Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS XXI Ab eo quod scriptum est, Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit; usque ad id, Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum. [Ioan. V,20-23. ]
1 | Hesterno die quantum Dominus donare dignatus est, qua potuimus facultate tractavimus, et qua potuimus capacitate intelleximus, quomodo inseparabilia sunt opera Patris et Filii; nec alia facit Pater, alia Filius, sed omnia Pater facit per Filium, tanquam per Verbum suum, de quo scriptum est, Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Sequentia verba hodie videamus, et ab eodem Domino eius misericordiam et deprecemur, et speremus, ut primum si dignum ipse iudicat, intelligamus quod verum est: si autem hoc non potuerimus, non eamus in illud quod falsum est. Melius est enim nescire, quam errare: sed scire est melius quam nescire. Itaque ante omnia conari debemus ut sciamus: si potuerimus, Deo gratias; si autem non potuerimus interim pervenire ad veritatem, non eamus ad falsitatem. Quid enim simus, et quid tractemus, considerare debemus. Homines sumus carnem portantes, in hac vita ambulantes: et si iam de semine verbi Dei renuti, tamen ita in Christo innovati, ut nondum penitus ab Adam exspoliati. Quod enim nostrum mortale et corruptibile aggravat animam [Sap. IX, 15], ex Adam esse apparet, et manifestum est: quod autem nostrum spirituale sublevat animam, de Dei dono et de misericordia eius, qui Unicum suum misit communicare nobiscum mortem nostram, et ducere nos ad immortalitatem suam. Hunc habemus magistrum, ut non peccemus; et defensorem, si peccaverimus et confessi atque conversi fuerimus; et interpellatorem pro nobis, si quid boni a Domino desideraverimus; et datorem cum Patre, quia Deus unus est Pater et Filius. Sed loquebatur ista homo hominibus; Deus occultus, homo manifestus, ut manifestos homines faceret deos; et Filius Dei, factus hominis filius, ut hominum filios faceret filios Dei. Qua hoc arte sapientiae suae faciat, in eius verbis agnoscimus. Loquitur enim parvulis parvus: sed ipse ita parvus ut et magnus; nos autem parvi, sed in illo magni: loquitur ergo tanquam fovens et nutriens lactentes, et amando crescentes. |
2 | Dixerat, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem [Ioan. V, 19]. Intelleximus autem quia non seorsum aliquid Pater facit, quod cum viderit Filius, faciat et ipse aliquid tale inspecto opere Patris sui; sed quod dixit, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem, quia de Patre est totus Filius, et tota substantia et potentia eius ex illo est qui genuit eum. Modo autem cum dixisset se haec facere similiter quae facit Pater, ut non intelligamus alia facere Patrem, alia Filium, sed simili potentia facere Filium eadem ipsa quae Pater facit, cum Pater facit per Filium; secutus ait quod hodie lectum audivimus, Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit. Rursus mortalis cogitatio perturbatur. Demonstrat Pater Filio quae ipse facit: ergo, ait aliquis, seorsum Pater facit, ut possit Filius videre quod facit. Rursus occurrunt humanae cogitationi tanquam artifices duo, velut si faber doceat filium suum artem suam, et demonstret ei quidquid facit, ut possit etiam ipse facere: Omnia, inquit, demonstrat ei quae ipse facit. Cum ergo Pater facit, Filius non facit, ut possit videre Filius quod Pater facit? Certe omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Hunc videmus quemdadmodum Pater demonstrat Filio quod facit; cum Pater nihil faciat, nisi quod per Filium facit. Quid fecit Pater? Mundum. Itane factum mundum demonstravit Filio, ut et ipse tale aliquid faceret? Detur ergo mundus nobis quem fecit et Filius, Sed, et omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, et mundus per eum factus est [Ioan. I, 3, 10]. Si factus per eum est mundus, et omnia per ipsum facta sunt, et nihil facit Pater quod non per Filium faciat; ubi demonstrat Filio Pater quod facit, nisi in ipso Filio per quem facit? Quis enim locus ubi demonstretur opus Patris Filio, quasi extra faciat et extra sedeat, et Filius attendat manum Patris quemadmodum faciat? Ubi est illa inseparabilis Trinitas? ubi est Verbum de quo dictum est quod ipse est Virtus et Sapientia Dei [I Cor. I, 24]? ubi quod de ipsa Sapientia Scriptura dicit, Candor est enim lucis aeternae [Sap, VII, 26]? ubi quod de illa iterum dicitur, Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter [Id. VIII, 1]? Si quid facit Pater, per Filium facit; si per Sapientiam suam, et Virtutem suam facit: non extra illi ostendit quod videat, sed in ipso illi ostendit quod facit. |
3 | Quid videt Pater, vel potius quid videt Filius in Patre ut faciat et ipse? Possim forte dicere; sed da qui possit capere: aut forte possim cogitare, nec dicere; aut forte nec cogitare. Excedit enim nos illa divinitas tanquam Deus homines, tanquam immortalis mortales, tanquam aeternus temporales. Inspiret et donet, de fonte illo vitae nunc aliquid irrorare dignetur et distillare in sitim nostram, ne in hac eremo arescamus. Dicamus ei, Domine, cui didicimus dicere, Pater. Audemus enim hoc, quia ipse voluit ut auderemus: si tamen sic vivamus, ut non nobis dicat, Si Pater sum, ubi est honor meus? si Dominus sum, ubi est timor meus [Malach. I, 6]? Dicamus ergo illi, Pater noster. Cui dicimus, Pater noster? Patri Christi. Qui ergo Patri Christi dicit, Pater noster, quid dicit Christo, nisi, Frater noster? Non tamen sicut Christi Pater, ita et noster Pater: nunquam enim Christus ita nos coniunxit, ut nullam distinctionem faceret inter nos et se. Ille enim Filius aequalis Patri, ille aeternus cum Patre, Patrique coaeternus: nos autem facti per Filium, adoptati per Unicum. Proinde nunquam auditum est de ore Domini nostri Iesu Christi, cum ad discipulos loqueretur, dixisse illum de Deo summo Patre suo, Pater noster: sed aut, Pater meus, dixit; aut, Pater vester. Pater noster non dixit, usque adeo ut quodam loco poneret haec duo: Vado ad Deum meum, inquit, et Deum vestrum. Quare non dixit, Deum nostrum? Et Patrem meum dixit, et Patrem vestrum [Ioan. XX, 17]; non dixit, Patrem nostrum. Sic iungit ut distinguat, sic distinguit ut non seiungat. Unum nos vult esse in se, unum autem Patrem et se. |
4 | Quantumcumque ergo intelligamus et quantumcumque videamus, etiam cum Angelis aequati fuerimus, non videbimus sicut videt Filius. Nos enim et quando non videmus, sumus aliquid. Et quid aliud sumus quando non videmus, nisi non videntes? Sumus tamen vel non videntes; et ut videamus, convertimus nos ad eum quem videamus; et fit in nobis visio quae non erat, quando nos tamen eramus. Est enim homo non videns, et idem ipse cum viderit, dicitur homo videns. Non ergo hoc est illi videre, quod esse hominem: nam si hoc illi esset videre quod esse hominem, nunquam esset homo nisi videns. Cum vero est homo non videns, et quaerit videre quod non videt; est qui quaerat, et est qui se convertat ut videat: et cum se bene converterit et viderit, fit homo videns, qui prius erat homo non videns. Videre ergo accedit illi, et recedit ab illo: accedit illi cum se converterit, recedit ab illo cum se averterit. Numquid ita Filius? Absit. Nunquam fuit Filius non videns, et postea factus est videns: sed videre Patrem, hoc illi est esse Filium. Nos enim avertendo ad peccatum, amittimus illuminationem; et convertendo nos ad Deum, percipimus illuminationem. Aliud est enim lumen quo illuminamur, aliud nos qui illuminamur. Lumen autem ipsum quo illuminamur, nec avertitur a se, nec perdit lucem , quia lux est. Sic ergo demonstrat Pater rem quam facit Filio, ut in Patre videat omnia Filius, et in Patre sit omnia Filius. Videndo enim natus est, et nascendo videt. Sed non aliquando non erat natus, et postea natus est; sicut non aliquando non vidit, et postea vidit: sed in eo quod est illi videre, in eo est illi esse, in eo est illi natum esse, in eo est illi permanere, in eo est illi non mutari, in eo est illi sine initio et sine fine persistere. Non ergo carnaliter accipiamus quia sedet Pater, et facit opus, et demonstrat Filio; et videt Filius opus quod Pater facit, et facit illud in alio loco, aut ex alia materia. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Verbum Patris est Filius, nihil dixit Deus quod non dixit in Filio. Dicendo enim in Filio quod facturus erat per Filium, ipsum Filium genuit per quem faceret omnia. |
5 | Et maiora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. Rursus hic turbat. Et quis est qui digne perscrutetur hoc tantum secretum? Sed iam quoniam nobis loqui dignatus est, ipse aperit. Neque enim vellet dicere quod nollet intelligi: quia dicere dignatus est, sine dubio excitavit audientiam; numquid quem excitavit ut audiret, excitatum deserit? Diximus, ut potuimus, non temporaliter scire Filium, nec aliud esse Filii scientiam, aliud ipsum Filium; et aliud esse Filii visionem, et aliud ipsum Filium: sed ipsam visionem esse Filium, et ipsam scientiam vel sapientiam Patris esse Filium, eamque sapientiam et eam visionem aeternam esse ab aeterno, et ei a quo est coaeternam ; nec ibi per tempus aliquid variari; nec aliquid nasci quod non erat; nec aliquid perire quod erat. Diximus, ut potuimus. Quid ergo hic modo facit tempus, ut diceret, maiora his demonstrabit ei opera? id est demonstraturus est, hoc est demonstrabit. Aliud est demonstravit, aliud est demonstrabit: demonstravit, de praeterito dicimus; demonstrabit, de futuro dicimus. Quid ergo hic agimus, fratres? Ecce quem dixeramus Patri coaeternum, nihil in illo variari per tempus, nihil moveri per spatia vel momentorum vel locorum, manere semper cum Patre videntem, videntem Patrem et videndo existentem, rursus nobis tempora nominans, demonstrabit ei, inquit, his maiora. Ergo demonstraturus est adhuc aliquid Filio, quod non novit Filius? Quid ergo facimus? quomodo hoc intelligimus? Ecce Dominus noster Iesus Christus sursum erat, deorsum est. Quando sursum erat? Quando dixit, Quaecumque facit Pater, haec eadem et Filius facit similiter. Unde modo deorsum? Maiora his demonstrabit ei opera. O Domine Iesu Christe, salvator noster, Verbum Dei per quod facta sunt omnia, quid tibi Pater demonstraturus est quod adhuc nescis? quid te latet Patris? quid te latet in Patre, quem non latet Pater? quae opera tibi maiora demonstraturus est? aut quibus operibus maiora sunt quae demonstraturus est? Cum enim dixit, maiora his, debemus prius intelligere quibus maiora. |
6 | Recordemur unde sermo iste processit. Quando curatus est ille qui triginta et octo annos habebat in infirmitate, et iussit eum salvum tollere grabatum suum, et ire in domum suam. Hinc enim Iudaei commoti, cum quibus loquebatur: loquebatur verbis, et tacebat intellectu; quodammodo iunuebat intelligentibus, celabat irascentibus: hinc ergo cum essent commoti Iudaei, quia hoc sabbato Dominus faceret, dederunt occasionem sermoni huic. Non ergo sic audiamus haec tanquam obliti quae supra dicta sunt, sed respiciamus illum languidum triginta et octo annorum subito factum sanum, admirantibus Iudaeis et irascentibus. Quaerebant tenebras magis de sabbato, quam lumen de miraculo. His ergo indignantibus loquens, ait hoc, Maiora his demonstrabit ei opera. His maiora: quibus? Quod vidistis hominem factum sanum, cuius languor duraverat usque ad triginta et octo annos, his maiora Pater demonstraturus est Filio. Quae sunt maiora? Sequitur, et dicit: Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Plane maiora sunt ista. Valde enim plus est ut resurgat mortuus, quam ut convalescat aegrotus: maiora sunt ista. Sed quando ea Pater demonstraturus est Filio? Nescit enim ea Filius? et ille qui loquebatur, non noverat mortuos suscitare? adhuc habebat discere resuscitare mortuos, per quem facta sunt omnia? qui fecit ut viveremus, qui non eramus, adhuc habebat discere ut resuscitaremur? Quid est ergo quod vult dicere? |
7 | Descendit enim ad nos, et qui paulo ante loquebatur ut Deus, coepit loqui ut homo. Ipse est tamen homo qui Deus, quia Deus factus est homo: sed factus quod non erat, non amittens quod erat. Ergo accessit homo Deo, ut esset homo qui erat Deus; non ut iam homo esset, et non esset Deus. Audiamus ergo eum et fratrem, qui audiebamus conditorem: conditorem, quia Verbum in principio; fratrem, quia natum ex virgine Maria: conditorem ante Abraham, ante Adam, ante terram, ante coelum, ante omnia corporalia et spiritualia; fratrem autem ex semine Abrahae, ex tribu Iuda, ex Virgine Israelitica. Si ergo novimus hunc, qui nobis loquitur, et Deum et hominem, intelligamus verba Dei et hominis: aliquando enim talia nobis dicit quae pertineant ad maiestatem, aliquando quae pertineant ad humilitatem. Ipse enim excelsus, qui humilis ut nos humiles faciat excelsos . Quid ergo ait? Demonstrabit mihi Pater his maiora, ut vos miremini. Ergo nobis est demonstraturus, non illi. Cum ergo nobis sit demonstraturus Pater; propterea dixit, ut vos miremini. Exposuit enim quod voluit dicere, Demonstrabit mihi Pater. Quare non dixit, Demonstrabit vobis Pater; sed, demonstrabit Filio? Quia et nos membra sumus Filii; et nos membra tanquam quod discimus, ipse discit quodammodo in membris suis. Quomodo discit in nobis? Quomodo patitur in nobis. Unde probamus quia patitur in nobis? Ex illa voce de coelo: Saule, Saule, quid me persequeris [Act. IX, 4]? Nonne ipse est qui iudex in fine saeculi residebit, et iustos ad dexteram ponens, iniquos autem ad sinistram, dicturus est, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum: esurivi enim, et dedistis mihi manducare? cumque illi responderint, Domine, quando te vidimus esurientem? dicturus est eis, Cum uni ex minimis meis dedistis, mihi dedistis [Matth. XXV, 31-40]. Qui ergo dixit, Cum uni ex minimis meis dedistis, mihi dedistis; et nunc interrogetur a nobis, et dicamus illi, Domine, quando eris discens, cum tu doceas omnia? Statim enim nobis in fide nostra respondet, Cum unus ex minimis meis discit, ego disco. |
8 | Ergo gratulemur et agamus gratias, non solum nos christianos factos esse, sed Christum. Intelligitis, fratres, gratiam Dei super nos capitis? Admiramini, gaudete, Christus facti sumus. Si enim caput ille, nos membra; totus homo, ille et nos. Hoc est quod apostolus dicit Paulus: Ut ultra iam non simus parvuli, iactati et circumdati omni vento doctrinae. Superius autem dixerat: Donec occurramus omnes in unitatem fidei, et in agnitionem Filii Dei, in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi [Ephes. IV, 14, 13]. Plenitudo ergo Christi, caput et membra. Quid est, caput et membra? Christus et Ecclesia. Arrogaremus enim nobis hoc superbe, nisi ipse dignaretur hoc promittere, qui per apostolum eumdem dicit: Vos autem estis corpus Christi et membra [I Cor. XII, 27]. |
9 | Cum ergo ostendit Pater membris Christi, Christo ostendit. Fit quoddam miraculum magnum, sed tamen verum: ostenditur Christo quod noverat Christus, et ostenditur Christo per Christum. Res mira est et magna, sed Scriptura sic loquitur. Contradicturi sumus divinis eloquiis, et non potius intellecturi, et ex ipsius dono ei qui donavit gratias acturi? Quid est quod dixi, demonstratur Christo per Christum? Demonstratur membris per caput. Ecce vide illud in te: pone te clausis oculis velle aliquid tollere; nescit manus quo eat, et utique manus tua membrum tuum est, non enim a corpore tuo separata est; aperi oculos, videt iam manus quo eat, demonstrante capite membrum secutum est. Si ergo in te potuit inveniri tale aliquid, ut corpus tuum ostenderet corpori tuo, et per corpus tuum demonstraretur aliquid corpori tuo; noli mirari quia dictum est, demonstratur Christo per Christum. Demonstrat enim caput ut membra videant, et docet caput ut membra discant: unus tamen homo caput et membra. Noluit se separare, sed dignatus est agglutinari. Longe a nobis erat, et multum longe: quid tam longe, quam conditum et conditor? quid tam longe, quam Deus et homo? quid tam longe, quam iustitia et iniquitas? quid tam longe, quam aeternitas et mortalitas? Ecce quam longe erat Verbum in principio Deus apud Deum, per quem facta sunt omnia. Quomodo ergo factus est prope, ut esset quod nos, et nos in illo? Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 14]. |
10 | Hoc ergo est nobis demonstraturus: hoc demonstravit discipulis suis, qui eum in carne viderunt. Quid est hoc? Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat; sic et Filius quos vult vivificat. Aliosne Pater, aliosne Filius? Certe omnia per ipsum facta sunt. Quid dicimus, fratres mei? Lazarum suscitavit Christus: quem mortuum suscitavit Pater, ut videret Christus quemadmodum Lazarum suscitaret? An quando resuscitavit Lazarum Christus, non eum resuscitavit Pater, et sine Patre fecit Filius solus? Legite ipsam lectionem, et videte quia Patrem ibi invocat ut resurgat Lazarus [Id. XI, 41-44]. Sicut homo, invocat Patrem: sicut Deus, facit cum Patre. Ergo et Lazarus qui resurrexit, et a Patre et a Filio suscitatus est in dono et gratia Spiritus sancti; et illud mirabile opus Trinitas fecit. Non ergo sic intelligamus, Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat, ut alios a Patre resuscitari et vivificari, alios a Filio existimemus: sed eosdem quos Pater suscitat et vivificat, ipsos et Filius suscitat et vivificat; quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Et ut ostenderet habere se quamvis a Patre datam , tamen parem potestatem, ideo ait, Sic et Filius quos vult vivificat, ut ostenderet ibi voluntatem suam: et ne quis diceret, Suscitat Pater mortuos per Filium, sed ille tanquam potens, tanquam potestatem habens, iste tanquam ex aliena potestate, tanquam minister facit aliquid, sicut angelus; potestatem significavit ubi ait, Sic et Filius quos vult vivificat Non enim vult Pater aliud quam Filius; sed sicut illis una substantia, sic et una voluntas est. |
11 | Et qui sunt isti mortui quos vivificat Pater et Filius? An ipsi sunt de quibus diximus, Lazarus, vel filius illius viduae [Luc. VII, 14, 15], vel filia archisynagogi [Id. VIII, 54, 55]? novimus enim istos a Christo Domino suscitatos. Aliud aliquid nobis vult insinuare, resurrectionem scilicet mortuorum, quam omnes exspectamus; non illam quam quidam habuerunt, ut crederent caeteri. Resurrexit enim Lazarus moriturus, resurgemus nos semper victuri. Talem resurrectionem Pater facit, an Filius? Imo vero Pater in Filio. Ergo Filius, et Pater in Filio. Unde probamus quia de ista dicit resurrectione? Cum dixisset, Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat; ne intelligeremus illam mortuorum resurrectionem quam facit ad miraculum, non ad vitam aeternam, secutus ait, Neque enim Pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio. Quid hoc est? De mortuorum resurrectione dicebat, quia sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat: unde continuo tanquam rationem subiecit de iudicio, dicens, Neque enim Pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio, nisi quia de illa resurrectione mortuorum dixerat, quae futura est in iudicio? |
12 | Neque enim, ait, Pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio. Paulo ante putabamus aliquid facere Patrem, quod non facit Filius; quando dicebat, Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit: tanquam Pater faciebat, et Filius videbat. Sic erat subrepens menti nostrae intellectus carnalis, quasi Pater faceret quod Filius non faceret; Filius autem videret Patrem demonstrantem quod fieret a Patre. Ergo velut Pater faciebat quod Filius non faciebat; modo iam videmus aliquid facere Filium, quod non facit Pater. Quomodo nos versat, et mentem nostram pertractat; huc atque illuc ducit, uno carnis loco remanere non sinit, ut versando exerceat, exercendo mundet, mundando capaces reddat, capaces factos impleat! Quid de nobis faciunt verba haec? quid loquebatur? quid loquitur? Paulo ante dicebat quia demonstrat Filio Pater quidquid facit; videbam quasi Patrem facientem, Filium exspectantem: modo rursus video Filium facientem, Patrem vacantem; Non enim Pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio. Quando ergo Filius iudicaturus est, Pater vacabit et non iudicabit? Quid est hoc? quid intelligam? Domine, quid dicis? Verbum Deus es, homo sum. Dicis quia Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio? Lego alio loco te dicentem, Ego non iudico quemquam; est qui quaerat et iudicet [Ioan. VIII, 15, 50]: de quo dicis, Est qui quaerat et iudicet, nisi de Patre? Ille quaerit iniurias tuas, ille iudicat de iniuriis tuis. Quomodo hic Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio? Interrogemus et Petrum, audiamus eum loquentem in Epistola sua: Christus pro nobis passus est, inquit, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia eius: qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore eius; qui cum malediceretur, non remaledicebat, cum iniuriam acciperet, non minabatur, sed commendabat illi qui iuste iudicat [I Petr. II, 21-23]. Quomodo verum est quia Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio? Turbamur hic, turbati desudemus, desudantes purgemur. Conemur utcumque, donante ipso, penetrare alta secreta verborum istorum. Temere fortasse facimus, quia discutere et scrutari volumus verba Dei. Et quare dicta sunt, nisi ut sciantur? quare sonuerunt, nisi ut audiantur? quare audita sunt, nisi ut intelligantur? Confortet ergo nos, et donet nobis aliquid quantum ipse dignatur; et si nondum penetramus ad fontem, de rivulo bihamus. Ecce ipse Ioannes nobis tanquam rivulus emanavit, perduxit ad nos de alto Verbum, humiliavit, et quodammodo stravit, ut non horreamus altum, sed accedamus ad humilem. |
13 | Omnino est quidam intellectus verus, fortis, si quo modo eum tenere possumus, quia Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio. Hoc enim dictum est, quia hominibus in iudicio non apparebit nisi Filius. Pater occultus erit, Filius manifestus. In quo erit Filius manifestus? In forma qua ascendit. Nam in forma Dei cum Patre occultus est, in forma servi hominibus manifestus. Non ergo Pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio, sed manifestum: in quo manifesto iudicio Filius iudicabit, quia ipse iudicandis apparebit. Evidentius nobis ostendit Scriptura quia ipse apparebit. Quadragesimo die post resurrectionem suam ascendit in coelum, videntibus discipulis suis: et vox illis angelica, Viri, inquit, Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Iste qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum [Act. I, 3, 9, 10, 11]. Quomodo eum videbant ire? In carne, quam tetigerunt, quam palpaverunt, cuius etiam cicatrices tangendo probaverunt, in illo corpore in quo cum eis intravit et exivit per quadraginta dies, manifestans se eis in veritate; non in aliqua falsitate: non phantasma, non umbra, non spiritus; sed quemadmodum ipse dixit non fallens, Palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere [Luc. XXIV, 39]. Est quidem illud iam corpus dignum coelesti habitatione, non subiacens morti, non mutabile per aetates. Non enim sicut ad illam aetatem ab infantia creverat, sic ab aetate quae iuventus erat, vergit in senectutem: manet sicut ascendit, venturus ad eos quibus antequam veniat, verbum suum voluit praedicari. Sic ergo veniet in forma humana: hanc videbunt et impii, videbunt et ad dexteram positi, videbunt et ad sinistram separati; sicut scriptum est, Videbunt in quem pupugerunt [Zach. XII, 10] [Ioan. XIX, 37]. Si videbunt in quem pupugerunt, corpus ipsum videbunt, quod lancea percusserunt: lancea non percutitur Verbum: hoc ergo impii videre poterunt, quod et vulnerare potuerunt. Latentem Deum in corpore non videbunt: post iudicium videbitur ab his qui ad dexteram erunt. Hoc est ergo quod ait, Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio: quia manifestus ad iudicium veniet Filius, in humano corpore apparens hominibus, dicens dextris, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum; dicens sinistris, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius [Matth. XXV, 34, 41]. |
14 | Ecce videbitur forma hominis a piis et impiis, a iustis et ab iniustis, a fidelibus et ab infidelibus, a gaudentibus et a plangentibus, a confisis et a confusis: ecce videbitur. Cum visa fuerit illa forma in iudicio, et fuerit peractum iudicium, ubi dictum est Patrem non iudicare quemquam, sed omne iudicium dedisse Filio, ob hoc, quia Filius apparebit in iudicio in forma quam ex nobis accepit, quid postea futurum est? Quando videbitur forma Dei, quam sitiunt omnes fideles? quando videbitur illud quod erat in principio Verbum, Deus apud Deum, per quod facta sunt omnia? quando videbitur illa forma Dei, de qua dicit Apostolus, Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo [Philipp. II, 6]? Magna enim illa forma ubi adhuc aequalitas Patris et Filii cognoscitur: ineffabilis, incomprehensibilis, maxime parvulis. Quando videbitur? Ecce ad dexteram sunt iusti, ad sinistram sunt iniusti; omnes pariter hominem vident, Filium hominis vident, qui punctus est vident, qui crucifixus est vident, humiliatum vident, natum ex Virgine vident, Agnum de tribu Iuda vident: Verbum Deum apud Deum quando videbunt? Ipse erit et tunc, sed forma servi apparebit. Forma servi servis demonstrabitur: forma Dei filiis servabitur. Fiant ergo servi filii; qui sunt ad dexteram, eant in aeternam haereditatem olim promissam, quam non videntes martyres crediderunt, pro cuius promissione sanguinem suum sine dubitatione fuderunt: eant illuc et videant ibi. Quando illuc ibunt? Dicat ipse Dominus: Sic ibunt illi in ambustionem aeternam, iusti autem in vitam aeternam [Matth. XXV, 46]. |
15 | Ecce vitam aeternam nominavit. Numquid hoc nobis dixit, quia ibi videbimus et cognoscemus Patrem et Filium? Quid, si vivemus in aeternum, sed illum Patrem et Filium non videbimus? Audi alio loco ubi vitam aeternam nominavit, et expressit quid sit vita aeterna. Noli timere, non te fallo: non sine causa promisi dilectoribus meis dicens, Qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me: et qui me diligit, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et ostendam meipsum illi [Ioan. XIV, 21]. Respondeamus Domino, et dicamus: Quid, Domine Deus noster, magnum? quid magnum? Nobis demonstraturus es teipsum? Quid enim, et Iudaeis te non demonstrasti? non te viderunt et qui crucifixerunt? Sed demonstrabis te in iudicio, cum stabimus ad dexteram tuam: numquid et illi qui ad sinistram stabunt non te videbunt? Quid est quod demonstrabis nobis teipsum? Nunc enim non te videmus cum loqueris? Respondet, Demonstrabo meipsum in forma Dei, videtis modo formam servi. Non te fraudabo, o homo fidelis; crede quia videbis. Amas, et non vides: amor ipse non te perducet ut videas? Ama, persevera in amando: non fraudabo, inquit, amorem tuum, qui mundavi cor tuum. Utquid enim mundavi cor tuum, nisi ut Deus a te possit videri? Beati enim mundo corde, quia ipsi Deum videbunt [Matth. V, 8]. Sed hoc, inquit servus tanquam cum Domino disputans, non expressisti cum dixisti, Ibunt iusti in vitam aeternam: non dixisti, Ibunt ut videant me in forma Dei, videant Patrem cui aequalis sum. Alibi attende quid dixit: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum [Ioan. XVII, 3]. |
16 | Et modo ergo post commemoratum iudicium, quod omne dedit Filio Pater non iudicans quemquam, quid futurum est? Quid sequitur? Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Iudaeis honorificatur Pater , contemnitur Filius. Filius enim videbatur ut servus, Pater honorificabatur ut Deus. Apparebit et Filius aequalis Patri, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Modo ergo hoc habemus in fide. Nec dicat Iudaeus: Patrem honorifico; quid mihi est cum Filio? Respondeat illi, Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem. Mentiris omnino, Filium blasphemas, et Patri facis iniuriam. Pater enim Filium misit, tu contemnis quem misit: quomodo honorificas mittentem, qui blasphemas missum? |
17 | Ecce, inquit aliquis, missus est Filius; et maior est Pater, quia misit. Recede a carne. Vetus homo suggerit vetustatem , tu in novo agnosce novitatem. Novus tibi a saeculo antiquus, perpetuus, aeternus, revocet ad hoc intellectum. Minor est Filius, quia missus dictus est Filius? Missionem audio, non separationem. Sed hoc, inquit, videmus in rebus humanis, quia maior est qui mittit, quam ille qui mittitur. Sed res humanae fallunt hominem, res divinae purgant. Noli attendere ad res humanas, ubi maior videtur qui mittit, et minor qui mittitur: quanquam et ipsae res humanae dicunt contra te testimonium. Velut, verbi gratia, si quis uxorem velit petere, et per se non possit, amicum maiorem mittit qui ei petat. Et sunt multa in quibus ipse maior eligitur, qui mittatur a minore. Quid ergo iam calumniam vis facere, quia ille misit, ille missus est? Sol radium mittit, et non separat; luna splendorem mittit, et non separat; lucerna lumen fundit, et non separat: video ibi missionem , et nullam video separationem. Nam si de rebus humanis quaeris exempla, o haeretica vanitas, quanquam, sicut paulo ante dixi, et ipsae res humanae in quibusdam exemplis coarguunt et convincunt te; tamen attende quam sit aliud in rebus humanis, unde vis ducere exempla ad res divinas. Homo qui mittit, manet ipse, et pergit ille qui mittitur: numquid pergit homo cum eo quem mittit? Pater autem qui misit Filium, non recessit a Filio. Ipsum Dominum audi dicentem, Ecce veniet hora, ut unusquisque discedat ad sua, et me solum relinquatis: sed non solus sum, quia Pater mecum est [Ioan. XVI, 32]. Quomodo eum misit cum quo venit? quomodo eum misit a quo non recessit? Alio loco dixit, Pater autem in me manens facit opera sua. [Id. XIV, 10]. Ecce in illo est, ecce operatur. Non recessit a misso mittens, quia missus et mittens unum sunt. |