Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS XV Ab eo Evangelii loco, Ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisaei, quia Iesus plures discipulos facit, etc., usque ad id, Et scimus quia hic est vere Salvator mundi. [Ioan. IV,1-42. ]
1 | Non rude est auribus Charitas vestrae, evangelistam Ioannem velut aquilam volare altius, caliginemque terrae transcendere, et lucem veritatis firmioribus oculis intueri. Multa enim iam ex Evangelio eius per ministerium nostrum Domino adiuvante tractata sunt: ex ordine autem sequitur haec lectio, quae hodie recitata est. Ea quae dicturus sum Domino donante multi sic audituri estis, ut magis recognoscatis quam discatis. Non ideo tamen pigra debet esse intentio, quia non est cognitio, sed recognitio. Hoc lectum est, et hanc lectionem tractandam gestamus in manibus, quod Dominus Iesus ad puteum Iacob loquebatur cum Samaritana muliere. Dicta enim ibi sunt magna mysteria, et magnarum similitudines rerum; pascentes animam esurientem, reficientes languentem. |
2 | Dominus enim haec 'cum audisset, cognovisse Pharisaeos quod plures discipulos faceret quam Ioannes, et plures baptizaret (quanquam Iesus non baptizaret, sed discipuli eius), reliquit Iudaeam terram, et abiit iterum in Galilaeam.' Hinc diutius disputandum non est, ne immorantes in manifestis, angustias temporis patiamur ad obscura scrutanda et aperienda. Utique Dominus si sciret Pharisaeos ita de se cognovisse, quod plures discipulos faceret, et quod plures baptizaret, ut hoc eis ad salutem valeret sequendi eum, ut et ipsi essent discipuli, et ipsi vellent ab eo baptizari; magis non relinqueret Iudaeam terram, sed propter illos maneret ibi: quia vero cognovit eorum scientiam, simul cognovit et invidentiam, quia non hoc propterea didicerunt ut sequerentur, sed ut persequerentur; abiit inde. Poterat quidem ille et praesens ab his non teneri, si nollet; non occidi, si nollet; quia potuit et non nasci, si nollet: sed quia in omni re quam gessit ut homo, hominibus in se credituris praebebat exemplum (quia unusquisque servus Dei non peccat, si secesserit in alium locum, videns furorem forte persequentium se, aut quaerentium in malum animam suam; videretur autem sibi servus Dei peccare si faceret, nisi in faciendo Dominus praecessisset), fecit hoc ille magister bonus ut doceret, non quod timeret. |
3 | Fortassis etiam hoc moveat, cur dictum sit, Baptizabat Iesus plures quam Ioannes; et posteaquam dictum est, Baptizabat, subiectum est, Quanquam Iesus non baptizabat, sed discipuli eius. Quid ergo? falsum dictum erat, et correctum est, cum additum est, Quanquam Iesus non baptizabat, sed discipuli eius? An utrumque verum est, quia et Iesus baptizabat, et non baptizabat? Baptizabat enim, quia ipse mundabat; non baptizabat, quia non ipse tingebat. Praebebant discipuli ministerium corporis, praebebat ille adiutorium maiestatis. Quando enim cessaret a baptizando, quamdiu non cessat a mundando? De quo dictum est ab eodem Ioanne, per Ioannis Baptistae personam dicentis, Hic est qui baptizat [Ioan. I, 33]. Ergo Iesus adhuc baptizat; et quo usque baptizandi sumus, Iesus baptizat. Securus homo accedat ad inferiorem ministrum; habet enim superiorem magistrum. |
4 | Sed forte ait aliquis: Baptizat quidem Christus in spiritu, non in corpore. Quasi vero alterius dono quam illius, quisquam etiam sacramento corporalis et visibilis Baptismatis imbuatur. Vis nosse quia ipse baptizat, non solum spiritu, sed etiam aqua? Audi Apostolum: 'Sicut Christus, inquit, dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, mundans eam lavacro aquae in verbo, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid huiusmodi' [Ephes. V, 25-27]. Mundans eam. Unde? Lavacro aquae in verbo. Quid est baptismus Christi? Lavacrum aquae in verbo. Tolle aquam, non est baptismus: tolle verbum, non est baptismus. |
5 | Iam ergo his praeiactis, per quae venit ad collocutionem cum illa muliere, videamus quae restant plena mysteriis, et gravida sacramentis. 'Oportebat autem, inquit, eum transire per Samariam. Venit ergo in civitatem Samariae quae dicitur Sichar, iuxta praedium quod dedit Iacob filio suo Ioseph. Erat autem ibi fons Iacob.' Puteus erat: sed omnis puteus fons, non omnis fons puteus: Ubi enim aqua de terra manat, et usui praebetur haurientibus, fons dicitur: sed si in promptu et superficie sit, fons tantum dicitur; si autem in alto et profundo sit, ita puteus vocatur, ut fontis nomen non amittat. |
