Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS XVI Ab eo Evangelii loco, Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilaeam; usque ad id, Et credidit ipse, et domus eius tota. [Ioan. IV,43-53. ]
1 | Hodierna evangelica lectio, hesterni diei sequitur lectionem, quae nobis ad disputandum proponitur. In qua quidem sensus non sunt investigatione difficiles, sed digni praedicatione, digni admiratione et laudatione. Proinde locum istum Evangelii cum commendatione commemoremus potius, quam cum difficultate tractemus. Abiit enim Iesus post biduum quod fecerat in Samaria in Galilaeam ubi nutritus erat. Secutus autem Evangelista ait: Ipse enim Iesus testimonium perhibuit quia propheta in patria sua honorem non habet. Non propterea post biduum discessit Iesus de Samaria, quia honorem in Samaria non habebat: non enim Samaria patria ipsius erat, sed Galilaea. Cum ergo istam deseruisset tam cito, et ad Galilaeam venisset ubi nutritus erat; quomodo attestatur quia propheta in patria sua honorem non habet? Magis videtur attestari potuisse quod propheta in patria sua honorem non haberet, si contemneret pergere in Galilaeam, et in Samaria remansisset. |
2 | Intendat ergo Charitas vestra insinuatum nobis non modicum sacramentum, suggerente Domino et donante quod loquar. Quaestionem propositam cognovistis, solutionem eius exquirite. Sed repetamus propositionem, ut solutionem desiderabilem faciamus. Movet nos cur Evangelista dixerit, Ipse enim Iesus testimonium perhibuit quod propheta in patria sua honorem non habet. Hoc permoti reteximus verba superiora, ut inveniamus cur hoc Evangelista dicere voluerit; et invenimus superiora verba eius ita narrantis, quoniam post biduum profectus est de Samaria in Galilaeam. Propter hoc ergo dixisti, o Evangelista, testimonium perhibuisse Iesum quod propheta in patria sua honorem non haberet; quia post biduum reliquit Samariam, et properavit venire in Galilaeam? Imo vero quasi videor mihi congruentius intelligere, quia si honorem in patria sua Iesus non haberet, non ad eamdem relicta Samaria festinaret. Sed ni fallor, imo quia verum est, et non fallor, melius enim quam ego, vidit Evangelista quid diceret, melius me veritatem videbat, qui eam de pectore Domini bibebat. Ipse est enim Ioannes evangelista, qui inter omnes discipulos super pectus Domini discumbebat; et quem Dominus charitatem debens omnibus, tamen prae caeteris diligebat [Ioan. XIII, 25, ] [et XXI, 20]. Ergo ille falleretur, et ego recta sentirem? Imo si pie sapio, obedienter audiam quod dixit, ut merear sentire quod sensit. |
3 | Accipite itaque, charissimi, quid hic sentiam, sine praeiudicio, si vos melius aliquid senseritis. Magistrum enim unum omnes habemus, et in una schola condiscipuli sumus. Hoc ergo sentio, et videte si non aut verum est, aut propinquat veritati quod sentio. In Samaria biduum fecit, et crediderunt in eum Samaritani: tot dies in Galilaea fecit, et non in eum crediderunt Galilaei. Retexite vel recolite memoria hesterni diei et lectionem et sermonem. Venit in Samariam, ubi eum primo mulier illa praedicaverat, cum qua ad puteum Iacob locutus erat magna mysteria: eo viso Samaritani et audito crediderunt in eum propter verbum mulieris, et firmius crediderunt propter verbum eius, et plures crediderunt: sic scriptum est. Ibi facto biduo (quo numero dierum mystice commendatus est duorum numerus praeceptorum, in quibus duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae , sicut hesterno die nos commendasse meministis), pergit in Galilaeam, et venit in civitatem Canam Galilaeae, ubi aquam vinum fecit. Ibi autem quando aquam in vinum convertit, sicut scribit ipse Ioannes, crediderunt in eum discipuli eius [Ioan. II, 1-11]: et utique plena erat domus turbis convivantium. Factum est tam magnum miraculum, et non in eum crediderunt nisi discipuli eius. Hanc civitatem Galilaeae modo repetivit. Et ecce quidam regulus, cuius filius infirmabatur, venit ad eum, et rogare coepit ut descenderet, ad illam civitatem vel domum, et sanaret filium eius; incipiebat enim mori. Qui rogabat, non credebat? Quid a me exspectas audire? Dominum interroga quid de illo senserit. Rogatus enim talia respondit: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Arguit hominem in fide tepidum, aut frigidum, aut omnino nullius fidei: sed tentare