Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS XX Rursum in illud, Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quaecumque enim Pater facit, haec eadem et Filius facit similiter. [Ioan. V,19. ]
1 | Verba Domini nostri Iesu Christi, maxime quae Ioannes commemorat evangelista, qui non sine causa super pectus Domini discumbebat [Ioan. XIII, 23], nisi ut secreta altioris sapientiae eius ebiberet, et quod amando biberat, evangelizando ructaret, ita secreta sunt et profunda intelligentiae , ut omnes turbent qui perverso sunt corde, et omnes exerceant qui recto sunt corde. Proinde animadvertat Charitas vestra ad haec pauca quae lecta sunt. Videamus si quo modo possumus donante et adiuvante ipso qui verba sua nobis voluit recitari, quae tunc audita atque conscripta sunt, ut modo legerentur, quid sibi velit quod eum audistis modo dicere, Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quaecumque enim Pater facit, haec eadem et Filius facit similiter. |
2 | Unde autem natus sit sermo iste, commemorandi estis propter superiora lectionis, ubi curaverat Dominus quemdam inter illos qui in quinque porticibus piscinae illius Salomonis iacebant, cui dixerat, Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam. Hoc autem fecerat sabbatis: unde perturbati Iudaei calumniabantur, quasi eversorem et praevaricatorem Legis. Tunc eis dixerat, Pater meus usque modo operatur, et ego operor [Id. V, 8, 17]. Illi enim carnaliter accipientes sabbati observationem, putabant Deum post laborem fabricati mundi usque ad hunc diem quasi dormire; et propterea sanctificasse illum diem, ex quo coepit velut a laboribus requiescere. Est autem sacramentum sabbati antiquis patribus nostris praeceptum [Exod. XX, 8-11], quod nos Christiani spiritualiter observamus, ut ab omni servili opere, id est ab omni peccato (quia Dominus dicit, Omnis qui facit peccatum, servus est peccati [Ioan. VIII, 34], abstineamus nos, et habeamus quietem in corde nostro, id est tranquillitatem spiritualem. Et quamvis in hoc saeculo id conemur, ad eam tamen requiem perfectam non perveniemus, nisi cum de hac vita exierimus. Sed ideo dictum est Deum requievisse, quia iam creaturam nullam condebat postquam perfecta sunt omnia. Quietem vero propterea appellavit Scriptura, ut nos admoneret post bona opera requieturos. Sic enim scriptum habemus in Genesi, Et fecit Deus omnia bona valde, et requievit Deus die septimo [Gen. I, 31, ] [et II, 2]: ut tu homo cum attendis ipsum Deum post bona opera requievisse, non tibi speres requiem, nisi cum bona fueris operatus: et quemadmodum Deus posteaquam fecit hominem ad imaginem et similitudinem suam sexto die, et in illo perfecit omnia opera sua bona valde, requievit septimo die; sic et tibi requiem non speres, nisi cum redieris ad similitudinem in qua factus es, quam peccando perdidisti. Non enim Deus laborasse dicendus est, qui dixit et facta sunt. Quis est qui post tantam operis facilitatem quasi post laborem velit requiescere? Si iussit et aliquis ei restitit, si iussit et non est factum, et ut fieret laboravit; merito dicatur post laborem requievisse: cum vero et in ipso libro Geneseos legamus, Dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux: dixit Deus, Fiat firmamentum; et factum est firmamentum [Gen. I, 3, 6, 7]; et caetera in verbo eius continuo facta: cui attestatur et Psalmus dicens, Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt [Psal. XXXII, 9, ] [et CXLVIII, 5]: quomodo post mundum factum requiem quasi ut cessaret requirebat, qui in iubendo nunquam laboraverat? Ergo illa mystica sunt, et propterea ita posita, ut nobis requiem speremus post hanc vitam, sed si bona opera fecerimus. Ideo Dominus retundens impudentiam et errorem Iudaeorum, et ostendens eos non recte sapere de Deo, ait illis scandalizatis quod sabbato operabatur hominum sanitatem, Pater meus usque modo operatur, et ego operor: nolite ergo hoc putare quia sabbato ita requievit Pater meus, ut ex illo non operetur; sed sicut ipse nunc operatur, operor et ego. Sed sicut Pater sine labore, sic et Filius sine labore. Dixit Deus, et facta sunt: dixit Christus languenti, Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam, et factum est. |