6 | Iesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic super fontem. Hora erat quasi sexta. Iam incipiunt mysteria. Non enim frustra fatigatur Iesus; non enim frustra fatigatur Virtus Dei; non enim frustra fatigatur, per quem fatigati recreantur; non enim frustra fatigatur, quo deserente fatigamur, quo praesente firmamur. Fatigatur tamen Iesus; et fatigatur ab itinere, et sedet, et iuxta puteum sedet, et hora sexta fatigatus sedet. Omnia ista innuunt aliquid, indicare volunt aliquid; intentos nos faciunt, ut pulsemus hortantur. Ipse ergo aperiat et nobis et vobis, qui dignatus est ita hortari ut diceret, Pulsate, et aperietur vobis [Matth. VII, 7]. Tibi fatigatus est ab itinere Iesus. Invenimus Virtutem Iesum, et invenimus infirmum Iesum; fortem et infirmum Iesum: fortem, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Vis videre quam iste Filius Dei fortis sit? Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil; et sine labore facta sunt. Quid ergo illo fortius, per quem sine labore facta sunt omnia? Infirmum vis nosse? Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 1, 3, 14]. Fortitudo Christi te creavit, infirmitas Christi te recreavit. Fortitudo Christi fecit ut quod non erat esset: infirmitas Christi fecit ut quod erat non periret. Condidit nos fortitudine sua, quaesivit nos infirmitate sua. |
7 | Nutrit ergo ipse infirmus infirmos, tanquam gallina pullos suos; huic enim se similem fecit: Quoties volui, inquit ad Ierusalem, congregare filios tuos sub alas, tanquam gallina pullos suos, et noluisti [Matth. XXIII, 37]? Videtis autem, fratres, quemadmodum gallina infirmetur cum pullis suis. Nulla alia avis quod sit mater agnoscitur. Videmus nidificare passeres quoslibet ante oculos nostros; hirundines, ciconias, columbas quotidie videmus nidificare; quos nisi quando in nidis videmus, parentes esse non agnoscimus. Gallina vero sic infirmatur in pullis suis, ut etiamsi ipsi pulli non sequantur, filios non videas, matrem tamen agnoscas. Ita fit alis demissis, plumis hispida, voce rauca, omnibus membris demissa et abiecta, ut quemadmodum dixi, etiamsi filios non videas, matrem tamen intelligas. Sic ergo infirmus Iesus, fatigatus ab itinere. Iter ipsius est caro pro nobis assumpta. Quomodo enim iter habet qui ubique est, qui nusquam deest? Quo it, aut unde it, nisi quia non ad nos veniret, nisi formam visibilis carnis assumeret? Quia ergo venire ad nos eo modo dignatus est, ut in forma servi assumpta carne appareret, ipsa carnis assumptio est iter ipsius. Ideo fatigatus ab itinere quid est aliud, quam fatigatus in Carne? Infirmus in carne Iesus: sed noli tu infirmari; in illius infirmitate tu fortis esto, quia quod infirmum est Dei, fortius est hominibus [I Cor. I, 25]. |
8 | Sub hac rerum imagine Adam qui erat forma futuri [Rom. V, 14], praebuit nobis magnum indicium sacramenti; imo Deus in illo praebuit. Nam et dormiens meruit accipere uxorem, et de costa eius facta est ei uxor [Gen. II, 21]: quoniam de Christo in cruce dormiente futura erat Ecclesia de latere eius, de latere scilicet dormientis; quia et de latere in cruce pendentis lancea percusso [Ioan. XIX, 34] Sacramenta Ecclesiae profluxerunt. Sed quare hoc dicere volui, fratres? Quia infirmitas Christi nos facit fortes. Magna ibi imago praecessit. Potuit Deus carnem detrahere homini unde faceret feminam, et magis videtur quasi congruere potuisse. Fiebat enim sexus infirmior, et magis de carne infirmitas fieri debuit quam de osse: ossa enim in carne firmiora sunt. Non detraxit carnem unde faceret mulierem; sed detraxit os, et detracto osse formata est mulier, et in locum ossis caro adimpleta est. Poterat pro osse os reddere, poterat ad faciendam mulierem non costam, sed carnem detrahere. Quid igitur significavit? Facta est mulier in costa tanquam fortis: factus est Adam in carne tanquam infirmus. Christus est et Ecclesia, illius infirmitas nostra est fortitudo. |
9 | Quare ergo hora sexta? Quia aetate saeculi sexta. Computa in Evangelio tanquam unam horam, unam aetatem ab Adam usque ad Noe; secundam a Noe usque ad Abraham; tertiam ab Abraham usque ad David; quartam a David usque ad transmigrationem Babyloniae; quintam a transmigratione Babyloniae usque ad baptismum Ioannis: inde sexta agitur. Quid miraris? Venit Iesus, et humiliando se venit ad puteum. Fatigatus venit, quia infirmam carnem portavit. Hora sexta, quia aetate saeculi sexta. Ad puteum, quia ad profunditatem huius habitationis nostrae. Unde dicitur in Psalmis, De profundis clamavi ad te, Domine [Psal. CXXIX, 1]. Sedit, ut dixi, quia humiliatus est . |