cupientem de sanitate filii sui, qualis esset Christus, quis esset, quantum posset. Verba enim rogantis audivimus, cor diffidentis non videmus: sed ille pronuntiavit, qui et verba audivit et cor inspexit. Denique et ipse Evangelista testimonio narrationis suae ostendit quia nondum crediderat, qui venire ad domum suam Dominum cupiebat, ad sanandum filium eius. Nam posteaquam ei nuntiatum est sanum esse filium eius, et invenit ea hora sanatum, qua hora Dominus dixerat, Vade, filius tuus vivit; et credidit, inquit, ipse, et domus eius tota. Si ergo propterea credidit ipse et domus eius tota, quia nuntiatus est ei filius eius sanus, et comparavit horam nuntiantium horae praenuntiantis; quando rogabat, nondum credebat. Samaritani nullum signum exspectaverant, verbo eius tantummodo crediderant. cives autem eius audire meruerunt, Nisi signa et prodigia videritis, non creditis; et ibi tamen facto tanto miraculo, non credidit nisi ipse et domus eius. Ad solum sermonem crediderunt plures Samaritani: ad illud miraculum sola illa domus credidit, ubi factum est. Quid igitur, fratres, quid nobis commendat Dominus? Tunc Galilaea Iudaeae patria erat Domini, quia ibi nutritus est: nunc vero quia portendit aliquid res illa; non enim sine causa dicta sunt prodigia, nisi quia aliquid portendunt: prodigium enim appellatum est quasi porrodicium , quod porro dicat, porro significet, et aliquid futurum esse portendat: quia ergo aliquid illa omnia portendebant, aliquid illa omnia praedicebant, faciamus modo nos patriam Domini nostri Iesu Christi secundum carnem (non enim habuit patriam in terra, nisi secundum carnem, quam accepit in terra); faciamus ergo patriam Domini populum Iudaeorum. Ecce in patria sua honorem non habet. Modo attende Iudaeorum turbas, attende iam gentem illam dispersam toto orbe terrarum, et evulsam radicibus suis; attende ramos fractos, concisos, dispersos, aridos, quibus fractis inseri meruit oleaster [Rom. XI, 17]: vide turbam Iudaeorum, quid dicit modo? Quem colitis, quem adoratis, frater noster erat. Et nos respondeamus, Propheta in patria sua honorem non habet. Denique illi ambulantem Dominum Iesum in terra, facientemque miracula; caecos illuminantem, surdis aures aperientem, mutorum ora solventem, paralyticorum membra stringentem, super mare ambulantem, ventis imperantem et fluctibus, mortuos suscitantem; tanta signa facientem viderunt, et vix inde pauci crediderunt. Populo Dei loquor: tam multi credidimus, quae signa vidimus? Illud ergo quod factum est tunc, hoc quod nunc agitur portendebat. Iudaei fuerunt vel sunt similes Galilaeis; nos similes illis Samaritanis. Evangelium audivimus, Evangelio consensimus, per Evangelium in Christum credidimus; nulla signa vidimus, nulla exigimus. |
4 | Quamvis enim unus ex duodecim electis et sanctis, tamen Israelita fuit, de gente scilicet Domini, Thomas ille, qui in loca vulnerum digitos cupiebat mittere. Sic eum arguit Dominus quomodo istum regulum. Huic dixit, Nisi signa et prodigia videritis non creditis: illi autem dixit, Quia vidisti, credidisti. Ad Galilaeos venerat, post Samaritanos qui sermoni eius crediderant, apud quos nulla miracula fecerat, quos firmos in fide securus cito dimiserat, quia divinitatis praesentia non dimiserat. Ergo quando dicebat Dominus Thomae, Veni, mitte manum tuam, et noli esse incredulus, sed fidelis; et cum ille exclamaret, tactis vulnerum locis, et diceret, Dominus meus, et Deus meus: increpatur et dicitur ei, Quia vidisti, credidisti. Quare, nisi quia propheta in patria sua honorem non habet? Quia vero apud alienigenas propheta iste honorem habet, quid sequitur? Beati qui non viderunt et crediderunt [Ioan. XX, 25-29]. Praedicti sumus nos; et quod Dominus ante laudavit, et in nobis implere dignatus est. Viderunt qui crucifixerunt, palpaverunt, et sic pauci crediderunt: nos non vidimus, non contrectavimus, audivimus, credidimus. Fiat in nobis, perficiatur in nobis beatitudo quam promisit; et hic, quia patriae ipsius praelati sumus; et in futuro saeculo, quia pro ramis fractis inserti sumus. |
5 | Hos enim ramos se fracturum esse monstrabat, et hunc oleastrum inserturum, quando commotus Centurionis fide, qui ei dixit, 'Non sum dignus ut sub tectum meum intres; sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus: nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic, Vade, et vadit; et huic, Veni, et venit; et servo meo, Fac hoc, et facit. Conversus ad eos qui se sequebantur, dixit, Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel.' Quare non invenit tantam fidem in Israel? Quia propheta in patria sua honorem non habet. Numquid non et illi centurioni poterat dicere Dominus, quod dixit huic regulo, Vade, puer tuus vivit? Videte distinctionem: regulus iste Dominum ad domum suam descendere cupiebat; ille centurio indignum se esse dicebat. Illi dicebatur, Ego venio et curabo eum; huic dictum est, Vade, filius tuus vivit. Illi praesentiam promittebat; hunc verbo sanabat. Iste tamen praesentiam eius extorquebat; ille se praesentia eius indignum esse dicebat. Hic cessum est elationi; illic concessum est humilitati. Tanquam huic diceret, Vade, filius tuus vivit, noli mihi taedium facere. Nisi signa et prodigia videritis, non creditis: praesentiam meam vis in domo tua, possum et verbo iubere; noli tu de signis credere: centurio alienigena credidit me verbo posse facere, et antequem facerem credidit; vos, nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Ergo si ita est, frangantur superbi rami, humilis inseratur oleaster: maneat tamen radix, illis praecisis, istis receptis. Ubi manet radix? In Patriarchis. Etenim patria Christi populus Israel, quia ex eis venit secundum carnem: sed huius arboris radix, Abraham, Isaac, et Iacob, patriarchae sancti. Et ubi isti? In requie apud Deum, in honore magno: ut in Abrahae sinum adiutus ille pauper post corporis exitum levaretur, et in Abrahae sinu de longinquo a superbo divite videretur [Luc. XVI, 22, 23]. Ergo radix manet, radix laudatur: sed rami superbi et praecidi et arescere meruerunt; oleaster autem humilis illorum praecisione invenit locum. |
6 | Audi ergo quemadmodum praecidantur rami naturales, quemadmodum inseratur oleaster, ex ipso centurione, quem propter comparationem huius reguli commemorandum putavi. Amen, inquit, dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel: propterea dico vobis, quia multi ab oriente et occidente. Quam late terram occupaverat oleaster! Amara silva mundus hic fuit: sed propter humilitatem, propter Non sum dignus ut sub tectum meum intres, Multi ab oriente et occidente venient. Et puta quia venient: quid de illis fiet? Si enim venient, iam praecisi sunt de silva: ubi inserendi sunt, ne arescant? Et recumbent, inquit, cum Abraham, et Isaac, et Iacob. In quo convivio; ne forte non invites ad semper vivendum, sed ad multum bibendum? Recumbent cum Abraham, et Isaac, et Iacob. Ubi? In regno, inquit, coelorum. Et quid erit de illis qui venerunt de stirpe Abrahae? quid fiet de ramis quibus arbor plena erat? Quid, nisi quia praecidentur, ut isti inserantur? Doce quia praecidentur: Filii autem regni ibunt in tenebras exteriores [Matth. VIII, 5-12]. |
7 | Habeat ergo apud nos honorem Propheta, quia non habuit honorem in patria sua. Non habuit honorem in patria, in qua conditus est; habeat honorem in patria quam condidit. In illa enim conditus est conditor omnium, conditus in illa est secundum formam servi. Nam ipsam civitatem in qua conditus est, ipsam Sion, ipsam Iudaeorum gentem, ipsam Ierusalem, ipse condidit cum esset apud Patrem Verbum Dei: Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. De illo ergo homine de quo hodie audivimus, unus mediator Dei et hominum homo Christus Iesus [I Tim. II, 5], etiam Psalmus praelocutus est, dicens, Mater Sion, dicet homo. Quidam homo, mediator Dei et hominum homo, Mater Sion dicit. Quare Mater Sion dicit? Quia inde accepit carnem, inde virgo Maria, de cuius utero servi forma suscepta est, in qua dignatus est apparere humillimus. Mater Sion dicit homo, et homo iste qui dicit Mater Sion, factus est in ea, homo factus est in ea. Nam Deus erat ante eam, et homo factus est in ea. Qui homo factus est in ea, ipse fundavit eam Altissimus [Psal. LXXXVI, 5], non humillimus. Homo factus est in ea humillimus; quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: ipse fundavit eam Altissimus; quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum; et Deus erat Verbum: omnia per ipsum facta sunt [Ioan. I, 1, 3, 14]. Quia vero condidit istam patriam, hic habeat honorem. Repulit eum patria in qua generatus est; suscipiat eum patria quam regeneravit. |