3 | Catholica autem fides habet, quod Patris et Filii opera non sunt separabilia. Hoc est quod volo, si possum, loqui Charitati vestrae: sed secundum illa verba Domini, Qui potest capere capiat [Matth. XIX, 12]. Qui autem capere non potest, non mihi adscribat, sed tarditati suae; et convertat se ad illum qui cor aperit, ut infundat quod donat. Postremo et si quisquam propterea non intellexerit, quia non a me sic dictum est ut dici debuit, ignoscat humanae fragilitati, et supplicet divinae bonitati. Habemus enim intus magistrum Christum. Quidquid per aurem vestram, et os meum capere non potueritis, in corde vestro ad cum convertimini, qui et me docet quod loquor, et vobis quemadmodum dignatur distribuit. Qui novit quid det, et cui det, aderit petenti, et aperiet pulsanti. Et si forte non dederit, nemo se dicat desertum. Forte enim aliquid dare differt, sed neminem esurientem relinquit. Si enim non dat ad horam, exercet quaerentem, non contemnit petentem. Videte ergo et attendite quid velim dicere, etsi forte non possim. Catholica fides hoc habet, firmata Spiritu Dei in sanctis eius, contra omnem haereticam pravitatem, quia Patris et Filii opera inseparabilia sunt. Quid est quod dixi? Quomodo ipse Pater et Filius inseparabiles sunt, sic et opera Patris et Filii inseparabilia sunt. Quomodo Pater et Filius inseparabiles sunt? Quia ipse dixit, Ego et Pater unum sumus [Ioan. X, 30]. Quia Pater et Filius non sunt duo dii, sed unus Deus, Verbum et cuius est Verbum, unus et Unicus, Deus unus Pater et Filius charitate complexi, unusque charitatis Spiritus eorum est, ut fiat Trinitas Pater et Filius et Spiritus sanctus. Non ergo tantum Patris et Filii, sed et Spiritus sancti, sicut aequalitas et inseparabilitas personarum, ita etiam opera inseparabilia sunt. Adhuc planius dicam quid sit, opera inseparabilia sunt. Non dicit catholica fides quia fecit Deus Pater aliquid, et fecit Filius aliquid aliud: sed quod fecit Pater, hoc et Filius fecit, hoc et Spiritus sanctus fecit. Per Verbum enim facta sunt omnia: quando dixit et facta sunt, per Verbum facta sunt, per Christum facta sunt. In principio enim erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: omnia per ipsum facta sunt [Ioan. I, 1, 3]. Si omnia per ipsum facta sunt; dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux: in Verbo fecit, per Verbum fecit. |
4 | Ecce ergo nunc audivimus Evangelium, cum responderet stomachantibus Iudaeis, quia non solum solvebat sabbatum, sed etiam patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo [Id. V, 18]: sic enim scriptum est in superiori capitulo. Cum ergo tali eorum erranti indignationi Dei Filius et Veritas responderet, ait, Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Tanquam diceret, Quid scandalizati estis, quia Patrem meum dixi Deum, et quia aequalem me facio Deo? Ita sum aequalis, ut ille me genuerit: ita sum aequalis, ut non ille a me, sed ego ab illo sim. Hoc enim intelligitur in his verbis, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Hoc est, quidquid Filius habet ut faciat, a Patre habet ut faciat. Quare habet a Patre ut faciat? Quia a Patre habet ut Filius sit. Quare a Patre habet ut Filius sit? Quia a Patre habet ut possit, quia a Patre habet ut sit. Filio enim hoc est esse quod posse. Homini non ita est. Ex comparatione humanae infirmitatis, longe infra iacentis, utcumque corda sustollite; et ne forte aliquis nostrum attingat secretum, et quasi coruscatione magnae lucis horrescens, sapiat aliquid, ne insipiens remaneat: non tamen se totum sapere putet, ne superbiat, et quod sapuit amittat. Homo aliud est quod est, aliud quod potest. Aliquando enim et est homo, et non potest quod vult; aliquando autem sic est homo, ut possit quod vult: itaque aliud