monumenta.ch > Augustinus > 18
Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS XVII Ab eo quod scriptum est, Post haec erat dies festus Iudaeorum, et ascendit Iesus Ierosolymam; usque ad id, Quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. <<<     >>> TRACTATUS XIX Ab eo quod scriptum est, Non potest a se Filius facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; usque ad id, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me.

Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS XVIII In eum Evangelii locum, Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit. [Ioan. V,19. ]

1 Ioannes evangelista inter consortes et comparticipes suos alios evangelistas, hoc praecipuum et proprium donum accepit a Domino (super cuius pectus in convivio discumbebat [Ioan. XIII, 25], ut per hoc significaret quia secreta altiora de intimo eius corde potabat), ut ea diceret de Filio Dei quae parvulorum mentes fortassis intentas excitare possint; implere autem nondum capaces non possint: grandiusculis autem quibusque mentibus et ad aetatem quamdam interius virilem pervenientibus, dat aliquid verbis his, quo et exerceantur, et pascantur. Audistis cum legeretur, et unde sermo iste venerit meministis. Hesterno enim die lectum est, quod propterea volebant Iesum Iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed etiam patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo [Id. V, 18]. Quod Iudaeis displicebat, hoc ipsi Patri placebat. Hoc sine dubio placet etiam eis qui honorificant Filium, sicut honorificant Patrem; quia si eis non placeat, displicebunt. Non enim Deus erit maior, quia placet tibi; sed tu minor, si displicet tibi. Adversus hanc autem eorum calumniam, venientem vel de ignorantia, vel de malitia, loquitur Dominus non omnino quod capiant, sed unde agitentur et conturbentur, et fortasse vel conturbati medicum quaerant. Dicebat autem quae scriberentur, ut etiam a nobis postea legerentur. Viderimus ergo quid in Iudaeorum cordibus factum sit, cum haec audirent: quid in nobis fiat cum haec audimus, amplius cogitemus. Neque enim natae sunt haereses, et quaedam dogmata perversitatis illaqueantia animas et in profundum praecipitantia, nisi dum Scripturae bonae intelliguntur non bene; et quod in eis non bene intelligitur, etiam temere et audacter asseritur. Itaque, charissimi, valde caute haec audire debemus, ad quae capienda parvuli sumus; et corde pio et cum tremore, sicut scriptum est, hanc tenentes regulam sanitatis, ut quod secundum fidem qua imbuti sumus, intelligere valuerimus, tanquam de cibo gaudeamus: quod autem secundum sanam fidei regulam intelligere nondum potuerimus, dubitationem auferamus, intelligentiam differamus; hoc est, ut etiam si quid sit nescimus, bonum tamen et verum esse minime dubitemus. Et ego, fratres, qui suscepi loqui vobis, cogitandus sum a vobis qui susceperim, et quae susceperim: suscepi enim tractanda divina homo, spiritualia carnalis, aeterna mortalis. Etiam a me, charissimi, longe sit vana praesumptio, si volo sanus in domo Dei conversari, quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis [I Tim. III, 15]: pro modulo meo capio quod vobis appono; ubi aperitur, pascor vobiscum; ubi clauditur, pulso vobiscum.
2 Commoti sunt ergo Iudaei, et indignati sunt; merito quidem, quod audebat homo aequalem se facere Deo: sed ideo immerito, quia in homine non intelligebant Deum. Carnem videbant, Deum nesciebant: habitaculum cernebant, habitatorem ignorabant. Caro illa templum erat, Deus inhabitabat intus. Non ergo Iesus carnem aequabat Patri, non formam servi Domino comparabat; non quod factum est propter nos, sed quod erat quando fecit nos. Quis namque sit Christus, Catholicis loquor, nostis, quia bene credidistis: non Verbum tantum, nec caro tantum; sed Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis. Recenseo de Verbo quod nostis: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hic aequalitas cum Patre. Sed Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 1-14]: hac carne maior est Pater. Ita Pater et aequalis, et maior: aequalis Verbo, maior carne; aequalis ei per quem fecit nos, maior eo qui factus est propter nos. Ad hanc regulam sanam catholicam, quam praecipue nosse debetis, quam tenete qui nostis, a qua prorsus fides vestra labi non debet, quae nullis hominum argumentis extorquenda est cordi vestro, dirigamus ea quae intelligimus; et quae forte non intelligimus, dirigenda ad hanc regulam quandoque differamus, cum idonei fuerimus. Novimus ergo aequalem Patri Filium Dei, quia novimus in principio Deum Verbum. Quid ergo Iudaei volebant eum interficere? Quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo: videntes carnem, non videntes Verbum. Loquatur ergo et contra eos Verbum per carnem, et interior habitator sonet per habitaculum suum; ut qui potest, noverit quis intus habitet.
