monumenta.ch > Augustinus > 19
Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS XVIII In eum Evangelii locum, Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit. <<<     >>> TRACTATUS XX Rursum in illud, Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quaecumque enim Pater facit, haec eadem et Filius facit similiter.

Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS XIX Ab eo quod scriptum est, Non potest a se Filius facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; usque ad id, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me. [Ioan. V,19-30. ]

1 Sermone pristino, quantum nostrum movit affectum et intelligendi paupertatem, locuti sumus, ex occasione verborum evangelicorum, ubi scriptum est, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem, quid sit videre Filii, hoc est, videre Verbi, quia Filius Verbum: et quia per Verbum facta sunt omnia, quomodo possit intelligi quod videat Filius primo Patrem facientem, tunc demum et ipse faciat quae facta conspexerit; cum Pater nihil nisi per Filium fecerit. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Non tamen explicatum aliquid diximus; sed quia nec explicatum aliquid intelleximus. Aliquando quippe sermo deficit, ubi etiam intellectus proficit; quanto magis sermo patitur defectionem, quando intellectus non habet perfectionem? Nunc itaque, quantum Dominus donat, breviter percurramus lectionem, et vel hodie expleamus debitum pensum. Si quid forte remanserit vel temporis vel virium, retractabimus, si potuerimus (quantum et a nobis et apud vos fieri potest), quid sit videre Verbi, quid demonstrari Verbo. Omnia quippe dicta sunt hic, quae si intelligantur secundum humanum sensum carnaliter, nihil aliud nobis facit anima plena phantasmatis, nisi quasdam imagines velut duorum hominum Patris et Filii, unius ostendentis; alterius videntis; unius loquentis, alterius audientis: quae omnia idola cordis sunt; quae si iam deiecta sunt de templis suis, quanto magis deiicienda sunt de pectoribus christianis?
2 Non potest, inquit, Filius a se facere quidquam nisi quod viderit Patrem facientem. Verum est hoc, tenete hoc: dum tamen non amittatis quod in ipsius Evangelii exordio tenuistis, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; et praecipue quia omnia per ipsum facta sunt [Ioan. I, 1, 3]. Quod nunc enim audistis, coniungite illi auditui, et utrumque concordet in cordibus vestris. Sic itaque non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem, ut tamen Pater ea quae facit non faciat nisi per Filium, quia Filius est eius Verbum: et 'in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum,' et 'omnia per ipsum facta sunt. Quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit:' non alia, sed haec; nec dissimiliter, sed similiter.
3 Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit. Ad hoc quod supra dixit, nisi quod viderit Patrem facientem, videtur pertinere et quod omnia demonstrat ei quae ipse facit. Sed si Pater demonstrat quae facit, nec Filius potest facere nisi Pater demonstraverit, Paterque demonstrare non potest nisi fecerit; consequens erit ut non per Filium faciat omnia Pater: porro si fixum atque inconcussum tenemus quia per Filium omnia Pater facit, antequam faciat, demonstrat Filio. Nam si Pater cum fecerit demonstrat Filio, ut Filius demonstrata faciat quae demonstrata iam facta sunt; aliquid procul dubio Pater sine Filio facit. Sed non facit Pater aliquid sine Filio, quia Filius Dei Verbum Dei est, et omnia per ipsum facta sunt. Remanet igitur fortasse ut quae Pater facturus est, demonstret facienda, ut per Filium sint facta. Nam si Filius ea facit quae Pater facta demonstrat; ea quae Pater facta demonstrat, non utique per Filium fecit. Monstrari enim non possent Filio nisi facta; facere Filius non posset, nisi monstrata: ergo sine Filio facta. Sed verum est, Omnia per ipsum facta sunt: ergo antequam facta, monstrata sunt. Sed hoc diximus differendum esse, quo redeundum sit percursa lectione, si, ut diximus, aliquid vel temporis vel virium nobis remanserit, ad ea quae distulimus retractanda.
4 Amplius audite et difficilius: Et maiora his, inquit, demonstrabit ei opera, ut vos miremini. Maiora his: quibus maiora? Facile occurrit, iis quas modo audistis, curationibus languorum corporalium. De isto enim qui triginta et octo annos habebat in infirmitate, et Christi verbo sanatus est, nata est huius occasio tota sermonis: et propter hoc Dominus dicere potuit, Maiora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. Sunt enim opera maiora quam ista, et demonstrabit ea Pater Filio. Non demonstravit, tanquam de praeterito; sed demonstrabit, de futuro, hoc est, demonstraturus est. Rursus difficilis oritur quaestio. Est enim aliquid apud Patrem quod Filio nondum demonstratum sit? est aliquid apud Patrem quod adhuc latebat Filium, quando ista Filius loquebatur? Si enim demonstrabit, hoc est, demonstraturus est; nondum demonstravit; et Filio tunc demonstraturus est, quando et istis: sequitur enim, ut vos miremini. Et hoc difficile est videre, quomodo tanquam temporaliter Filio coaeterno aliqua demonstrat aeternus Pater, omnia scienti quae sunt apud Patrem.