est esse ipsius, aliud posse ipsius. Si enim hoc esset esse ipsius, quod est posse ipsius; cum vellet posset. Deus autem cui non est alia substantia ut sit, et alia potestas ut possit, sed consubstantiale illi est quidquid eius est, et quidquid est, quia Deus est , non alio modo est, et alio modo potest; sed esse et posse simul habet, quia velle et facere simul habet. Quia ergo potentia Filii de Patre est, ideo et substantia Filii de Patre est; et quia substantia Filii de Patre, ideo potentia Filii de Patre est. Non alia potentia est in Filio, et alia substantia: sed ipsa est potentia quae et substantia; substantia ut sit, potentia ut possit. Ergo quia Filius de Patre est, ideo dixit, Filius non potest a se facere quidquam. Quia non est Filius a se, ideo non potest a se. |
5 | Videtur enim quasi minorem se fecisse, cum dixit, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Hic erigit cervicem haeretica vanitas, eorum scilicet qui dicunt Filium minorem esse quam Patrem, minoris potestatis, maiestatis, possibilitatis, non intelligentes mysterium verborum Christi. Attendat autem Charitas vestra, et videte quemadmodum in carnali suo intellectu modo turbentur in ipsis verbis Christi. Hoc autem paulo ante praelocutus sum, quia omnia perversa corda perturbat, sicut pia corda exercet Verbum Dei, maxime quod per Ioannem evangelistam dicitur. Alta enim per illum dicuntur, non qualiacumque, non quae facile intelligantur. Ecce iam haereticus si forte audit verba ista, erigit se, et dicit nobis: Ecce minor est Filius quam Pater, ecce audi verba Filii, qui dicit, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Exspecta, quemadmodum scriptum est, Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas [Eccli. V, 13]. Puta enim me conturbatum esse his verbis, quoniam dico aequalem potestatem maiestatemque esse Patris et Filii, cum audivi, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Turbatus his verbis quaero abs te, qui iam tibi videris intellexisse: Novimus in Evangelio Filium ambulasse super mare [Matth. XIV, 25]; ubi Patrem vidit ambulasse super mare? Hic iam ille turbatur. Pone ergo quod intellexeras, et simul quaeramus. Quid ergo facimus? Verba Domini audivimus, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Ambulavit ipse super mare, Pater nunquam ambulavit super mare. Certe non facit Filius quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. |
6 | Redi ergo mecum ad id quod dicebam, ne forte sic intelligendum sit, ut de quaestione ambo exeamus. Nam ego secundum fidem catholicam video quomodo exeam sine offensione, sine scandalo: tu autem circumclusus, quaeris qua exeas. Qua intraveras vide. Forte non intellexisti et hoc quod dixi, Qua intraveras vide: ipsum audi dicentem, Ego sum ianua [Ioan. X, 7]. Non sine causa ergo quaeris qua exeas, et non invenis, nisi quia non per ianuam intrasti, sed per maceriam cecidisti. Ergo quemadmodum potes, a ruina tua collige te, et intra per ianuam, ut sine offensione intres, et sine errore exeas. Per Christum veni, nec ex corde tuo afferas quod dicas; sed quod ille ostendit, hoc loquere. Ecce fides catholica quemadmodum exit de ista propositione. Ambulavit Filius super mare, pedes carnis fluctibus imposuit; caro ambulabat, et divinitas gubernabat: quando ergo caro ambulabat et divinitas gubernabat, Pater absens erat? Si absens erat, quomodo ipse Filius dicit, Pater autem in me manens, ipse facit opera sua [Id. XIV, 10]? Si ergo Pater in Filio manens, ipse facit opera sua; ambulatio illa carnis supra mare, a Patre fiebat, per Filium fiebat. Ergo illa ambulatio opus est Patris et Filii inseparabile. Utrumque ibi operantem video: nec Pater Filium deseruit, nec Filius a Patre discessit. Ita quidquid facit Filius, non facit sine Patre; quia quidquid facit Pater, non facit sine Filio. |