3 Quid ergo eis dicit? Respondit itaque Iesus, et dixit eis, commotis quod aequalem se faceret Deo, Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Ad haec quid responderint Iudaei, scriptum non est: et fortasse tacuerunt. Quidam tamen, qui christianos se haberi volunt, non tacent, et quodammodo ex his verbis concipiunt quaedam dicenda contra nos: quae contemnenda non sunt, et propter ipsos et propter nos. Ariani quippe haeretici dicentes, non per carnem, sed ante carnem, Filium ipsum qui suscepit carnem, minorem esse quam Pater est, et non esse eiusdem substantiae cuius Pater est, capiunt ex his verbis ansam calumniae, et respondent nobis: Videtis quia Dominus Iesus, cum animadverteret Iudaeos ex hoc moveri, quod Patri Deo aequalem se faceret, talia verba subiunxit, ut se aequalem non esse monstraret. Movebat enim Iudaeos, aiunt, adversus Christum, quia aequalem se faciebat Deo; et volens eos corrigere ab hoc motu Christus, et eis demonstrare Filium non esse aequalem Patri, id est, aequalem Deo, ait, quasi dicens, Quid irascimini? quid indignamini? Non sum aequalis, quia non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Qui enim non potest, inquiunt, facere a se quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem, utique minor est, non aequalis.
4 In hac regula cordis sui distorta et prava, haereticus audiat nos nondum obiurgantes, sed adhuc quasi quaerentes, et explicet nobis quod sentit. Puto enim, o quisquis ille es (faciamus enim eum tanquam praesentem adesse), tenes nobiscum quia in principio erat Verbum. Teneo, inquit. Et quia Verbum erat apud Deum? Et hoc, inquit, teneo. Sequere ergo, et hoc fortius tene, quia Deus erat Verbum. Et hoc, inquit, teneo: sed ille Deus maior, ille Deus minor. Iam nescio quid paganum redolet: cum christiano me loqui arbitrabar. Si est Deus maior, et est Deus minor; duos deos colimus, non unum Deum. Quare, inquit? et tu non duos deos dicis aequales sibi? Hoc ego non dico: aequalitatem enim istam sic intelligo, ut ibi intelligam etiam individuam charitatem; et si individuam charitatem [Duodecim Mss., et sic individuam charitatem.], perfectam unitatem. Si enim charitas quam misit hominibus Deus, de multis hominum cordibus facit cor unum, et multas hominum animas facit animam unam, sicut de credentibus seseque invicem diligentibus scriptum est in Actibus Apostolorum, Erat illis anima una, et cor unum in Deum [Act. IV, 32]: si ergo anima mea et anima tua, cum idem sapimus nosque diligimus, fit anima una: quanto magis Pater Deus et Filius Deus in fonte dilectionis Deus unus est?
5 Verum ad haec verba, quibus commotum est cor tuum, intende, et recole mecum quod de Verbo requirebamus. Iam tenemus, Deus erat Verbum: adiungo aliud, quia cum dixisset, Hoc erat in principio apud Deum, continuo subiecit Evangelista, Omnia per ipsum facta sunt. Nunc te quaerendo exagito, nunc te contra te moveo, et te contra te interpello: tene tantum memoriter ista de Verbo, quia Deus erat Verbum, et omnia per ipsum facta sunt. Audi iam verba quibus commotus es, ut minorem diceres Filium, nempe quia dixit, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Ita, inquit. Expone hoc mihi paululum: sic, quantum opinor, intelligis, quoniam quaedam facit Pater, Filius autem attendit quemadmodum faciat Pater, ut possit et ipse ea facere quae viderit Patrem facientem. Duos quasi fabros constituisti: ita Patrem et Filium, ut etiam magistrum et discipulum, quomodo solent patres fabri docere filios suos artem suam. Ecce descendo ad carnalem sensum tuum, ita interim cogito ut tu: videamus si cogitatio haec nostra inveniat exitum secundum illa quae iam de Verbo pariter locuti sumus pariterque sentimus, quia Deus Verbum, et omnia per ipsum facta sunt. Pone igitur Patrem tanquam fabrum, quaedam opera facientem, Filium autem tanquam discipulum, qui non potest facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: intendit enim quodammodo in manus Patris, ut quomodo viderit eum fabricare, sic et ipse tale aliquid fabricet in operibus suis. Sed Pater iste omnia illa quae facit, et vult ut attendat eum Filius et talia et ipse faciat; per quem facit [Lov. sic habent hunc locum: Sed Pater iste omnia illa quae facit, vult ut attendat eum Filius et talia et ipse faciat, per quem facit. M.]? Eia nunc est ut adsis sententiae tuae priori, quam mecum recensuisti mecumque tenuisti, quia in principio Verbum, et apud Deum Verbum, et Deus Verbum, et omnia per ipsum facta sunt. Tu ergo cum mecum tenueris quia per Verbum facta sunt omnia; rursum carnali sapore et puerili motu facis tibi in animo Deum facientem, et Verbum attendentem, ut cum fecerit Deus, faciat et Verbum. Quid enim facit Deus praeter Verbum? Si enim facit, non omnia per Verbum facta sunt; perdidisti quod tenebas: si autem omnia per Verbum facta sunt, corrige quod male intelligebas. Fecit Pater, et non fecit nisi per Verbum: quomodo attendit Verbum, ut videat Patrem facientem sine Verbo, quod similiter faciat Verbum? Quidquid fecit Pater, per Verbum fecit: aut falsum est, Omnia per ipsum facta sunt. Sed verum est, Omnia per ipsum facta sunt. Parum fortasse tibi videbatur? Et sine ipso factum est nihil.
6 Recede ergo ab ista carnis prudentia, et quaeramus quemadmodum dictum sit, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Quaeramus, si digni sumus qui apprehendamus. Fateor enim, magna res est, ardua omnino, videre Patrem facientem per Filium, non singula opera facientem Patrem et Filium [Plerique Mss., non singula opera faciente Patre et Filio.] sed quodlibet opus Patrem per Filium, ut nulla opera fiant vel a Patre sine Filio, vel a Filio sine Patre: quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quibus in fundamento fidei firmissime constitutis, iam quale est videre, quia non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem? Quaeris, ut opinor, nosse Filium facientem; quaere prius nosse Filium videntem. Certe enim quid ait? Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Intende quod dixit, nisi quod viderit Patrem facientem. Praecedit visio, et sequitur effectio: videt enim ut faciat. Tu quid quaeris iam nosse quomodo faciat, dum nondum scias quomodo videat? Quid curris ad id quod posterius est, relicto quod prius est? Videntem se dixit et facientem; non, facientem et videntem: quia non potest a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Vis ut explicem tibi quomodo faciat? Tu mihi explica quomodo videat. Si hoc tu explicare non potes, nec ego illud: si hoc tu percipere nondum es idoneus, nec ego illud. Uterque ergo nostrum quaerat, uterque pulset, ut uterque accipere mereatur. Quid quasi doctus calumniaris indocto? Ego ad faciendum, tu ad videndum, ambo indocti a magistro quaeramus, non in schola eius pueriliter litigemus. Tamen simul iam didicimus quia omnia per ipsum facta sunt. Ergo manifestum est quia non alia opera facit Pater, quae videat Filius, ut ipse faciat similia: sed eadem opera facit Pater per Filium, quia omnia per Verbum facta sunt. Iam quomodo faciat Deus quis novit? Non dico quomodo fecerit mundum, sed quomodo fecerit oculum tuum, cui carnaliter inhaerens, visibilia invisibilibus comparas. Talia enim de Deo cogitas, qualia his oculis videre consuesti. Si autem istis oculis videri posset Deus, non diceret, Beati mundo corde, quia ipsi Deum videbunt [Matth. V, 8]. Ergo habes oculum corporis ad videndum fabrum, sed nondum habes oculum cordis ad videndum Deum: ideo quod soles videre in fabro, transferre vis ad Deum. Pone in terra terrena, sursum cor.