5 Quae sunt tamen illa maiora? Hoc enim forte facile est intelligere. Sicut enim Pater, inquit, suscitat mortuos, et vivificat; sic et Filius quos vult vivificat. Maiora ergo sunt opera mortuos suscitare, quam languidos sanare. Sed sicut suscitat Pater mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Alios ergo Pater, alios Filius? Sed omnia per ipsum: ipsos itaque Filius, quos et Pater; quia non alia, nec aliter, sed haec et Filius similiter facit. Ita plane intelligendum est, et ita tenendum: sed mementote quia Filius quos vult vivificat. Tenete hic ergo non solum potestatem Filii, verum etiam voluntatem. Et Filius quos vult vivificat, et Pater quos vult vivificat; et ipsos Filius quos et Pater: ac per hoc eadem Patris et Filii et potestas est et voluntas. Quid est ergo quod sequitur? Neque enim Pater iudicat quemquam, sed iudicium omne dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem: quod ita subiunxit, tanquam rationem reddens superioris sententiae. Multum movet, intenti estote. Filius quos vult vivificat, Pater quos vult vivificat: Filius suscitat mortuos, sicut Pater suscitat mortuos. Neque enim Pater iudicat quemquam. Si in iudicio suscitandi sunt mortui, quomodo Pater suscitat mortuos, si non iudicat quemquam? Omne quippe iudicium dedit Filio. In illo autem iudicio suscitantur mortui; et resurgunt alii ad vitam, alii ad poenam: quod totum si Filius facit, Pater autem ideo non facit, quia Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio, contrarium videbitur ei quod dictum est, Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Simul ergo suscitant. Si simul suscitant, simul vivificant. Simul ergo iudicant: quomodo itaque verum est, Neque enim Pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio? Moveant interim propositae quaestiones, praestabit Dominus ut solutae delectent. Ita est, fratres; omnis quaestio nisi intentum fecerit proposita, non delectabit exposita. Sequatur ergo ipse Dominus, ne forte in iis quae subnectit, aperiat se aliquantum. Subtexit enim nubilo lucem suam; et difficile est aquilae more volare super omnem nebulam qua tegitur omnis terra [Eccli. XXIV, 6], et videre in verbis Domini sincerissimam lucem. Ne forte ergo calore radiorum suorum discutiat caliginem nostram, et aliquantum se in consequentibus aperire dignetur, dilatis istis sequentia videamus.
6 Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum. Hoc verum est et planum est. Omne quippe iudicium dedit Filio, sicut supra dixit, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Quid si inveniuntur qui Patrem honorificant, et non honorificant Filium? Non potest, inquit, fieri: Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum. Non potest ergo dicere aliquis, Ego Patrem honorificabam, quia Filium non noveram. Si nondum Filium honorificabas, nec Patrem honorificabas. Quid est enim honorificare Patrem, nisi quod habeat Filium? Aliud est enim cum tibi commendatur Deus, quia Deus est; et aliud est cum tibi commendatur Deus, quia Pater est. Cum tibi quia Deus est commendatur creator tibi commendatur, omnipotens tibi commendatur, spiritus quidam summus, aeternus, invisibilis, incommutabilis tibi commendatur: cum vero tibi quia Pater est commendatur, nihil tibi aliud quam et Filius commendatur; quia Pater dici non potest, si Filium non habet; sicut nec Filius, si Patrem non habet. Sed ne forte Patrem quidem honorofices tanquam maiorem, Filium vero tanquam minorem, ut dicas mihi, Honorifico Patrem, scio enim quod habeat Filium; et non erro in Patris nomine, non enim Patrem intelligo sine Filio, honorifico tamen et Filium tanquam minorem: corrigit te ipse Filius, et revocat te dicens, ut omnes honorificent Filium, non inferius, sed sicut honorificant Patrem. Qui ergo non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum. Ego, inquis, maiorem honorem volo dare Patri, minorem Filio. Ibi tollis honorem Patri, ubi minorem das Filio. Quid enim aliud tibi videtur ita sentienti, nisi quia Pater aequalem sibi Filium generare aut noluit, aut non potuit? Si noluit, invidit; si non potuit, defecit. Non ergo vides quia ita sentiendo, ubi maiorem honorem vis dare Patri, ibi es contumeliosus in Patrem? Proinde sic honorifica Filium, quomodo honorificas Patrem, si vis honorificare et Patrem et Filium.
7 Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam; et in iudicium non venit, sed transiit, non nunc transit, sed iam transiit a morte in vitam. Et hoc attendite, Qui verbum meum audit: et non dixit, Credit mihi; sed, credit ei qui me misit. Verbum ergo Filii audiat, ut Patri credat. Quare verbum audit tuum, et credit alteri? Nonne cum verbum alicuius audimus, eidem verbum proferenti credimus, loquenti nobis fidem accommodamus? Quid ergo voluit dicere, Qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me; nisi, quia verbum eius est in me? Et quid est, audit verbum meum, nisi, audit me? Credit autem ei qui misit me: quia cum illi credit, verbo eius credit: cum autem verbo eius credit, mihi credit; quia Verbum Patris ego sum. Pax ergo in Scripturis, et omnia disposita, nequaquam rixantia. Tu abiice litem cordis tui, intellige concordiam Scripturarum. Numquid contraria sibi diceret veritas?