10 | Et venit mulier. Forma Ecclesiae, non iam iustificatae, sed iam iustificandae; nam hoc agit sermo. Venit ignara, invenit eum, et agitur cum illa. Videamus quid, videamus quare: Venit mulier de Samaria haurire aquam. Samaritani ad Iudaeorum gentem non pertinebant: alienigenae enim fuerunt, quamvis vicinas terras incolerent. Longum est originem Samaritanorum retexere, ne nos multa teneant, et necessaria non loquamur: sufficit ergo ut Samaritanos inter alienigenas deputemus. Et ne hoc audacius me arbitremini dixisse quam verius, audite ipsum Dominum Iesum, quid dixerit de illo Samaritano, uno de decem leprosis quos mundaverat, qui solus rediit ut gratias ageret: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt? non erat alius qui daret gloriam Deo, nisi alienigena iste [Luc. XVII, 17, 18]. Pertinet ad imaginem rei, quod ab alienigenis venit ista mulier, quae typum gerebat Ecclesiae: ventura enim erat Ecclesia de Gentibus, alienigena a genere Iudaeorum. Audiamus ergo in illa nos, et in illa agnoscamus nos, et in illa gratias Deo agamus pro nobis. Illa enim figura erat, non veritas; quia et ipsa praemisit figuram, et facta est veritas. Nam credidit in eum, qui de illa figuram nobis praetendebat. Venit ergo haurire aquam. Simpliciter venerat haurire aquam, sicut solent vel viri vel feminae. |
11 | 'Dicit ei Iesus: Da mihi bibere. Discipuli enim eius abierant in civitatem, ut cibos emerent. Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu Iudaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana? Non enim coutuntur Iudaei Samaritanis.' Videtis alienigenas: omnino vasculis eorum Iudaei non utebantur. Et quia ferebat secum mulier vasculum unde aquam hauriret, eo mirata est, quia Iudaeus petebat ab ea bibere, quod non solebant facere Iudaei. Ille autem qui bibere quaerebat, fidem ipsius mulieris sitiebat. |
12 | Denique audi quis petat bibere. Respondit Iesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi, Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. Petit bibere, et promittit bibere. Eget quasi accepturus, et affluit tanquam satiaturus. Si scires, inquit, donum Dei. Donum Dei est Spiritus sanctus. Sed adhuc mulieri tecte loquitur, et paulatim intrat in cor. Fortassis iam docet. Quid enim ista hortatione suavius et benignius? Si scires donum Dei, et scires quis est qui dicit tibi, Da mihi bibere, tu forsitan peteres, et daret tibi aquam vivam: huc usque suspendit. Viva aqua dicitur vulgo illa quae de fonte exit. Illa enim quae colligitur de pluvia in lacunas aut cisternas, aqua viva non dicitur. Et si de fonte manaverit, et in loco aliquo collecta steterit, nec ad se illud unde manabat admiserit, sed interrupto meatu. tanquam a fontis tramite separata fuerit; non dicitur aqua viva: sed illa aqua viva dicitur, quae manans excipitur. Talis aqua erat in illo fonte. Quid ergo promittebat quod petebat? |
13 | Tamen mulier suspensa ait: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est. Videte quomodo intellexerit aquam vivam, aquam scilicet quae erat in illo fonte. Tu mihi vis dare aquam vivam, et ego fero unde hauriam, et tu non fers. Aqua viva hic est, quomodo mihi daturus es? Aliud intelligens et carnaliter sapiens quodammodo pulsat, ut aperiat magister quod clausum est. Pulsabat ignorantia, non studio; adhuc miseranda, non dum instruenda. |
14 | Dicit aliquid evidentius Dominus de illa aqua viva. Dixerat enim mulier, Numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii eius, et pecora eius, De hac aqua viva dare mihi non potes, quoniam hauritorium non habes: forte alium fontem promittis? Patre nostro melior potes esse, qui hunc puteum fodit, et ipse cum suis usus est eo? Dominus ergo dicat quid dixerit aquam vivam. 'Respondit Iesus, et dixit ei: Omnis qui biberit ex aqua hac, sitiet iterum: qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam.' Apertius locutus est Dominus, Fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Qui biberit de aqua ista, non sitiet in aeternum. Quid evidentius, quia non aquam visibilem, sed invisibilem promittebat? quid evidentius, quia non carnaliter, sed spiritualiter loquebatur? |
15 | Adhuc tamen illa mulier carnem sapit: delectata est non sitire, et putabat hoc secundum carnem promissum sibi esse a Domino. Quod quidem fiet, sed in resurrectione mortuorum. Iam hoc volebat illa. Dederat enim Deus aliquando servo suo Eliae, ut per quadraginta dies nec esuriret, nec sitiret [III Reg. XIX, 8]. Qui hoc potuit dare per quadraginta dies, non potuit dare semper? Suspirabat tamen illa, nolens indigere, nolens laborare. Assidue venire ad illum fontem, onerari pondere, quo indigentia suppleretur; et finito quod hauserat, rursus redire cogebatur: et quotidianus ei fuit iste labor; quia indigentia illa reficiebatur, non exstinguebatur. Delectata ergo tali munere, rogat ut ei aquam vivam daret. |
16 | Verumtamen non praetereamus, quoniam Dominus spirituale aliquid promittebat. Quid est, Qui biberit de aqua hac, sitiet iterum? Et verum est secundum hanc aquam; et verum est secundum quod significabat illa aqua. Etenim aqua in puteo, voluptas saeculi est in profunditate tenebrosa: hinc eam hauriunt homines hydria cupiditatum. Cupiditatem quippe proni submittunt, ut ad voluptatem haustam de profundo perveniant; et fruuntur voluptate, praecedente et praemissa cupiditate. Nam qui non praemiserit cupiditatem, pervenire non potest ad voluptatem. Pone ergo hydriam, cupiditatem; et aquam de profundo, voluptatem: cum pervenerit quisque ad voluptatem saeculi huius, cibus est, potus est, lavacrum est, spectaculum est, concubitus est; numquid non iterum sitiet? Ergo de hac aqua qui biberit, iterum, inquit, sitiet: si autem acceperit a me aquam, non sitiet in aeternum. Satiabimur, inquit, in bonis domus tuae [Psal. LXIV, 5]. De qua ergo aqua daturus est, nisi de illa de qua dictum est, Apud te est fons vitae? Nam quomodo sitient qui inebriabuntur ab ubertate domus tuae [Psal. XXXV, 10, 9]? |
17 | Promittebat ergo saginam quamdam et satietatem Spiritus sancti: et illa nondum intelligebat; et non intelligens, quid respondebat? Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire. Ad laborem indigentia cogebat, et laborem infirmitas recusabat. Utinam audiret, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam [Matth. XI, 28]. Hoc enim ei dicebat Iesus, ut iam non laboraret, sed illa nondum intelligebat. |
18 | Denique volens ut intelligeret, dicit ei Iesus: Vade, voca virum tuum et veni huc. Quid est, Voca virum tuum? Per virum suum ei volebat aquam illam dare? An quia non intelligebat, per virum suum eam volebat docere? Forte quomodo ait Apostolus de mulieribus, Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent? Sed ibi dicitur, domi viros suos interrogent, ubi non est Iesus qui doceat: denique dicitur mulieribus quas prohibebat Apostolus loqui in Ecclesia [I Cor. XIV, 35, 34]. Cum vero ipse Dominus aderat, et praesens praesenti loquebatur? quid opus erat ut per virum eius ei loqueretur? Numquid per virum suum loquebatur Mariae sedenti ad pedes suos, et excipienti verbum suum, quando Martha circa multum ministerium etiam de sororis suae felicitate occupatissima murmurabat? [Luc. X, 39, 40]. Ergo, fratres mei, audiamus et intelligamus quod ait Dominus, Voca virum tuum, mulieri. Forte enim et animae nostrae dicit, Voca virum tuum. Quaeramus et de viro animae. Cur iam non ipse Iesus vir animae verus est? Adsit intellectus, quoniam quod dicturi sumus, vix capitur nisi ab intentis: adsit ergo intellectus ut capiatur, et ipse intellectus erit fortasse vir animae. |
19 | Videns ergo Iesus quia mulier non intelligebat, et volens eam intelligere, Voca, inquit, virum tuum. Ideo enim nescis quod dico, quia intellectus tuus non adest: loquor ego secundum spiritum, tu audis secundum carnem. Quae loquor, nec ad voluptatem aurium pertinent, nec ad oculos, nec ad olfactum, nec ad gustum, nec ad tactum; mente sola capiuntur, intellectu solo hauriuntur: ille intellectus non tibi adest, quomodo capis quod dico? Voca virum tuum, praesenta intellectum tuum. Quid tibi est enim animam habere? Non est magnum, nam et pecus habet. Unde tu melior? Quia intellectum habes, quod pecus non habet. Quid est ergo, Voca virum tuum? Non me capis, non me intelligis: de dono Dei tibi loquor, tu autem carnem cogitas; secundum carnem sitire non vis, ego spiritum alloquor: absens est intellectus tuus, Voca virum tuum. Noli esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus [Psal. XXXI, 9]. Ergo, fratres mei, animam habere, et intellectum non habere, hoc est, non adhibere, nec secundum eum vivere, bestialis est vita. Est enim in nobis quiddam bestiale quo in carne vivimus, sed intellectu regendum est. Motus enim animae secundum carnem se moventis, et in delicias carnales immoderate diffluere cupientis, regit desuper intellectus. Qui debet dici vir? qui regit, an qui regitur? Procul dubio cum ordinata vita est, intellectus animam regit, ad ipsam animam pertinens. Non enim aliquid aliud est quam anima, sed aliquid animae est intellectus: quomodo non aliquid aliud quam caro est oculus, sed aliquid carnis est oculus. Cum autem carnis aliquid sit oculus, solus tamen luce perfruitur: caetera autem membra carnalia luce perfundi possunt, lucem sentire non possunt; solus ea oculus et perfunditur et perfruitur. Sic in anima nostra quiddam est quod intellectus vocatur. Hoc ipsum animae quod intellectus et mens dicitur, illuminatur luce superiore. Iam superior illa lux, qua mens humana illuminatur, Deus est; Erat enim verum lumen, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum [Ioan. I, 9]. Talis lux Christus erat, talis lux cum muliere loquebatur: et illa intellectu non aderat, qui illa luce illuminaretur, nec tantum perfunderetur, verum etiam frueretur. Ergo Dominus tanquam diceret, Illustrare volo, et non adest quem; Voca, inquit, virum tuum: adhibe intellectum per quem docearis, quo regaris. Ergo constitue animam excepto intellectu tanquam feminam: intellectum autem habere, tanquam virum. Sed iste vir non bene regit feminam suam, nisi cum a superiore regitur. Caput enim mulieris vir, caput autem viri Christus [I Cor. XI, 3]. Loquebatur caput viri cum femina, et non aderat vir. Et tanquam diceret Dominus, Adhibe caput tuum ut ille suscipiat caput suum: ergo voca virum tuum, et veni huc; id est, adesto, praesens esto: velut enim absens es, dum non intelligis praesentis vocem veritatis; praesens esto, sed noli sola; cum viro tuo adesto. |
20 | Et adhuc illa nondum advocato illo viro, non intelligit, adhuc carnem sapit; absens est enim vir: Non habeo, inquit, virum. Et Dominus sequitur, et mysteria loquitur. Intelligas revera istam mulierem non habuisse tunc virum; sed coutebatur nescio quo non legitimo viro, adultero magis quam viro. Et Dominus ei: Bene dixisti, Quia non habeo virum. Unde ergo tu dixisti, Voca virum tuum? Et audi quia bene novit Dominus eam non habere virum, Dicit ei, etc. Ne forte putaret mulier ideo dixisse Dominum, Bene dixisti, Quia non habeo virum, quod hoc a muliere didicerit, non quod ipse istud divinitate cognoverit, audi aliquid quod non dixisti: Quinque enim viros habuisti, et iste quem habes, non est vir tuus, hoc vere dixisti. |
21 | Iterum cogit de istis quinque viris subtilius aliquid perscrutari. Multi quippe intellexerunt, non quidem absurde, nec usquequaque improbabiliter, quinque viros mulieris huius, quinque libros Moysi . Utebantur enim eis Samaritani, et sub eadem Lege erant: nam inde illis et circumcisio inerat. Sed quoniam angustat nos quod sequitur, Et nunc quem habes, non est vir tuus; videtur mihi facilius nos posse accipere quinque viros priores animae, quinque sensus corporis esse. Quando enim quisque nascitur, antequam uti possit mente atque ratione, non regitur nisi sensibus carnis. Anima in puero parvulo, quod auditur, quod videtur, quod olet, quod sapit, quod tactu sentitur, hoc appetit aut fugit. Appetit quidquid mulcet, fugit quidquid offendit hos quinque sensus. Hos enim quinque sensus mulcet voluptas, offendit dolor. Secundum hos quinque sensus, tanquam quinque viros, prius vivit anima; quia istis regitur. Quare autem viri dicti sunt? Quia legitimi. A Deo quippe facti, et a Deo donati animae. Infirma est adhuc quae istis quinque sensibus regitur, et sub istis quinque viris agit: at ubi venerit ad annos exserendae rationis, si eam susceperit optima disciplina et doctrina sapientiae; quinque illis viris ad regendum non succedit, nisi vir verus legitimus et illis melior, et qui melius regat, et qui ad aeternitatem regat, ad aeternitatem excolat, ad aeternitatem instruat. Nam nisi quinque sensus non ad aeternitatem nos regunt, sed ad ista temporalia vel appetenda vel fugienda. Ubi vero intellectus sapientia imbutus regere coeperit animam, scit iam non solum fugere foveam, et ambulare in aequali quod oculi ostendunt animae infirmae: nec tantum canoras voces suaviter audire, dissonasque repellere; vel blandis odoribus delectari, putoresque respuere; aut dulcedine capi, et amaritudine offendi; aut lenibus mulceri, et asperis laedi. Ista enim omnia infirmae animae sunt necessaria. Quid ergo regiminis adhibetur per illum intellectum? Non alba et nigra discreturus est, sed iusta et iniusta, bona et mala, utilia et inutilia, castitatem et impudicitiam, hanc ut amet, istam ut vitet; charitatem et odium, in hac ut sit, in illo ut non sit. |
22 | Hic vir quinque illis viris in ista muliere non successerat. Ubi enim non succedit ille, error dominatur. Nam cum coeperit anima capax esse rationis, aut a sapiente mente regitur, aut ab errore: sed error non regit, sed perdit. Post istos ergo quinque sensus mulier illa adhuc errabat, et error eam ventilabat. Error autem iste non erat legitimus vir, sed adulter: ideo ei Dominus, ait, Bene dixisti, Quia non habeo virum. Quinque enim viros habuisti: quinque te sensus carnis primo rexerunt; venisti ad aetatem utendae rationis, nec ad sapientiam pervenisti, sed in errorem incidisti. Ergo post illos quinque viros, iste quem habes, non est tuus vir. Et quid erat, si vir non erat, nisi adulter? Voca itaque non adulterum, sed virum tuum; ut intellectu me capias, non errore de me aliquid falsum sentias. Adhuc enim errabat mulier, quae aquam illam cogitabat; cum iam Dominus de Spiritu sancto loqueretur. Quare errabat, nisi quia adulterum, non virum habebat? Tolle ergo hinc istum adulterum qui te corrumpit, et vade, voca virum tuum. Voca, et veni, ut intelligas me. |
23 | Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu. Coepit venire vir, nondum plene venit. Prophetam Dominum putabat. Erat quidem et propheta: nam de seipso ait, Non est propheta sine honore, nisi in patria sua [Luc. IV, 24]. Item de illo dictum est ad Moysen, Prophetam eis suscitabo de fratribus eorum, similem tui [Deut. XVIII, 18]. Similem scilicet ad formam carnis, non ad eminentiam maiestatis. Ergo invenimus Dominum Iesum dictum prophetam. Proinde iam non multum errat mulier ista. Video, inquit, quia propheta es tu. Incipit vocare virum, adulterum excludere: Video quia propheta es tu. Et incipit quaerere quod illam solet movere. Contentio quippe fuerat inter Samaritanos et Iudaeos, quia Iudaei in templo a Salomone fabricato adorabant Deum; Samaritani longe inde positi, non in eo adorabant. Ideo Iudaei meliores se esse iactabant, quia in templo adorabat Deum. Non enim coutuntur Iudaei Samaritanis: quia dicebant eis, Quomodo vos iactatis, et ideo vos meliores nobis esse perhibetis, quia templum habetis quod nos non habemus? Numquid patres nostri qui Deo placuerunt in illo templo adoraverunt? nonne in monte isto adoraverunt, ubi nos sumus? Melius ergo nos, inquiunt, in hoc monte Deum rogamus, ubi patres nostri rogaverunt. Contendebant utrique ignari, quia virum non habentes: illi pro templo, illi pro monte inflabantur adversus invicem. |
24 | Dominus tamen modo quid docet mulierem, tanquam cuius vir coeperit praesens esse? Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu. Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis quia Ierosolymis est locus ubi adorare oportet. Dicit ei Iesus: Mulier, crede mihi. Veniet enim Ecclesia, sicut dictum est in Canticis canticorum, veniet et pertransiet ab initio fidei [Cant. IV, 8, sec. LXX]. Veniet ut pertranseat, et pertransire non potest nisi ab initio fidei. Merito iam praesente viro audit, Mulier, crede mihi. Iam enim est in te qui credat, quia praesens est vir tuus. Coepisti adesse intellectu, quando me prophetam appellasti. Mulier, crede mihi: quia nisi credideritis, non intelligetis [Isai. VII, 9, sec. LXX]. Ergo, Mulier, crede mihi, quia veniet hora, quando neque in monte hoc, neque in Ierosolymis adorabitis Patrem. Vos adoratis quod nescitis, nos adoramus quod scimus; quia salus ex Iudaeis est. Sed veniet hora. Quando? Et nunc est. Quae ergo hora? Quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate; non in monte isto, non in templo, sed in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum. Quare Pater tales quaerit qui adorent eum, non in monte, non in templo, sed in spiritu et veritate? Spiritus est Deus. Si corpus esset Deus, oportebat eum adorari in monte, quia corporeus est mons; oportebat eum adorari in templo, quia corporeum est templum. Spiritus est Deus; et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. |
25 | Audivimus, et manifestum est; foras ieramus, intro missi sumus. O si invenirem, dicebas, montem aliquem altum et solitarium! credo enim quia in alto est Deus, magis me exaudit ex alto. Quia in monte es, propinquum te Deo putas, et cito te exaudiri, quasi de proximo clamantem? In excelsis habitat, sed humilia respicit. Prope est Dominus. Quibus? forte altis? His qui obtriverunt cor [Psal. XXXIII, 19]. Mira res est: et in altis habitat, et humilibus propinquat: humilia respicit, excelsa autem a longe cognoscit [Psal. CXXXVII, 6]; superbos longe videt, eo illis minus propinquat, quo sibi videntur altiores. Quaerebas ergo montem? descende ut attingas. Sed ascendere vis? ascende: noli montem quaerere. Ascensiones, inquit, in corde eius (hoc Psalmus dicit), in convalle plorationis [Psal. LXXXIII, 6, 7]. Convallis humilitatem habet. Ergo intus age totum. Et si forte quaeris aliquem locum altum, aliquem locum sanctum, intus exhibe te templum Deo. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos [I Cor. III, 17]. In templo vis orare? in te ora. Sed prius esto templum Dei, quia ille in templo suo exaudiet orantem. |
26 | Venit ergo hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nos adoramus quod scimus, vos adoratis quod nescitis; quoniam salus ex Iudaeis est. Multum dedit Iudaeis: sed noli istos reprobos accipere. Parietem illum accipe cui adiunctus est alius, ut pacati in lapide angulari, quod est Christus, copulentur. Unus enim paries a Iudaeis, unus a Gentibus: longe a se isti parietes, sed donec in angulo coniungantur. Alienigenae autem hospites erant, et peregrini a testamentis Dei [Ephes. II, 12-22]. Secundum hoc ergo dictum est, Nos adoramus quod scimus. Ex persona quidem Iudaeorum dictum est, sed non omnium Iudaeorum, non reproborum Iudaeorum: sed de qualibus fuerunt Apostoli, quales fuerunt Prophetae, quales fuerunt illi omnes sancti, qui omnia sua vendiderunt, et pretia rerum suarum ad pedes Apostolorum posuerunt [Act. IV, 34, 35]. Non enim repulit Deus plebem suam quam praescivit [Rom. XI, 2]. |
27 | Audivit hoc mulier ista, et addidit. Iamdudum prophetam dixerat; vidit talia dicere eum cum quo loquebatur, quae iam plus essent ad prophetam ; et quid respondit, videte: Dicit ei mulier, Scio quia Messias veniet, qui dicitur Christus: cum ergo venerit ille, omnia nobis demonstrabit. Quid est hoc? Modo, inquit, de templo contendunt Iudaei, et nos de monte contendimus: cum ille venerit, et montem spernet, et templum evertet; docebit nos iste omnia, ut in spiritu et veritate noverimus adorare. Sciebat quis eam posset docere, sed iam docentem nondum agnoscebat. Iam ergo digna erat cui manifestaretur. Messias autem unctus est; unctus graece Christus est; hebraice Messias est: unde et punice, Messe dicitur unge. Cognatae quippe sunt linguae istae et vicinae, hebraica, punica, et syra. |
28 | Ergo dicit ei mulier, Scio quia Messias veniet, qui dicitur Christus: cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia. Dicit ei Iesus: Ego sum qui loquor tecum. Vocavit virum suum, factus est vir eius caput mulieris, factus est Christus caput viri [I Cor. XI, 3]. Iam mulier ordinatur in fide, et regitur bene victura. Posteaquam audivit hoc, Ego sum qui loquor tecum, iam ultra quid diceret; quando Christus Dominus manifestare se voluit mulieri, cui dixerat, Crede mihi? |
29 | Et continuo venerunt discipuli eius, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Quia quaerebat perditam, qui venerat quaerere quod perierat, hoc illi mirabantur. Bonum enim mirabantur, non malum suspicabantur. Nemo tamen dixit: Quid quaeris aut quid loqueris cum ea? |
30 | Reliquit ergo hydriam suam mulier. Audito, Ego sum qui loquor tecum, et recepto in cor Christo Domino, quid faceret, nisi iam hydriam dimitteret, et evangelizare curreret? Proiecit cupiditatem, et properavit annuntiare veritatem. Discant qui volunt evangelizare, proiiciant hydriam ad puteum. Recordamini quid superius dixerim de hydria: vas erat unde aqua hauriebatur, graeco nomine appellatur hydria, quoniam graece ὕδωρ aqua dicitur; tanquam si aquarium diceretur. Proiecit ergo hydriam, quae iam non usui, sed oneri fuit: avida quippe desiderabat aqua illa satiari. Ut nuntiaret Christum, onere abiecto, cucurrit ad civitatem, et dicit illis hominibus: Venite, et videte hominem qui mihi dixit omnia quaecumque feci. Pedetentim, ne illi quasi irascerentur, et indignarentur, et persequerentur. Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci: numquid ipse est Christus? Exierunt de civitate, et veniebant ad eum. |
31 | Et interea rogabant eum discipuli dicentes: Rabbi, manduca. Ierant enim emere cibos et venerant. Ille autem dixit: Ego habeo cibum manducare quem vos non scitis. Dicebant ergo discipuli ad invicem: Numquid aliquis attulit ei manducare? Quid mirum si mulier illa non intelligebat aquam? ecce discipuli nondum intelligunt escam. Audivit autem cogitationes illorum, et iam instruit ut magister; non per circuitum, sicut illam cuius adhuc virum requirebat, sed iam aperte: Meus, inquit, cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me. Ergo et potus ipse erat in illa muliere, ut faceret voluntatem eius, qui miserat eum. Ideo dicebat, Sitio, da mihi bibere; scilicet ut fidem in ea operaretur, et fidem eius biberet, et eam in corpus suum traiiceret: corpus enim eius Ecclesia. Ipse est ergo, inquit, cibus meus ut faciam voluntatem eius qui me misit. |
32 | Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? In opus fervebat, et operarios mittere disponebat. Vos quatuor menses computatis usque ad messem; ego vobis aliam messem albam et paratam ostendo. Ecce dico vobis, levate oculos vestros, et videte quia iam albae sunt regiones ad messem. Ergo messores missurus est. In hoc enim est verbum verum, quia alius est qui metit, alius qui seminat: ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit. Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laboraverunt, et vos in laborem eorum introistis. Quid ergo? messores misit, non seminatores? Quo messores? Ubi iam alii laboraverunt. Nam ubi iam laboratum erat, utique seminatum erat; et quod seminatum erat, iam maturum erat factum, falcem et trituram desiderabat. Quo ergo erant messores mittendi? Ubi iam Prophetae praedicaverant; ipsi enim seminatores. Nam si ipsi non seminatores, unde ad illam mulierem pervenerat, Scio quia Messias veniet? Iam ista mulier fructus maturus erat, et erant albae messes, et falcem quaerebant. Misi vos ergo: quo? Metere quod non seminastis: alii seminaverunt, et vos in labores eorum introistis. Qui laboraverunt? Ipse Abraham, Isaac, et Iacob. Legite labores eorum: in omnibus laboribus eorum prophetia Christi; et ideo seminatores. Moyses et caeteri Patriarchae et omnes Prophetae, quanta pertulerunt in illo frigore quando seminabant? Ergo iam in Iudaea messis parata erat. Merito ibi tanquam matura seges fuit, quando tot hominum millia pretia rerum suarum afferebant, et ad pedes Apostolorum ponentes, expeditis humeris a sarcinis saecularibus, Christum Dominum sequebantur: vere matura messis. Quid inde factum est? De ipsa messe eiecta sunt pauca grana, et seminaverunt orbem terrarum, et surgit alia messis quae in fine saeculi metenda est. De ista messe dicitur, Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent [Psal. CXXV, 5]. Ad istam ergo messem non Apostoli, sed Angeli mittentur: Messores, inquit, Angeli sunt [Matth. XIII, 39]. Ista ergo messis crescit inter zizania, et exspectat purgari in fine. Illa vero messis iam matura erat, quo prius missi sunt discipuli, ubi Prophetae laboraverunt. Sed tamen, fratres, videte quid dictum sit: Simul gaudeat et qui seminat et qui metit. Dispares temporis labores habuerunt: sed gaudio pariter perfruentur, mercedem simul accepturi sunt vitam aeternam. |
33 | Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritani, propter verbum mulieris testimonium perhibentis, Quia dixit mihi omnia quaecumque feci. Cum venissent autem ad eum Samaritani, rogaverunt ut apud eos maneret, et mansit ibi duos dies. Et multo plures crediderunt propter sermonem eius: et mulieri dicebant: Quia iam non propter tuam loquelam credimus; ipsi enim nos audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi. Et hoc paululum animadvertendum est, quia lectio terminata est. Mulier primum nuntiavit, et ad mulieris testimonimum crediderunt Samaritani, et rogaverunt eum ut apud eos maneret, et mansit ibi biduo, et plures crediderunt: et cum credidissent, dicebant mulieri, Non iam propter verbum tuum credimus, sed ipsi cognovimus, et scimus quia vere hic est Salvator mundi; primo per famam , postea per praesentiam. Sic agitur hodie cum eis qui foris sunt, et nondum sunt christiani: Christus nuntiatur per christianos amicos; tanquam illa muliere, hoc est Ecclesia annuntiante, ad Christum veniunt, credunt per istam famam; manet apud eos biduo, hoc est, dat illis duo praecepta charitatis; et multo plures et firmius in eum credunt, quoniam vere ipse est Salvator mundi. |