7 | Exitum est hinc. Videte quia recte nos dicimus inseparabilia esse opera Patris et Filii et Spiritus sancti. Nam quomodo tu intelligis, ecce fecit Deus lucem, et vidit Filius Patrem facientem lucem, secundum carnalem intellectum tuum, qui ideo vis minorem intelligere, quia dixit, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Fecit Deus Pater lucem; quam lucem aliam fecit Filius? Fecit Deus Pater firmamentum, coelum inter aquas et aquas, vidit eum Filius secundum intelligentiam tuam tardam et grossam: quia vidit Filius Patrem facientem firmamentum, et dixit, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem, da mihi alterum firmamentum. An tu amisisti fundamentum? Superaedificati autem supra fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo lapide angulari existente Christo Iesu, pacantur in Christo [Ephes. II, 14-20]; nec contendunt et errant in haeresi. Intelligimus ergo lucem factam a Deo Patre, sed per Filium; firmamentum factum a Deo Patre, sed per Filium. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Excute intelligentiam tuam; nec intelligentiam vocandam, sed plane stultitiam. Deus Pater fecit mundum: quem fecit Filius alterum mundum? da mihi mundum Filii. Iste in quo sumus, cuius est? dic nobis, a quo factus est? Si dixeris, A Filio; non a Patre; errasti a Patre: si dixeris, A Patre, non a Filio; respondet tibi Evangelium, Et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit [Ioan. I, 3, 10]. Agnosce ergo eum per quem factus est mundus, et noli esse inter illos qui eum qui fecit mundum non cognoverunt. |
8 | Inseparabilia sunt ergo opera Patris et Filii. Sed hoc est, Non potest Filius a se quidquam facere, quod esset si diceret, Non est Filius a se. Etenim si Filius est, natus est: si natus est, ab illo est de quo natus est. Sed tamen aequalem sibi genuit. Non enim defuit aliquid generanti, aut tempus quaesivit ut generaret, qui genuit coaeternum; aut matrem quaesivit ut generaret, qui de se protulit Verbum; aut Pater generans aetate praecesserat Filium, ut minorem Filium generaret. Et forte dicit aliquis quia post multa saecula in senecta sua Deus suscepit Filium. Sicut Pater sine senectute, sic et Filius sine incremento: nec ille senuit nec ille crevit; sed aequalis aequalem genuit, aeternus aeternum. Quomodo, inquit aliquis, aeternus aeternum? Quomodo flamma temporalis generat lucem temporalem. Coaeva est autem flamma generans luci quam generat, nec praecedit tempore flamma generans lucem generatam; sed ex quo incipit flamma, ex illo incipit lux. Da mihi flammam sine luce, et do tibi Deum Patrem sine Filio, Hoc est ergo, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; quia videre Filii, hoc est natum esse de Patre. Non alia visio eius et alia substantia eius: nec alia potentia eius, alia substantia eius. Totum quod est, de Patre est; totum quod potest, de Patre est: quoniam quod potest et est, hoc unum est; et de Patre totum est. 9. Sequitur et ipse in verbis suis, et male intelligentes conturbat, ut ad rectum intellectum revocet errantes. Cum dixisset, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: ne forte carnalis subreperet intellectus, et averteret mentem, et faceret sibi homo quasi duos fabros, unum magistrum, alterum discipulum quasi attendentem ad magistrum, verbi gratia, facientem arcam; ut quomodo ille fecit arcam, faciat et iste alteram arcam secundum visionem quam inspexit in magistro operante: sed ne tale aliquid sibi duplicaret in illa simplici divinitate intellectus carnalis, secutus ait, Quaecumque enim Pater facit, haec eadem et Filius facit similiter. Non facit Pater alia, et alia Filius similia, sed eadem similiter. Non enim ait, Quaecumque facit Pater, facit et Filius alia similia: sed, Quaecumque, inquit, Pater facit, haec eadem et Filius facit similiter. Quae ille, haec et ipse: mundum Pater, mundum Filius, mundum Spiritus sanctus. Si tres dii, tres mundi: si unus Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus, unus mundus factus est a Patre per Filium in Spiritu sancto. Haec ergo facit Filius, quae facit et Pater, et non dissimiliter facit: et haec facit, et similiter facit. |