8 Qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam; et in iudicium non venit, sed transiit a morte in vitam. Meministis quod superius posueramus, quia sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Incipit iam aperire se, et loqui de resurrectione mortuorum, et ecce iam resurgunt mortui. Qui enim verbum meum audit, et eredit ei qui misit me, habet vitam aeternam, et in iudicium non veniet. Proba quia resurrexit. Sed transiit, inquit, a morte in vitam. Qui transiit a morte ad vitam, nullo dubitante utique resurrexit. Non enim transiret de morte ad vitam, nisi primo esset in morte, et non esset in vita: cum autem transierit, erit in vita, et non erit in morte. Mortuus ergo erat, et revixit; perierat, et inventus est [Luc. XV, 32]. Fit proinde iam quaedam resurrectio, et transeunt homines a morte quadam ad quamdam vitam: a morte infidelitatis, ad vitam fidei; a morte falsitatis ad vitam veritatis; a morte iniquitatis, ad vitam iustitiae. Est ergo et ista quaedam resurrectio mortuorum.
9 Aperiat illam plenius, et dilucescat nobis, ut coepit. Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est. Nos exspectabamus in fine resurrectionem mortuorum; nam ita credidimus: imo non exspectabamus, sed plane exspectare debemus; neque enim falsum credimus in fine mortuos resurrecturos. Cum ergo vellet Dominus Iesus insinuare nobis quamdam resurrectionem mortuorum ante resurrectionem mortuorum; non sicut Lazari [Ioan. XI, 43, 44], vel filii illius viduae [Luc. VI, 14, 15], vel filiae archisynagogi [Marc. V, 41, 42], qui resurrexerunt morituri (nam et ipsorum mortuorum quaedam resurrectio facta est ante resurrectionem mortuorum): sed sicut hic dicit, Habet, inquit, vitam aeternam; et in iudicium non venit, sed transiit a morte ad vitam. Ad quam vitam? Ad aeternam. Non ergo sicut corpus Lazari: transiit enim et ille a morte sepulcri ad vitam hominum, sed non aeternam, iterum moriturus; resurrecturi autem in fine saeculi mortui, in vitam aeternam transibunt. Cum ergo vellet Dominus noster Iesus Christus, magister coelestis, Verbum Patris et Veritas, demonstrare nobis quamdam resurrectionem mortuorum in aeternam vitam, ante resurrectionem mortuorum in aeternam vitam: Venit hora, inquit. Tu procul dubio imbutus fide resurrectionis carnis, exspectabas horam illam finis saeculi, diem iudicii, quam ne in isto loco exspectares, addidit, et nunc est. Quod ergo dicit, Venit hora, non dicit de illa hora novissima, ubi in iussu et in voce archangeli, et in tuba Dei Dominus ipse descendet de coelo, et mortui in Christo resurgent primo: deinde nos viventes qui reliqui sumus, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera, et ita semper cum Domino erimus [I Thess. IV, 15 ] [et 16]. Veniet illa hora, sed non est nunc. Hora vero ista quae sit, advertite: Venit hora, et nunc est. Quid in ea fit? Quid, nisi resurrectio mortuorum? Et qualis resurrectio? Ut qui resurgunt, in aeternum vivant. Hoc erit et in novissima hora.
10 Quid igitur? quomodo intelligimus duas istas resurrectiones? Numquid forte qui nunc resurgunt, tunc non resurgent; ut aliorum fiat nunc resurrectio, aliorum tunc? Non est ita. Nam ista resurrectione, si recte credidimus, resurreximus; et nos ipsi qui iam resurreximus, alteram in fine resurrectionem exspectamus. Sed et nunc in aeternam vitam resurreximus, si in fide ipsa perseveranter manemus; et tunc in aeternam vitam resurgemus, quando Angelis coaequabimur [Luc. XX, 36]. Ipse ergo distinguat, ipse aperiat quod loqui ausi sumus: quomodo fiat resurrectio ante resurrectionem, non aliorum et aliorum, sed eorumdem; nec talis qualis Lazari, sed in vitam aeternam. Aperiet plane. Audite dilucescentem magistrum, et illabentem cordibus nostris solem nostrum; non quem desiderant oculi carnis, sed cui aestuant aperiri oculi cordis. Ipsum ergo audiamus: Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui, videte exprimi resurrectionem, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent. Quare addidit, Qui audierint vivent? Possent enim audire nisi viverent? Sufficeret ergo, Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei. Iam nos intelligeremus viventes eos; quando nisi viverent, audire non possent. Non, inquit, quia vivunt audiunt, sed audiendo reviviscunt: audient, et qui audierint vivent. Quid est ergo, audient; nisi, obaudient? Quantum enim pertinet ad auris auditum, non omnes qui audient vivent: multi enim audiunt et non credunt; audiendo et non credendo non obaudiunt: non obaudiendo non vivunt. Itaque hic, qui audient, nihil est aliud quam qui obaudient. Qui ergo obaudierint, vivent: certi sint, securi sint, vivent. Praedicatur Christus Verbum Dei, Filius Dei, per quemfacta sunt omnia, certe [Seu certae.] dispensationis gratia assumpta carne natus ex Virgine, infans in carne, iuvenis in carne, patiens in carne, moriens in carne, resurgens in carne, ascendens in carne, promittens resurrectionem carni, promittens resurrectionem menti, menti ante carnem, carni post mentem. Qui audit et obaudit, vivet: qui audit et non obaudit, id est, audit et contemnit, audit et non credit, non vivet. Quare non vivet? Quia non audit. Quid est, non audit? Non obaudit. Ergo qui audierint, vivent.
11 Attende nunc quod dixeramus differendum, ut nunc, si fieri potuerit, aperiatur. Subiecit continuo de hac ipsa resurrectione, Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso. Quid est, habet vitam Pater in semetipso? Non alibi habet vitam, sed in semetipso. Vivere quippe suum in illo est; non aliunde, non alienum est: non quasi mutuatur vitam, nec quasi particeps fit vitae, eius vitae quae non est quod ipse; sed habet vitam in semetipso, ut ipsa vita sibi sit ipse. Si potuero adhuc modicum quid inde dicere, exemplis propositis ad intelligentiam vestram informandam, Domino adiuvante potero, et pietate intentionis vestrae. Vivit Deus, vivit et anima: sed vita Dei immutabilis est, vita animae mutabilis est. Deus nec proficit, nec deficit; sed est ipse semper in se, est ita ut est: non aliter nunc, aliter postea, aliter antea. Animae vero vita, valde aliter atque aliter: vivebat stulta, vivit sapiens; vivebat iniqua, vivit iusta: nunc meminit, nunc obliviscitur; nunc discit, nunc discere non potest; nunc perdit quod didicerat, nunc percipit quod amiserat: mutabilis vita animae. Et cum vivit anima in iniquitate, mors eius est: cum autem fit iusta, fit particeps alterius vitae, quae non est quod ipsa, erigendo se quippe ad Deum et inhaerendo Deo, ex illo iustificatur. Dictum est enim: Credenti in eum qui iustificat impium, deputatur fides eius ad iustitiam [Rom. IV, 5]. Deficiendo ab illo fit iniqua, proficiendo ad illum fit iusta. Nonne videtur tibi quasi aliquid frigidum igni admotum fervescere, remotum ab igne torpescere? nonne videtur tibi quiddam tenebrosum, admotum luci clarescere, remotum a luce nigrescere? Tale quiddam est anima, non tale aliquid Deus. Potest et homo dicere, habere se lucem nunc in oculis suis. Dicant ergo quasi quadam voce propria oculi tui si possunt: Habemus lucem in nobis ipsis. Contra dicitur: Non proprie dicitis habere vos lucem in vobis ipsis: habetis lucem, sed in coelo; habetis lucem, si forte nox est, sed in luna, in lucernis, non in vobis ipsis: nam clausi amittitis, quod aperti percipitis. Non in vobis ipsis habetis lucem: sole occidente tenete lucem, si potestis: nox est, et lumine nocturno perfruimini; subducta lucerna tenete lucem: cum vero subtracta lucerna in tenebris remanetis, non lucem in vobis ipsis habetis. Hoc est ergo habere lucem in semetipso, non indigere luce ex altero. Ecce ubi, si quis intelligat, ostendit Filium aequalem Patri, ubi ait, Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso: ut hoc solum intersit inter Patrem et Filium, quia Pater habet vitam in semetipso, quam nemo ei dedit; Filius autem habet vitam in semetipso, quam Pater dedit.
12 Sed etiam hic oritur aliquod nubilum discutiendum. Non deficiamus, intenti simus: pascua mentis sunt, non fastidiamus, ut vivamus. Ecce, inquis, fateris ipse quod vitam Filio Pater dedit, ut habeat eam quidem in semetipso, sicut habet Pater vitam in semetipso, non indigens ille, non indigeat et iste; ut sit ille vita, sit et iste; et utrumque coniunctum una vita, non duae; quia unus Deus, non duo dii: et hoc ipsum sit esse vitam. Quomodo ergo dedit Filio vitam Pater? Non sic quasi ante fuerit Filius sine vita, atque ut viveret a Patre acceperit vitam: nam si hoc esset, non haberet vitam in semetipso. Ecce de anima loquebar. Est anima: etsi non sit sapiens, etsi non sit iusta, anima est; etsi non sit pia, anima est. Aliud illi ergo est esse animam, aliud vero esse sapientem, esse iustam, esse pium. Est ergo aliquid quo nondum est sapiens, nondum iusta, nondum pia; non tamen nihil est, non tamen nulla vita est: nam ex operibus quibusdam suis ostendit se vitam [Er. Lugd. Ven. Lov. pro, vitam, ferunt, vivam. M.], etsi non se ostendit sapientem, piam, iustam. Nisi enim viveret, corpus non moveret; pedibus gressum, manibus opus, oculis intuitum, auribus auditum non imperaret; non aperiret os ad vocem, linguam ad distinctionem vocum non moveret. His itaque operibus vivere se ostendit, et esse aliquid quod sit corpore melius: sed numquid his operibus, sapientem, piam, iustam se ostendit? Nonne ambulant, operantur, vident, audiunt, loquuntur et stulti, et impii, et iniusti? Cum vero se erigit ad aliquid quod ipsa non est, et quod supra ipsam est, et a quo ipsa est, percipit sapientiam, iustitiam, pietatem: sine quibus cum esset, mortua erat, nec vitam habebat qua ipsa viveret, sed qua corpus vivificaret. Aliud est enim in anima unde corpus vivificatur, aliud unde ipsa vivificatur. Melius quippe est quam corpus; sed melius quam ipse est Deus. Est ergo ipsa, etiamsi sit insipiens, iniusta, impia, vita corporis. Quia vero vita eius est Deus, quomodo cum ipsa est in corpore, praestat illi vigorem, decorem, mobilitatem, officia membrorum; sic cum vita eius Deus in ipsa est, praestat illi sapientiam, pietatem, iustitiam, charitatem. Aliud est ergo quod praestatur corpori de anima; aliud quod praestatur animae de Deo: vivificat, et vivificatur; mortua vivificat, si ipsa non vivificatur. Veniente itaque verbo et infuso audientibus, factisque illis non solum audientibus, sed etiam obedientibus, resurgit anima a morte sua ad vitam suam; hoc est, ab iniquitate, ab insipientia, ab impietate ad Deum suum, qui est illi sapientia, iustitia, claritas. Surgat ad illum, illuminetur ab illo. Accedite, inquit, ad eum. Et quid nobis erit? Et illuminamini [Psal. XXXIII, 5]. Si ergo accedendo illuminamini, et recedendo tenebramini; non erat in vobis lumen vestrum, sed in Deo vestro. Accedite, ut resurgatis: si recesseritis, moriemini. Si ergo accedendo vivitis, recedendo morimini; non erat in vobis vita vestra. Ipsa est enim vita vestra, quae est lux vestra. Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen [Psal. XXXV, 10].
13 Non ergo sicut anima aliquid aliud est antequam illuminetur, et fit melius cum illuminatur participatione melioris; ita et Verbum Dei, Filius Dei, aliquid aliud erat antequam acciperet vitam, ut participando habeat vitam: sed vitam habet in semetipso; ac per hoc ipse est ipsa vita. Quid ergo ait, Dedit Filio vitam habere in semetipso? Breviter dixerim, Genuit Filium. Neque enim erat sine vita, et accepit vitam; sed nascendo vita est. Pater vita est non nascendo; Filius vita est nascendo. Pater de nullo patre, Filius de Deo Patre. Pater quod est, a nullo est: quod autem Pater est, propter Filium est. Filius vero et quod Filius est, propter Patrem est; et quod est, a Patre est. Hoc ergo dixit, Vitam dedit Filio, ut haberet eam in semetipso; tanquam diceret, Pater qui est vita in semetipso, genuit Filium qui esset vita in semetipso. Pro eo enim quod est genuit, voluit intelligi dedit. Tanquam si cuiquam diceremus, Dedit tibi Deus esse. Cui dedit? Si alicui iam existenti dedit esse, non ei dedit esse; quia erat, antequam ei daretur, qui posset accipere. Cum ergo audis, Dedit tibi esse, non eras qui acciperes, et existendo accepisti ut esses. Dedit structor domui huic ut esset. Sed quid ei dedit? Ut domus esset. Cui dedit? Huic domui. Quid ei dedit? Ut domus esset. Quomodo potuit dare domui ut domus esset? Etenim si domus erat; cui daret, ut domus esset, quando iam domus erat? Quid est ergo, Dedit ei ut domus esset? Fecit ut domus esset. Quid ergo Filio dedit? Dedit ei ut Filius esset, genuit ut vita esset: hoc est, Dedit ei habere vitam in semetipso, ut esset vita non egens vita, ne participando intelligatur habere vitam. Si enim participando haberet vitam, posset et amittendo esse sine vita: hoc in Filio ne accipias, ne cogites, ne credas. Manet ergo Pater vita, manet et Filius vita: Pater vita in semetipso, non a Filio; Filius vita in semetipso, sed a Patre. A Patre genitus ut esset vita in semetipso: Pater vero non genitus vita in semetipso. Nec minorem Filium genuit, qui crescendo fieret aequalis. Non enim ad sui perfectionem adiutus est tempore, per quem perfectum creata sunt tempora. Ante omnia tempora Patri coaeternus est. Non enim unquam Pater sine Filio: aeternus autem Pater est; ergo coaeternus et Filius. Quid tu, anima? Mortua eras, amiseras vitam, audi Patrem per Filium. Surge, recipe vitam; ut in eo recipias vitam quam non habes in te, qui habet vitam in semetipso. Vivificat ergo te Pater, et Filius; et agitur prima resurrectio, quando resurgis ad participandam vitam quod tu non es, et participando efficeris vivens. Resurge a morte tua in vitam tuam, qui est Deus tuus; et transi a morte in vitam aeternam. Habet enim vitam aeternam Pater in semetipso; et nisi Filium talem generaret, qui haberet vitam in semetipso, non sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vellet vivificaret.
14 Quid ergo de illa resurrectione corporis? Nam isti qui audiunt et vivunt, unde, nisi audiendo, vivunt? Amicus enim sponsi stat et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi [Ioan. III, 29], non propter vocem suam; hoc est, participando, non existendo audiunt et vivunt: et omnes qui audiunt, vivunt; quia omnes qui obediunt, vivunt. Dic aliquid, Domine, etiam de resurrectione carnis. Fuerunt enim qui eam negarent, et dicerent quia ista sola est resurrectio quae fit per fidem. Cuius resurrectionis modo Dominus fecit commemorationem, et inflammavit nos, quia quidam [In quatuor Mss., quidem.] mortui audient vocem Filii Dei, et vivent. Non eorum qui audierint alii morientur, et alii vivent; sed omnes qui audierint vivent, quia omnes qui obedierint vivent. Ecce videmus resurrectionem mentis: non ergo amittamus fidem de resurrectione carnis [Mss. magno consensu: Non ergo amittamus de fide resurrectionem carnis.]. Et nisi tu, Domine Iesu, dixeris eam, quem opponemus contradictoribus? Omnes enim sectae, quae se aliquam religionem hominibus inserere [Sic Mss. At editi: Se aliqua religione hominibus inserere.] praesumpserunt, non negaverunt istam mentium resurrectionem: ne diceretur eis, Si non resurgit anima, quare mihi loqueris? quid in me facere vis? si non facis ex deteriore meliorem, quare loqueris? si non facis ex iniquo iustum, quare loqueris? si autem facis ex iniquo iustum, ex impio pium, ex stulto sapientem, fateris resurgere animam meam, si tibi obtemperavero, si tibi credidero. Volentes ergo sibi credi omnes qui instituerunt alicuius etiam falsae religionis sectam, negare istam mentium resurrectionem non potuerunt; omnes de illa consenserunt: sed multi carnis resurrectionem negaverunt; dixerunt in fide iam factam esse resurrectionem. Talibus resistit Apostolus, dicens: Ex quibus est Hymenaeus et Philetus, qui circa veritatem aberraverunt, dicentes resurrectionem iam factam esse, et fidem quorumdam subvertunt [II Tim. II, 17, 18]. Iam factam esse resurrectionem dicebant, sed eo modo ut alia non speraretur: et reprehendebant homines qui sperabant resurrectionem carnis, velut iam resurrectio quae promissa erat, credendo impleretur in mente. Reprehendit eos Apostolus. Cur eos reprehendit? Nonne hoc dicebant quod modo Dominus loquebatur, Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent? Sed de vita mentium loquor adhuc, ait tibi Iesus: nondum loquor de vita corporum; sed loquor de vita vitae corporum, id est, de animarum, in quibus est vita corporum: nam scio esse corpora in monumentis iacentia, scio et corpora vestra in monumentis futura; nondum de illa resurrectione loquor: de ista loquor, in ista resurgite, ne ad poenam in illa resurgatis. Sed ut noveritis quia de illa loquor, quid addo? Sicut enim habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso. Haec vita quod Pater est, quod Filius est, ad quid pertinet? ad animam, an ad corpus? Non enim vitam illam sapientiae sentit corpus, sed mens rationalis. Nam nec omnis anima potest sentire sapientiam. Habet enim et pecus animam; sed pecoris anima non potest sentire sapientiam. Ergo anima humana potest sentire istam vitam quam habet Pater in semetipso, et dedit Filio vitam habere in semetipso; quia illud est verum lumen quod illuminat, non omnem animam, sed omnem hominem venientem in hunc mundum. Cum ergo ipsi menti loquor, audiat, id est obediat, et vivat.
15 Noli itaque, Domine, tacere de resurrectione carnis; ne non eam credant homines, et remaneamus nos argumentatores, non praedicatores. Ergo sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso. Intelligant qui audiunt, credant ut intelligant, obediant ut vivant. Audiant adhuc aliud, ne hic finitam esse resurrectionem putent. Et dedit ei potestatem et iudicium facere. Quis? Pater. Cui dedit? Filio. Cui enim dedit habere vitam in semetipso, potestatem dedit ei et iudicium facere. Quia filius hominis est. Iste enim Christus, et Filius Dei et filius hominis est. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum. Ecce quomodo dedit ei vitam habere in semetipso. Sed quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 9, 1, 2, 14], ex virgine Maria homo factus, filius hominis est. Proinde quia filius hominis est, quid accepit? Potestatem et iudicium facere. Quod iudicium? In fine saeculi: et ibi erit resurrectio mortuorum, sed corporum. Animas ergo suscitat Deus, per Christum Filium Dei: corpora suscitat Deus, per eumdem Christum filium hominis. Dedit ei potestatem. Hanc potestatem non haberet nisi acciperet, et esset homo sine potestate. Sed ipse est filius hominis, qui et Filius Dei. Haerendo enim ad unitatem personae filius hominis Filio Dei, facta est una persona, eademque Filius Dei, quae et filius hominis. Quid autem propter quid habeat, dignoscendum est. Filius hominis habet animam, habet corpus. Filius Dei, quod est Verbum Dei, habet hominem, tanquam anima corpus. Sicut anima habens corpus, non facit duas personas, sed unum hominem; sic Verbum habens hominem, non facit duas personas, sed unum Christum. Quid est homo? Anima rationalis habens corpus. Quid est Christus? Verbum Dei habens hominem. Video de quibus rebus loquar, et quis loquar, et quibus loquar.
16 Nunc audite de resurrectione corporum, non me, sed Dominum locuturum, propter eos qui resurrexerunt surgendo a morte, inhaerendo vitae. Cui vitae? Quae non novit mortem. Quare non novit mortem? Quia nescit mutabilitatem. Quare nescit mutabilitatem? Quia vita est in semetipso. Et potestatem dedit ei et iudicium facere, quia filius hominis est. Quod iudicium, quale iudicium? Nolite mirari hoc, quia dixi, Dedit ei potestatem et iudicium facere. Quia venit hora. Non addidit, et nunc est: ergo horam quamdam vult insinuare in fine saeculi. Hora nunc est ut resurgant mortui, hora erit in fine saeculi ut resurgant mortui: sed resurgant nunc in mente, tunc in carne; resurgant nunc in mente per Verbum Dei Filium Dei, resurgant tunc in carne per Verbum Dei carnem factum, filium hominis. Neque enim ad iudicium vivorum et mortuorum Pater ipse venturus est: nec tamen recedit a Filio Pater. Quomodo ergo non ipse venturus est? Quia non ipse videbitur in iudicio. Videbunt in quem pupugerunt [Ioan. XIX, 37]. Forma illa erit iudex, quae stetit sub iudice; illa iudicabit quae iudicata est: iudicata est enim inique, iudicabit iuste. Veniet ergo forma servi, et ipsa apparebit. Etenim forma Dei quomodo appareret iustis et iniquis? Nam si iudicium non fieret nisi inter solos iustos, appareret tanquam iustis forma Dei: quia vero iudicium futurum est iustorum et iniquorum, nec licet ut iniqui videant Deum; Beati enim mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt [Matth. V, 8]; talis apparebit iudex, qualis videri possit et ab eis quos coronaturus est, et ab eis quos damnaturus est. Forma ergo servi videbitur, occulta erit forma Dei. Occultus erit in servo Filius Dei, et apparebit filius hominis; quia potestatem dedit ei et iudicium facere, quia filius hominis est. Et quia ipse solus apparebit in forma servi, Pater autem non apparebit, quia non est indutus forma servi; ideo superius ait, Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio. Bene ergo dilatum est, ut ipse esset expositor qui propositor. Superius enim occultum erat; nunc iam, ut arbitror, manifestum est quia dedit ei potestatem et iudicium facere, quia Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio: quia iudicium per illam formam futurum est, quam non habet Pater. Et quale iudicium? Nolite mirari hoc; quia venit hora: non ea quae nunc est, ut resurgant animae; sed quae futura est, ut resurgant corpora.
17 Expressius hoc dicat, ut calumniam haereticus negator resurrectionis corporis non inveniat: quanquam iam intellectus elucescat. Cum superius dictum esset, Venit hora; addidit, et nunc est: modo autem, Venit hora; non addidit, et nunc est. Tamen omnes ansas, omnes claviculas calumniarum, omnes nodos laqueorum aperta veritate disrumpat. Nolite mirari hoc; quia venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt. Quid evidentius? quid expressius? Corpora sunt in monumentis: animae non sunt in monumentis, nec iustorum, nec iniquorum. Iusti anima in sinu Abrahae fuit, iniqui anima apud inferos torquebatur [Luc. XVI, 22-25]: in monumento, nec illa, nec illa. Superius quando ait, Venit hora, et nunc est; obsecro, intendite. Nostis, fratres, quia ad panem ventris cum labore pervenitur; quanto magis ad panem mentis? Cum labore statis, et auditis; sed nos cum maiore stamus, et loquimur. Si laboramus propter vos, collaborare non debetis propter eosdem vos? Superius ergo cum diceret, Venit hora, et adderet, et nunc est, quid subiecit? Quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent. Non dixit, Omnes mortui audient, et qui audierint vivent: mortuos enim iniquos volebat intelligi. Et numquid omnes iniqui obaudiunt Evangelio? Aperte dicit Apostolus, Sed non omnes obaudiunt Evangelio [Rom. X, 16]. Tamen qui audiunt, vivent; quia omnes qui obaudiunt Evangelio, transient ad vitam aeternam per fidem: non tamen omnes obaudiunt, et hoc nunc est. At vero in fine, omnes qui sunt in monumentis, hoc est iusti et iniusti, audient vocem eius, et procedent. Quomodo noluit dicere, et vivent? Omnes enim procedent, sed non omnes vivent. In eo quippe quod supra dixit, Et qui audierint vivent; in ipsa obauditione vitam aeternam intelligi voluit et beatam, quam non omnes habebunt qui de monumentis procedent. Iam ergo et commemoratione monumentorum, et expressione processionis de monumentis, aperte intelligimus corporum resurrectionem.
18 Audient omnes vocem eius, et procedent. Et ubi iudicium, si omnes audient, et omnes procedent? Quasi totum confusum est; nihil video discretum. Certe accepisti potestatem iudicandi, quia filius hominis es; ecce aderis in iudicio, resurgent corpora: de ipso iudicio dic aliquid, hoc est de discretione malorum et bonorum. Et hoc audi: Qui bona fecerunt, in resurrectione vitae; qui mala egerunt, in resurrectionem iudicii. Superius cum de resurrectione mentium et animarum loqueretur, numquid fecit discretionem? Sed omnes qui audient, vivent; quia obaudiendo vivent. At vero resurgendo et procedendo de monumentis, non omnes ad vitam aeternam ibunt, sed qui bene fecerunt: qui autem male, ad iudicium. Hic enim iudicium pro poena posuit. Et erit diremptio, et non qualis modo est. Nam et modo separamur non locis, sed moribus, affectibus, desideriis, fide, spe, charitate. Simul enim cum iniquis vivimus; sed non una vita est omnium: in occulto dirimimur, in occulto separamur; quomodo grana in area, non quomodo grana in horreo. Et separantur grana in area, et miscentur: separantur, cum a palea exspoliantur; miscentur, quia nondum ventilantur. Tunc aperta erit separatio, sicut morum, sic et vitae; sicut sapientiae, ita et corporum. Ibunt qui bene fecerunt, vivere cum Angelis Dei: qui male egerunt, torqueri cum diabolo et angelis eius. Et transiet forma servi. Ad hoc enim se praesentaverat ut faceret iudicium: post iudicium perget hinc, ducet secum corpus cui caput est, et offeret regnum Deo [I Cor. XV, 24]. Tunc plane videbitur forma illa Dei, quae non potuit videri ab iniquis, quorum visioni forma servi exhibenda erat. Dicit et alibi sic: Ibunt isti in ambustionem aeternam (de quibusdam sinistris); iusti autem in vitam aeternam [Matth. XXV, 46]: de qua alio loco dicit, Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum [Ioan. XVII, 3]. Tunc ibi apparebit qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo [Philipp. II, 6]: tunc se ostendet quomodo se dilectoribus suis ostensurum promisit. Qui enim diligit me, ait, mandata mea custodit; et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et ostendam meipsum illi. Quibus loquebatur, praesens eis erat: sed formam servi videbant; formam autem Dei non videbant. Per iumentum ad stabulum ducebantur curandi, sed sanati videbunt; quia ostendam, inquit, meipsum illi. Quomodo ostenditur aequalis Patri? Cum dicit Philippo, Qui me videt, videt et Patrem meum [Ioan. XIV, 21, 9].
19 Non possum ego a meipso facere quidquam: sicut audio iudico, et iudicium meum iustum est. Quia dicturi illi eramus, Tu iudicabis, et Pater non iudicabit, quia omne iudicium dedit Filio; non ergo secundum Patrem iudicabis: adiecit, Non possum ego a meipso facere quidquam: sicut audio iudico, et iudicium meum iustum est; quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me. Certe Filius quos vult vivificat. Non quaerit voluntatem suam, sed voluntatem eius qui misit illum. Non meam, non propriam; non meam, non filii hominis; non meam, quae resistat Deo. Faciunt enim homines voluntatem suam, non Dei, quando faciunt quod volunt, non quod iubet Deus: quando autem ita faciunt quod volunt, ut tamen sequantur voluntatem Dei, non faciunt voluntatem suam, quamvis quod volunt faciant. Volens fac quod iuberis; atque ita et hoc facies quod vis, et non voluntatem tuam facies, sed iubentis.
20 Quid ergo? Sicut audio, ita iudico. Audit Filius, et demonstrat ei Pater, et videt Filius Patrem facientem. Et ista distuleramus paulo enucleatius pro viribus pertractare, si tempus nobis peracta lectione et vires remansissent. Si dicam me posse loqui adhuc, forte vos audire iam non potestis. Item forte aviditate audiendi dicitis, Possumus. Melius est ergo ut ego infirmitatem meam fatear, quia iam fatigatus loqui non possum, quam ut vobis iam bene satiatis, adhuc infundam quod non bene digeratis. Proinde huius promissionis quam ad hodiernum tempus, si superesset, distuleram, tenete me adiuvante Domino in crastinum debitorem.
Augustinus HOME

bke15.56r

Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS XVIII In eum Evangelii locum, Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit. <<<     >>> TRACTATUS XX Rursum in illud, Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quaecumque enim Pater facit, haec eadem et Filius facit similiter.
monumenta.ch > Augustinus > 19

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik