ille qui ad se vult levari animas nostras), et contingamus ex aliqua parte, quomodo Verbum Dei unicus Patri, coaeternus et aequalis Patri, non faciat nisi quod viderit Patrem facientem, cum tamen Pater ipse non faciat aliquid nisi per Filium videntem. Videtur mihi quoniam Dominus Iesus in hoc loco magnum quiddam insinuare volens intentis, et infundere capacibus, incapaces autem excitare ad studium, ut nondum intelligentes bene vivendo capaces fiant, insinuavit nobis animam humanam et mentem rationalem, quae inest homini, non inest pecori, non vegetari, non beatificari, non illuminari, nisi ab ipsa substantia Dei: eamque animam facere aliquid per corpus et de corpore, atque habere subiectum corpus, et per corporalia mulceri posse sensus corporis vel offendi, et propter hoc, id est propter consortium quoddam animae et corporis in hac vita atque complexu, delectari animam lenitis, vel contristari offensis corporis sensibus; beatitudinem tamen eius qua fit beata ipsa anima, non fieri nisi participatione illius vitae semper vivae, incommutabilis, aeternaeque substantiae, quae Deus est: ut quomodo anima quae inferior Deo est, id quod ipsa inferius est, hoc est corpus, facit vivere; sic eamdem animam non faciat beate vivere, nisi quod ipsa anima est superius. Superior enim anima quam corpus, et superior quam anima Deus. Praestat aliquid inferiori, praestatur illi a superiore. Serviat Domino suo, ne conculcetur a servo suo. Haec est, fratres mei, religio christiana, quae praedicatur per totum mundum, horrentibus inimicis; et ubi vincuntur, murmurantibus; ubi praevalent, saevientibus. Haec est religio christiana, ut colatur unus Deus, non multi dii; quia non facit animam beatam nisi unus Deus. Participatione Dei fit beata. Non participatione sanctae animae fit beata infirma anima, nec participatione angeli fit beata sancta anima: sed si quaerit beata esse infirma anima, quaerat unde beata sit sancta anima. Non enim beatus efficeris ex angelo tu; sed unde angelus, inde et tu. |
6 | His praemissis atque firmissime constitutis, animam rationalem non beatificari nisi a Deo, corpus non vegetari nisi per animam, atque esse quamdam medietatem inter Deum et corpus, animam; intendite et recolite mecum, non hodiernam, de qua sufficienter locuti sumus, sed hesternam lectionem, quam ecce iam triduo versamus atque tractamus, et pro viribus fodimus, donec ad petram perveniamus. Verbum Christus, Verbum Dei Christus apud Deum, Verbum Christus et Deus Verbum, Christus et Deus et Verbum unus Deus. Illuc perge, anima, contemptis caeteris, vel etiam transcensis; illuc perge. Nihil potentius ista creatura, quae mens dicitur rationalis, nihil hac creatura sublimius: quidquid supra istam est, iam Creator est. Dicebam autem quia Verbum Christus, et Verbum Dei Christus, et Deus Verbum Christus; sed non tantum Verbum Christus, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 14]: ergo et Verbum et caro Christus. Cum enim in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Et quid nos in imo, qui non poteramus infirmi et humi repentes attingere Deum, numquid relinquendi eramus? Absit. Semetipsum exinanivit formam servi accipiens [Philipp. II, 6, 7]. Non ergo formam Dei amittens. Factus est ergo homo qui erat Deus, accipiendo quod non erat, non amittendo quod erat: ita factus est homo Deus. Ibi habes aliquid propter infirmitatem tuam, ibi habes aliud propter perfectionem tuam. Erigat te Christus per id quod homo est, ducat te per id quod Deus homo est, perducat te ad id quod Deus est. Et tota praedicatio dispensatioque per Christum haec est, fratres, et alia non est, ut resurgant animae, resurgant et corpora. Utrumque quippe mortuum erat; corpus ex infirmitate, anima ex iniquitate. Quia utrumque mortuum erat, resurgat utrumque. Quid utrumque? Anima et corpus. Per quid ergo anima, nisi per Deum Christum? Per quid corpus, nisi per hominem Christum? Erat enim et in Christo anima humana, tota anima: non irrationale tantum animae, sed etiam rationale quod mens dicitur. Fuerunt enim quidam haeretici, et pulsi sunt ab Ecclesia, qui putarent non habere mentem rationalem corpus Christi, sed quasi animam belluinam : excepta quippe rationali mente, vita belluina est. Sed quia expulsi sunt, et veritate expulsi sunt; accipe totum Christum, Verbum, mentem rationalem, et carnem. Hoc totum Christus est. Resurgat anima tua ab iniquitate per id quod Deus est, resurgat corpus tuum a corruptione per id quod homo est. Proinde, charissimi, audite magnam lectionis huius, quantum mihi videtur, profunditatem; et videte quemadmodum loquatur hic Christus, nihil aliud quam quare venerit Christus, ut resurgant animae ab iniquitate, resurgant corpora a corruptione. Iam dixi animae per quid resurgant, per ipsam substantiam Dei; corpora per quid resurgant, per dispensationem humanam Domini nostri Iesu Christi. |
7 | Amen, amen dico vobis, non potest a se Filius facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit. Coelum, terram, mare, quae in coelo, quae in terra, quae in mari, visibilia, invisibilia, animalia in terris, fruteta in agris, natantia in aquis, in aere volantia, in coelo lucentia; praeter haec omnia, Angelos, Virtutes, Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates: omnia per ipsum facta sunt [Ioan. I, 3]. Numquid Deus omnia haec fecit, et demonstravit ea facta Filio, ut et ipse faceret alterum mundum his omnibus plenum? Non utique. Sed quid? Quaecumque enim ille fecerit, haec, non alia, sed haec et Filius, nec dissimiliter, sed similiter facit. Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit. Demonstrat Pater Filio ut animae suscitentur, quia per Patrem et Filium animae suscitantur: nec possunt vivere animae, nisi earum vita sit Deus. Si ergo non possunt vivere animae, nisi earum vita sit Deus, sicut ipsae sunt vita corporum; quod demonstrat Pater Filio, id est quod facit, per Filium facit. Non enim faciendo demonstrat Filio, sed demonstrando facit per Filium. Videt enim Filius Patrem demonstrantem antequam aliquid fiat, et ex demonstratione Patris et visione Filii fit quod fit a Patre per Filium. Sic animae suscitantur, si potuerint videre istam unitatis coniunctionem, Patrem demonstrantem, Filium videntem, et per Patris demonstrationem et Filii visionem fieri creaturam: atque id fieri per Patris demonstrationem et Filii visionem, quod nec Pater sit nec Filius, sed infra Patrem et Filium, quidquid fit a Patre per Filium. Quis hoc videt? |
8 | Ecce iterum ad carnales sensus, ecce rursus humiliamus nos, et descendimus ad vos, si tamen aliquid aliquando ascenderamus a vobis. Vis demonstrare aliquid filio tuo, ut faciat quod facis: facturus es tu, et sic demonstraturus. Quod igitur facturus es ut demonstres filio, non utique facis per filium: sed tu solus facis quod ipse factum videat, et aliud tale similiter faciat. Non est hoc ibi: quid pergis ad similitudinem tuam, et deles in te similitudinem Dei? Ibi omnino non est hoc. Inveni aliquid, quomodo demonstres filio tuo quod facis, antequam facis; ut cum demonstraveris, per filium facias hoc quod facis. Iam forte quasi occurrit tibi: Ecce, inquis, cogito facere domum, et volo ut per filium meum fabricetur: antequam eam ipse fabricem, ostendo filio meo quod facere volo; et facit ipse, atque ego per ipsum, cui ostendi voluntatem meam. Recessisti quidem a pristina similitudine, sed adhuc iaces in magna dissimilitudine. Ecce enim antequam facias domum, indicas filio tuo, et demonstras quid facere velis; ut te demonstrante antequam facias, faciat ipse quod demonstraveris, et tu per ipsum: sed verba dicturus es filio tuo, inter te et ipsum verba cursura sunt; et inter demonstrantem et videntem, vel loquentem et audientem sonus articulatus volat, qui non est quod tu, non est quod ipse. Sonus quippe ille qui exit de ore tuo, et verberato aere tangit aurem filii tui, et impleto sensu audiendi perducit ad cor cogitationem tuam; sonus ergo ille, non est ipse tu, non est ipse filius tuus. Signum datum est ab animo tuo animo filii tui, quod signum non sit nec animus tuus, nec animus filii tui, sed aliud aliquid. Itane putamus Patrem locutum esse cum Filio? Fuerunt verba inter Deum et Verbum? quomodo istud est? An quidquid vellet Pater dicere Filio, si verbo vellet dicere, ipse Filius est Verbum Patris , numquid per verbum loqueretur ad Verbum? An quia Filius magnum Verbum, minora verba cursura erant inter Patrem et Filium? Sonus aliquis et quasi creatura quaedam temporalis atque volatica, exitura erat ex ore Patris, et percussura aurem Filii? Numquid habet Deus corpus, ut quasi ex eius labiis hoc procedat; et habet aures corporis Verbum, in quas sonus veniat? Remove omnia corporalia, simplicitatem vide, si simplex es. Quomodo autem eris simplex? Si te non mundo implicaveris, sed ex mundo explicaveris: explicando enim te simplex eris. Et vide si potes quod dico, aut si non potes, crede quod non vides. Dicis filio tuo, verbo dicis; verbum quod sonat, nec tu es, nec filius tuus. |
9 | Habeo, inquis, aliud quo ostendam: ita enim est eruditus filius meus, ut nec loquente me audiat, sed nutu ostendo ei quod faciat. Ecce nutu ostende quod vis, certe animus tuus vult ostendere quod in se habet. Unde facis nutum? De corpore, scilicet, labiis, vultu, superciliis, oculis, manibus. Haec omnia non sunt quod animus tuus; etiam ista media sunt: intellectum est aliquid per haec signa, quae non sunt quod animus tuus, nec quod animus filii tui: sed hoc totum quod corpore agis, infra animum tuum est, et infra animum filii tui; nec potest cognoscere animum tuum filius tuus, nisi dederis ei signa de corpore. Quid igitur facio? Non est hoc ibi, simplicitas ibi est. Pater ostendit Filio quod facit, et ostendendo Filium gignit. Video quid dixerim: sed quia video et quibus dixerim, fiat in vobis intellectus iste quandoque. Nuncsi non potestis comprehendere quid sit Deus, vel hoc comprehendite quid non sit Deus: multum profeceritis, si non aliud quam est, de Deo senseritis. Nondum potes pervenire ad quid sit, perveni ad quid non sit. Non est Deus corpus, non terra, non coelum, non luna, non sol, non stellae, non corporalia ista. Si enim non coelestia, quanto minus terrena? Tolle omne corpus. Adhuc audi aliud: non est Deus mutabilis spiritus. Nam fateor, et fatendum est, quia Evangelium loquitur, Deus spiritus est. Sed transi omnem mutabilem spiritum, transi spiritum qui modo scit, modo nescit, modo meminit, et obliviscitur; vult quod nolebat, non vult quod volebat; sive patiatur iam istas mutabilitates, sive pati possit: transi haec omnia. Non invenis in Deo aliquid mutabilitatis, non aliquid quod aliter nunc sit, aliter paulo ante fuerit. Nam ubi invenis aliter et aliter, facta est ibi quaedam mors: mors enim est, non esse quod fuit. Immortalis dicitur anima: est quidem, quia vivit semper anima, et est in illa quaedam vita permanens, sed mutabilis vita. Secundum mutabilitatem vitae huius et mortalis dici potest: quia si vivebat sapienter, et desipit, mortua est in deterius; si vivebat insipienter, et sapit, mortua est in melius. Nam esse mortem in deterius, esse mortem in melius Scriptura nos docet. Utique in deterius mortui erant, de quibus dicitur, Sine mortuos, sepeliant mortuos suos [Matth. VIII, 22]; et, Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus [Ephes. V, 14]; et de hac lectione, Quando mortui audient, et qui audierint vivent. In deterius mortui erant, ideo reviviscunt. Reviviscendo moriuntur in melius, quia et reviviscendo non erunt quod erant: non esse autem quod erat, mors est. Sed forte, si in melius est, non appellatur mors? Appellavit illam mortem Apostolus: Si autem mortui estis cum Christo ab elementis huius mundi, quid adhuc velut viventes de hoc mundo decernitis [Coloss. II, 20]? et iterum, Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo [Id. III, 3]. Mori nos vult ut vivamus, quia viximus ut moreremur. Quidquid ergo et a meliore in deterius, et a deteriore in melius moritur, non est hoc Deus: quia neque in melius ire potest summa bonitas, neque in deterius vera aeternitas. Vera enim aeternitas est, ubi temporis nihil est. Erat autem modo hoc, et modo illud? iam tempus admissum est, aeternum non est. Nam ut noveritis quia non sic Deus quomodo anima: certe immortalis est anima; quid ergo est quod ait Apostolus de Deo, Qui solus habet immortalitatem [I Tim. VI, 16]; nisi quia hoc aperte dixit, Solus habet incommutabilitatem, quia solus habet veram aeternitatem? Ergo ibi nulla mutabilitas. |
10 | Agnosce in te aliquid, quod volo dicere, intus, intus in te; non in te quasi in corpore tuo, nam et ibi potest dici in te. In te est enim sanitas, in te quaelibet aetas, sed secundum corpus; in te est manus, pes tuus: sed aliud est in te intus, aliud in te tanquam in veste tua. Sed relinque foris et vestem tuam et carnem tuam, descende in te, adi secretarium tuum, mentem tuam, et ibi vide quod volo dicere, si potueris. Si enim tu ipse a te longe es, Deo propinquare unde potes? Dicebam de Deo; et intellecturum te arbitrabaris: de anima dico, de te dico; intellige, ibi te probabo. Non enim valde longe pergo in exempla, quando de mente tua volo aliquam similitudinem dare ad Deum tuum; quia utique non in corpore, sed in ipsa mente factus est homo ad imaginem Dei. In similitudine sua Deum quaeramus, in imagine sua Creatorem agnoscamus. Ibi intus, si potuerimus, inveniamus hoc quod dicimus; quomodo demonstret Pater Filio, et Filius videat quod demonstrat Pater, antequam fiat aliquid a Patre per Filium. Sed cum dixero et intellexeris, nec sic putes iam illud aliquid tale esse, ut serves ibi pietatem, quam volo a te servari, et praecipue moneo: id est, ut si non vales comprehendere Deus quid sit, parum non tibi putes esse scire quid non sit. |
11 | Ecce in mente tua video aliqua duo, memoriam tuam et cogitationem tuam, id est, quasi aciem quamdam et obtutum animae tuae. Vides aliquid, et per oculos percipis, et commendas memoriae: ibi est intus quod memoriae commendasti, in abdito reconditum quasi in horreo, quasi in thesauro, quasi in secretario quodam et penetrali interiore. Cogitas aliunde, intentio tua alibi est; illud quod vidisti in memoria tua est, et non videtur a te, quia cogitatio tua in aliud intenditur. Modo probo, scientibus loquor: Carthaginem nomino, omnes modo intus quicumque eam nostis, vidistis Carthaginem. Numquid tot sunt Carthagines quot animae vestrae? Omnes vidistis per nomen hoc: per quatuor has syllabas notas vobis, erumpentes ex ore meo, tactae sunt aures vestrae, tactus est sensus animae per corpus, et ab alia intentione reflexus est animus ad id quod ibi erat, et vidit Carthaginem. Numquid tunc est ibi Carthago facta? Iam ibi erat, sed latebat. Quare ibi latebat? Quia animus tuus in aliud attendebat: cum vero reflexa est cogitatio tua ad id quod erat in memoria, inde formata est, et visio quaedam animi facta est. Antea non erat visio, sed erat memoria: reflexa cogitatione ad memoriam, facta est visio. Demonstravit ergo memoria tua cogitationi tuae Carthaginem, et quod in illa erat antequam intenderes, conversae ad se intentioni cogitationis ostendit. Ecce facta est a memoria demonstratio, facta est in cogitatione visio; et nulla verba in medio cucurrerunt, nullum ex corpore signum datum est; nec innuisti, nec scripsisti, nec sonuisti; et tamen cogitatio vidit quod memoria demonstravit. Eiusdem autem substantiae est, et quae demonstravit, et cui demonstravit. Sed Carthaginem ut haberet memoria tua, per oculos hausta est imago haec: vidisti enim quod in memoria reconderes. Sic arborem quam meministi vidisti, sic montem, sic fluvium, sic amici faciem, sic inimici, sic patris, matris, fratris, sororis, filii, vicini; sic litterarum in codice conscriptarum, sic ipsius codicis, sic huius basilicae: omnia ista vidisti, et visa quia iam erant, memoriae commendasti; et tanquam posuisti illic quae videres cogitando cum velles, etiam cum ab istis corporis oculis abfuissent. Vidisti enim Carthaginem cum esses Carthagini, accepit speciem per oculos anima tua; haec species recondita est in memoria tua, et servasti aliquid intus homo apud Carthaginem constitutus, quod posses apud te videre etiam cum ibi non esses. Haec omnia forinsecus accepisti. Pater quae demonstrat Filio, non accipit extrinsecus: intus totum agitur; quia nihil creaturarum esset extrinsecus, nisi hoc Pater fecisset per Filium. Creatura omnis a Deo facta est; antequam fieret non erat. Non ergo facta visa est et retenta memoriter, ut eam Pater Filio tanquam memoria cogitationi monstraret: sed faciendam Pater monstravit, faciendam Filius vidit, et eam Pater demonstrando fecit, quia per Filium videntem fecit. Et ideo movere non debet, quia dictum est, nisi quod viderit Patrem facientem: non dictum est, demonstrantem. Per hoc enim significatum est, id esse Patri facere, quod est demonstrare; ut ex hoc intelligatur per Filium videntem omnia facere. Nec illa demonstratio, nec illa visio temporalis est. Quia enim per Filium fiunt omnia tempora, non utique aliquo tempore possent ei demonstrari facienda. Sic autem demonstratio Patris Filii visionem gignit, quemadmodum Pater Filium gignit. Demonstratio quippe generat visionem, non visio demonstrationem. Quod si purius et perfectius intueri valeremus, fortasse inveniremus nec aliud esse Patrem, aliud eius demonstrationem; nec aliud Filium, aliud eius visionem. Sed si vix hoc cepimus, vix explicare potuimus, quomodo memoria quod cepit extrinsecus, ostendat cogitationi; quanto minus capere aut explicare poterimus, quomodo Pater Deus demonstrat Filio quod non habet aliunde, vel quod non est aliud quam ipse? Parvuli sumus; loquor vobis quid non sit Deus, non ostendo quid sit: ergo ut capiamus quid sit, quid faciemus? Numquid a me, numquid per me poteritis? Dicam hoc parvulis, et vobis et mihi: est per quem possimus; modo cantavimus, modo audivimus, Iacta in Dominum curam tuam, et ipse te enutriet [Psal. LIV, 23]. Ideo enim non potes, o homo, quia parvulus es: si parvulus es, nutriendus es: nutritus, grandis eris; et quod parvulus non poteras, grandis videbis: sed ut nutriaris, Iacta in Dominum curam tuam, et ipse te enutriet |
12 | Modo ergo percurramus breviter quae restant, et videte hic quae commendavi, quomodo Dominus insinuet. Pater diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit. Ipse suscitat animas, sed per Filium, ut fruantur animae suscitatae substantia Dei, hoc est Patris et Filii. Et maiora his demonstrabit ei opera. Quibus maiora? Sanitatibus corporum. Iam et antea tractavimus (In Tractatu 19, nn. 4, 5, et Tract. 21, n. 5-10), nec immorari debemus. Maior est enim resurrectio corporis in aeternum, quam haec quae ad tempus facta est in illo languido sanitas corporis. Et maiora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. Demonstrabit, quasi temporaliter: ergo quasi homini facto in tempore, quia Verbum Deus non est factus, per quem omnia facta sunt tempora: sed homo factus Christus in tempore. Apparet quo Consule, quo die conceptum de Spiritu sancto virgo Maria peperit Christum: ergo homo factus est in tempore, per quem Deum facta sunt tempora. Ideo tanquam in tempore demonstrabit ei opera maiora, id est, resurrectionem corporum, ut vos miremini factam per Filium resurrectionem corporum. |
13 | Deinde redit ad illam resurrectionem animarum: Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat, sed secundum spiritum. Vivificat Pater, vivificat Filius; quos vult Pater, quos vult Filius: sed ipsos Pater quos Filius; quia omnia per ipsum facta sunt. Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. De resurrectione animarum dictum est hoc: quid de resurrectione corporum? Redit, et dicit, Neque enim Pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio. Resurrectio animarum fit per substantiam Patris et Filii aeternam et incommutabilem: resurrectio vero corporum fit per dispensationem humanitatis Filii temporalem, non Patri coaeternam. Ideo cum commemoraret iudicium, ubi fieret resurrectio corporum, Non enim Pater, inquit, iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio: de resurrectione autem animarum, Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Illud ergo simul Pater et Filius: hoc autem de resurrectione corporum, Non iudicat Pater quemquam, sed omne iudicium dedit Filio. Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Hoc redditum est resurrectioni animarum. Ut omnes honorificent Filium. Quomodo? Sicut honorificant Patrem. Animarum enim resurrectionem sic operatur Filius, quomodo Pater: sic vivificat Filius, quomodo Pater. Ergo in animarum resurrectione omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Quid de honorificatione propter resurrectionem corporis? Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum. Non dixit, sicut; sed, honorificat, et honorificat. Honoratur enim homo Christus, sed non sicut Pater Deus. Quare? Quia secundum hoc dixit, Pater maior me est [Ioan. XIV, 28]. Quando autem honorificatur Filius, sicut honorificatur Pater? Cum in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et omnia per ipsum facta sunt [Id. I, 1, 3]. Et ideo in hac honorificatione secunda quid ait? Qui non honorificat Filium, nec honorificat Patrem qui misit illum. Non est missus Filius, nisi quia factus est homo. |
14 | Amen, amen dico vobis. Iterum redit ad resurrectionem animarum, ut assidue dicentem capiamus: quia velut volantem sermonem sequi non poteramus; ecce immoratur nobiscum sermo Dei, ecce quasi habitat cum infirmitatibus nostris: redit rursum ad commendationem resurrectionis animarum. Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui me misit, habet vitam aeternam: sed tanquam ex Patre. Quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, ex Patre habet vitam aeternam, credendo in eum qui misit illum. Et in iudicium non veniet, sed transiit a morte ad vitam: sed ex Patre vivificatur, cui credit. Quid, tu non vivificas? Vide quia et Filius quos vult vivificat. Amen, amen dico vobis, quia venit hora, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent. Hic non dixit, Credent ei qui misit me, et ideo vivent; sed audiendo vocem Filii Dei, qui audierint, hoc est obaudierint Filio Dei, vivent. Ergo et ex Patre vivent, cum credent Patri; et ex Filio vivent, cum audient vocem Filii Dei. Quare et ex Patre vivent et ex Filio vivent? Sicut enim habet Pater vitam in semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso. |
15 | Implevit de resurrectione animarum; restat evidentius dicere de resurrectione corporum. Et potestatem dedit ei et iudicium facere: non solum animas per fidem et sapientiam suscitare, sed et iudicium facere. Quare autem haec? Quia filius hominis est. Facit ergo aliquid Pater per Filium hominis, quod non facit ex substantia sua cui aequalis est Filius; sicut ipsum nasci, sicut ipsum crucifigi, sicut ipsum mori, sicut ipsum resurgere: non enim aliquid horum Patri contigit. Sic et resuscitationem corporum. Nam resuscitationem animarum ex substantia sua Pater facit per substantiam Filii , qua illi aequalis est; animae quippe fiunt participes illius incommutabilis lucis, non corpora: resuscitationem autem corporum Pater facit per filium hominis. Et potestatem enim dedit ei et iudicium facere, quia filius hominis est: secundum illud quod supra dixit, Neque enim Pater iudicat quemquam. Et ut ostendat quia de resurrectione corporum hoc dixit: Nolite mirari hoc, quia venit hora. Non nunc est, sed venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt (iam hoc et hesterno die satiatissime audistis [In superiori Tractatu, n. 13], audient vocem eius et procedent. Et ubi? In iudicium: Qui bene fecerunt, in resurrectionem vitae; qui male egerunt, in resurrectionem iudicii. Et tu hoc facis solus, quia omne iudicium Filio Pater dedit, et non iudicat quemquam? Ego, inquit, facio. Sed quomodo facis? Non possum a me facere quidquam: sicut audio iudico, et iudicium meum iustum est. Cum ageretur de resurrectione animarum, non dicebat, Audio; sed, video. Audio enim, tanquam praecipientis Patris imperium. Iam ergo sicut homo, sicut quo maior est Pater; iam ex forma servi, non ex forma Dei, sicut audio, iudico; et iudicium meum iustum est. Unde est iudicium iustum hominis? Fratres mei, attendite: Quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me. |