7 Quid ergo, charissimi? explicaturi sumus nos quod interrogavimus, quomodo videat Verbum, quomodo Pater videatur a Verbo, quid sit videre Verbi? Non sum tam audax, tam temerarius, ut hoc explicare pollicear et me et vos: utcumque suspicor modulum vestrum, novi tamen meum. Si ergo placet, non diutius immoremur, percurramus lectionem, et videamus verbis Domini turbari corda carnalia; ad hoc turbari, ne in eo quod tenent remaneant. Extorqueatur tanquam pueris ludicrum nescio quid, quo se malo avocant, ut possint inseri utiliora grandioribus, ut possint proficere qui repebant in terra. Surge, quaere, suspira, anhela desiderio, et ad clausa pulsa. Si autem nondum desideramus, nondum inhiamus, nondum suspiramus, margaritas quibuscumque proiecturi sumus, aut margaritas qualescumque nos ipsi inventuri sumus Moverim ergo, charissimi, desiderium in corde vestro. Mores perducunt ad intelligentiam: genus vitae perducit ad genus vitae. Alia vita terrena, alia vita coelestis; alia vita pecorum, alia vita hominum, alia vita Angelorum. Vita pecorum terrenis voluptatibus aestuat, sola terrena conquirit, in ea prona atque proiecta est: vita Angelorum sola coelestis: vita hominum media est inter Angelorum et pecorum. Si vivit homo secundum carnem, pecoribus comparatur: si vivit secundum spiritum, Angelis sociatur. Quando secundum spiritum vivis, quaere etiam in ipsa angelica vita utrum parvus an grandis sis. Si enim adhuc parvus es, dicunt tibi Angeli: Cresce; nos panem manducamus, tu lacte nutrire, lacte fidei, ut pervenias ad cibum speciei. Si autem adhuc inhiatur sordidis voluptatibus, si adhuc fraudes cogitantur, si mendacia non vitantur, si mendacia periuriis cumulantur; tam immundum cor audet dicere, Explica mihi quomodo videt Verbum; etiam si possim, etiam si ego iam videam? Porro autem si forte ego non sum in his moribus, et tamen ab ista visione longe sum; quantum ille qui nondum isto superno desiderio rapitur, terrenis desideriis praegravatus? Multum interest inter aversantem et desiderantem: et iterum multum interest inter desiderantem et fruentem. Vivis ut pecora, aversaris: Angeli perfruuntur. Tu autem si non vivis ut pecora, iam non aversaris: desideras aliquid, et non capis; inchoasti ipso desiderio vitam Angelorum. Crescat in te, et perficiatur in te; et capias hoc non a me, sed ab illo qui et me fecit et te.
8 Tamen non utcumque nos dimisit et Dominus, qui voluit intelligi quia in eo quod dixit, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem, non alia opera Pater facit quae videat Filius, et alia Filius cum viderit Patrem facientem; sed eadem opera ipse et Pater et Filius. Secutus enim ait: Quaecumque enim ille fecerit, haec et Filias similiter facit. Non cum ille fecerit, alia Filius similiter facit; sed quaecumque ille fecerit, haec et Filius similiter facit. Si haec facit Filius quae fecerit Pater, per Filium facit Pater: si per Filium facit quae facit Pater, non alia Pater, alia Filius facit; sed eadem opera sunt Patris et Filii. Et quomodo eadem facit et Filius? Et eadem et similiter. Ne forte eadem sed dissimiliter: Eadem, inquit, et similiter. Et quomodo posset eadem non similiter? Accipite exemplum, quod puto ad vos non sit grande: cum scribimus litteras, facit eas primo cor nostrum, et deinde manus nostra. Certe unde omnes acclamastis, nisi quia cognovistis? Certum est quod dixi, et manifestum omnibus nobis. Litterae fiunt primo a corde nostro, deinde a corpore nostro: manus servit imperanti cordi, easdem litteras facit et cor et manus: numquid alias cor, alias manus? Easdem quidem facit manus, sed non similiter: cor enim nostrum facit eas intelligibiliter, manus autem visibiliter. Ecce quomodo fiunt eadem dissimiliter. Unde parum fuit Domino dicere, Quaecumque Pater fecerit, haec et Filius facit, nisi adderet, et similiter. Quid si enim hoc modo intelligeres quomodo quaecumque cor facit, haec et manus facit, sed non similiter? Hic vero addidit, haec et Filius similiter facit. Si et haec facit, et similiter facit, expergiscere, stringatur Iudaeus, credat Christianus, convincatur haereticus; aequalis est Patri Filius.