10 | Iam dixerat, haec facit; quare addidit, similiter facit? Ne alius pravus intellectus vel error in animo nasceretur. Vides enim hominis opus; animus est in homine et corpus: animus imperat corpori, sed multum interest inter corpus et animum: corpus visibile est, animus invisibilis; inter potentiam virtutemque animi, et cuiusvis licet coelestis corporis multum interest. Imperat tamen animus corpori suo, et facit corpus: et quod videtur animus facere, hoc facit et corpus. Videtur ergo corpus hoc idem facere quod animus, sed non similiter. Quomodo hoc idem facit, sed non similiter? Facit animus verbum apud se, iubet linguae, et profert verbum quod fecit animus: fecit animus, fecit et lingua; fecit dominus corporis, fecit et servus: sed ut faceret servus, a domino accepit quod faceret, et iubente domino fecit. Hoc idem ab utroque factum est: sed numquid similiter? Quomodo non similiter, ait aliquis? Ecce verbum quod fecit animus meus, manet in me: quod fecit lingua mea, percusso aere transiit, et non est. Cum dixeris verbum in animo tuo, et sonuerit per linguam tuam, redi ad animum tuum, et vide quia ibi est verbum quod fecisti. Numquid sicut mansit in animo tuo, mansit in lingua tua? Quod sonuit per linguam tuam, fecit lingua sonans, fecit animus cogitans: sed quod sonuit lingua, transiit; quod cogitavit animus, permanet. Hoc ergo fecit corpus, quod fecit animus; sed non similiter. Fecit enim animus quod teneat animus; fecit autem lingua quod sonat, et per aerem aurem verberat. Numquid sequeris syllabas, et facis ut maneant? Non ergo sic Pater et Filius; sed haec eadem facit, et similiter facit. Si fecit Deus coelum quod manet, hoc fecit Filius coelum quod manet. Si fecit Deus Pater hominem qui moritur, eumdem Filius hominem fecit qui moritur. Quaecumque fecit Pater stantia, haec fecit et Filius stantia; quia similiter fecit: et quaecumque fecit Pater temporalia, haec eadem fecit Filius temporalia; quia non solum ipsa fecit, sed et similiter fecit. Pater enim fecit per Filium, quia per Verbum fecit Pater omnia. |
11 | Quaere in Patre et Filio separationem, non invenis: sed si assurrexisti, tunc non invenis; si aliquid supra mentem tuam tetigisti, tunc non invenis. Nam si in his versaris, quae sibi errans animus facit; cum imaginibus tuis loqueris, non cum Verbo Dei: fallunt te imagines tuae. Transcende et corpus, et sape animum: transcende et animum, et sape Deum. Non tangis Deum, nisi et animum transieris: quanto minus tangis, si in carne manseris? Illi ergo qui sapiunt carnem, quam longe sunt a sapiendo quod Deus est? quia non ibi essent, etiam si animum saperent. Recedit homo multum a Deo quando sapit carnaliter, et multum interest inter carnem et animum: plus tamen interest inter animum et Deum. Tu si in animo es, in medio es: si infra attendis, corpus est: si supra attendis, Deus est. Attolle te a corpore, transi etiam te. Vide enim quid dixit Psalmus, et admoneris quemadmodum sapiendus sit Deus: Factae sunt, inquit, mihi lacrymae meae panes die ac nocte, cum dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus? Tanquam Pagani dicant: Ecce dii nostri; Deus vester ubi est? Ostendunt enim illi quod videtur; nos colimus quod non videtur. Et cui ostendamus? homini qui non habet unde videat? Nam utique si ipsi deos suos vident oculis; habemus et nos alios oculos, unde videamus Deum nostrum. Ipsi oculi mundandi sunt a Deo nostro, ut videamus Deum nostrum: Beati enim mundo corde, quia ipsi Deum videbunt [Matth. V, 8]. Ergo cum se conturbatum dixisset, cum dicitur illi quotidie, Ubi est Deus tuus? Haec memoratus sum, inquit, quia dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus? et quasi volens apprehendere Deum suum, Haec memoratus sum, inquit, et effudi super me animam meam [Psal. XLI, 4, 5]. Ut ergo attingerem Deum meum, de quo mihi dicebatur, Ubi est Deus tuus? non effudi animam meam super carnem meam, sed super me: transcendi me, ut illum tangerem. Ille enim est super me, qui fecit me: nemo eum attingit, nisi qui transierit se. |
12 | Cogita corpus; mortale est, terrenum est, fragile est, corruptibile est: abiice. Sed forte caro temporalis est. Alia corpora cogita, coelestia corpora cogita; maiora, meliora, splendida sunt: attende et ipsa, volvuntur ab oriente ad occidentem, non stant; videntur oculis, non solum ab homine, sed etiam a pecore: transi et ipsa. Et quomodo, inquies, transeo coelestia corpora, cum ambulo in terra? Non carne transis, sed mente. Abiice et ipsa: quamvis luceant, corpora sunt; quamvis de coelo fulgeant, corpora sunt. Veni, quoniam forte non te putas habere quo eas, cum consideras ista omnia. Et ultra coelestia corpora quo iturus sum, inquis, et quid mente transiturus sum? Considerasti ista omnia? Consideravi, inquis. Unde considerasti? Ipse considerator appareat. Ipse enim considerator istorum omnium, discriminator, distinctor et quodammodo appensor in libra sapientiae, animus est. Sine dubio melior est animus quo ista omnia cogitasti, quam ista omnia quae cogitasti. Animus ergo iste spiritus est, non corpus: transi et ipsum. Compara ipsum animum primo, ut videas quo transeas; compara illum carni. Absit, ne digneris comparare. Compara illum fulgori solis, lunae, stellarum: maior fulgor est animi. Primo celeritatem animi ipsius vide. Vide si non vehementior scintilla est animi cogitantis, quam splendor solis lucentis. Solem orientem tu vides animo: motus ipsius quam tardus est ad animum tuum? Cito tu potuisti cogitare quod facturus est sol. Ab oriente ad occidentem venturus est, iam ex alia parte cras oritur. Ubi hoc fecit cogitatio tua, adhuc ille tardus est, et tu omnia peragrasti. Magna ergo res est animus. Sed quomodo dico, est? Transi et ipsum; quia et ipse animus mutabilis est, quamvis melior sit omni corpore. Modo novit, modo non novit; modo obliviscitur, modo recordatur; modo vult, modo non vult; modo peccat, modo iustus est. Transi ergo omnem mutabilitatem; non solum omne quod videtur, sed et omne quod mutatur. Transisti enim carnem quae videtur, transisti coelum, solem, lunam, et stellas quae videntur; transi et omne quod mutatur. Iam enim istis transactis veneras ad animum tuum, sed et ibi invenisti mutabilitatem animi tui. Numquid mutabilis est Deus? Transi ergo et animum tuum. Effunde super te animam tuam, ut contingas Deum, de quo tibi dicitur, Ubi est Deus tuus? |
13 | Ne putes te aliquid facturum quod homo non possit. Hoc fecit ipse Ioannes evangelista. Transcendit carnem, transcendit terram quam calcabat, transcendit maria quae videbat, transcendit aerem ubi alites volitant, transcendit solem, transcendit lunam, transcendit stellas, transcendit omnes spiritus qui non videntur, transcendit mentem suam ipsa ratione animi sui. Transcendens ista omnia, super se effundens animam suam, quo pervenit? Quid vidit? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum. Si ergo separationem non vides in luce, quid separationem quaeris in opere? Vide Deum, vide Verbum eius inhaerere Verbo dicenti : quia ipse dicens non syllabis dicit; sed splendore sapientiae fulgere, hoc est dicere. Quid dictum est de Sapientia ipsius? Candor est lucis aeternae [Sap. VII, 26]. Attende candorem solis. In coelo est, et expandit candorem per terras omnes, per maria omnia: et utique corporalis lux est. Si separas candorem solis a sole, separa Verbum a Patre. De sole loquor. Lucernae una flammula tenuis, quae uno flatu possit exstingui, spargit lucem suam super cuncta quae subiacent. Vides lucem sparsam a flammula generatam, emissionem vides, separationem non vides. Intelligite ergo, fratres charissimi, Patrem et Filium et Spiritum sanctum inseparabiliter sibi cohaerere, Trinitatem hanc unum Deum; et omnia opera unius Dei, haec esse Patris, haec esse Filii, haec esse Spiritus sancti. Caetera quae consequuntur, quae pertinent ad sermonem ipsius Domini nostri Iesu Christi in Evangelio, quoniam et erastino die sermo debetur vobis, adestote ut audiatis. |