9 Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit [Ioan. V, 20]. Ecce est illud, demonstrat. Demonstrat quasi cui? Utique quasi videnti. Redimus ad id quod explicare non possumus, quomodo Verbum videat. Ecce homo factus est per Verbum; sed homo habet oculos, habet aures, habet manus, diversa membra in corpore: per oculos potest videre, per aures potest audire, per manus operari; diversa membra, diversa membrorum officia. Non potest illud membrum quod potest alterum: tamen propter corporis unitatem, oculus et sibi et auri videt, et auris sibi et oculo audit. Numquid tale aliquid in Verbo arbitrandum est esse, quoniam omnia per ipsum? Et dixit Scriptura in Psalmo, Intelligite, qui insipientes estis in populo; et stulti, aliquando sapite. Qui plantavit aurem non audiet? aut qui finxit oculum non considerat [Psal. XCIII, 8, 9]? Si ergo finxit oculum Verbum, quia omnia per Verbum; si plantavit aurem Verbum, quia omnia per Verbum: non possumus dicere, Non audit Verbum, non videt Verbum; ne obiurget nos Psalmus, et dicat, Stulti, aliquando sapite. Itaque si audit Verbum et videt Verbum, audit Filius et videt Filius: numquid tamen et in ipso diversis locis quaesituri sumus oculos et aures? Aliunde audit, aliunde videt; et auris eius non potest quod oculus, et oculus non potest quod potest auris? An totus ille visus est, et totus auditus? Forte ita: imo non forte, sed vere ita; dum tamen et ipsum eius videre, et ipsum eius audire, longe alio modo quam nostrum sit. Et videre et audire simul in Verbo est, nec aliud est ibi audire, et aliud videre; sed auditus visus, et visus auditus.
10 Et nos qui aliter audimus, aliter videmus, hoc unde novimus? Redimus forte ad nos, si non sumus praevaricatores, quibus dictum est, Redite, praevaricatores, ad cor [Isai. XLVI, 8]. Redite ad cor: quid itis a vobis, et peritis ex vobis? quid itis solitudinis vias? Erratis vagando; redite. Quo? Ad Dominum. Cito est [Lov., ad Dominum cito; omisso, est, quod caeteri codices habent.]: primo redi ad cor tuum, exsul a te vagaris foris; teipsum non nosti, et quaeris a quo factus es! Redi, redi ad cor, tolle te a corpore: corpus tuum habitatio tua est; cor tuum sentit etiam per corpus tuum: sed corpus tuum non quod cor tuum; dimitte et corpus tuum, redi ad cor tuum. In corpore tuo inveniebas alibi oculos, alibi aures: in corde tuo numquid hoc invenis? An in corde tuo non habes aures? De quibus ergo Dominus dicebat, Qui habet aures audiendi, audiat [Luc. VIII, 8]? An in corde non habes oculos? Unde dicit Apostolus, Illuminatos oculos cordis vestri [Ephes. I, 18]. Redi ad cor; vide ibi quid sentias forte de Deo, quia ibi est imago Dei. In interiore homine habitat Christus [Id. III, 16, 17], in interiore homine renovaris ad imaginem Dei, in imagine sua cognosce auctorem eius. Vide quemadmodum omnes corporis sensus cordi intro nuntient quid senserint foris: vide quam multos ministros habeat unus interior imperator, et quid apud se etiam sine his ministris agat. Renuntiant oculi cordi alba et nigra; renuntiant aures eidem cordi canora et dissona; renuntiant nares eidem cordi odora et putentia; renuntiant gustus eidem cordi amara et dulcia; renuntiat tactus eidem cordi lenia et aspera: renuntiat et sibi ipsum cor iusta et iniusta. Cor tuum et videt et audit, et caetera sensibilia diiudicat; et quo non aspirant corporis sensus, iusta et iniusta, mala et bona discernit. Ostende mihi oculos, aures, nares cordis tui. Diversa sunt quae ad cor tuum referuntur, et diversa ibi membra non inveniuntur. In carne tua alibi audis, alibi vides: in corde tuo ibi audis, ubi vides. Si hoc imago, quanto potentius ille cuius imago? Ergo et audit Filius, et videt Filius, et ipsa visio et auditio Filius: et hoc est illi audire quod esse, et hoc est illi videre quod esse. Tibi non hoc est videre quod esse: quia et superdas visum, potes esse; et si perdas auditum, potes esse.
11 Putamusne pulsavimus? Erectum est aliquid in nobis quo vel tenuiter suspicemur unde lumen veniat nobis? Puto, fratres, quia cum loquimur ista, et cum meditamur, exercemus nos. Et cum exercemus nos in ipsis, et rursus quasi reflectimur pondere nostro ad ista consueta, tales sumus quales lippientes, cum producuntur ad videndum lumen, si forte antea visum omnino non habebant, et incipiunt eumdem visum per diligentiam medicorum utcumque reparare. Et cum probare vult medicus quantum salutis eis accesserit, tentat eis ostendere quod videre desiderabant, et non poterant cum caeci essent: et redeunte iam utcumque acie oculorum, producuntur ad lucem; et cum viderint, fulgore ipso reverberantur quodammodo, et respondent medico demonstranti, Iam iam vidi, sed videre non possum. Quid ergo facit medicus? Revocat ad solita, et addit collyrium, ut ad illud quod visum est, et videri non potuit, desiderium nutriat, et ex ipso desiderio curetur plenius; et si qua mordacia reparandae sanitati adhibentur, fortiter ferat, ut amore illius lucis accensus dicat sibi: Quando erit ut illud firmis oculis videam, quod sauciis infirmisque non potui? Urget medicum, et rogat ut curet. Ergo, fratres, si forte tale aliquid factum est in cordibus vestris, si utcumque erexistis cor vestrum ad videndum Verbum, et ipsius luce reverberati ad solita recidistis; rogate medicum ut adhibeat collyria mordacia, praecepta iustitiae. Est quod videas, sed non est unde videas. Non mihi antea credebas quia est quod videas: duce quadam ratione adductus es: propinquasti, intendisti, palpitasti, refugisti. Scis certe esse quod videas, sed idoneum non te esse qui videas. Ergo curare. Quae sunt collyria? Noli mentiri, noli periurare, noli adulterare, noli furari, noli fraudare. Sed consuesti, et cum aliquo dolore a consuetudine revocaris: hoc est quod mordet, sed sanat. Nam dico tibi liberius, ex timore et meo et tuo: si curari destiteris, et esse idoneus ad perfruendum hac luce neglexeris, valetudine oculorum tuorum; tenebras amabis; et amando tenebras, in tenebris remanebis; et remanendo in tenebris, etiam in tenebras exteriores proiicieris: ibi erit fletus et stridor dentium [Matth. XXII, 13]. Si nihil in te faciebat amor lucis, faciat timor doloris.
12 Sufficienter me locutum arbitror, et lectionem tamen evangelicam non finivi: si dicam reliqua onerabo vos, et timeo ne etiam quod haustum est effundatur; sufficiant ergo ista Charitati vestrae. Debitores sumus, non nunc, sed semper quamdiu vivimus; quia propter vos vivimus. Verumtamen vitam nostram istam infirmam, laboriosam, periculosam, in hoc mundo cons lamini bene vivendo, nolite nos contristare et atterere malis moribus vestris. Cum enim offendimur mala vita vestra, si refugiamus a vobis, et separemus nos a vobis, et ad vos non accedamus; nonne conqueremini, et dicetis: Et si languebamus, curaretis; et si infirmabamur, visitaretis? Ecce curamus, ecce visitamus sed non nobis fiat quomodo audistis ab Apostolo, Timeo ne sine causa laboraverim in vos [Lov., in vobis. Editi alii et Mss., in vos; iuxta graecum.] [Galat. IV, 11].
Augustinus HOME

bke15.53v

Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS XVII Ab eo quod scriptum est, Post haec erat dies festus Iudaeorum, et ascendit Iesus Ierosolymam; usque ad id, Quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. <<<     >>> TRACTATUS XIX Ab eo quod scriptum est, Non potest a se Filius facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; usque ad id, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me.
monumenta.ch > Augustinus > 18

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik