monumenta.ch > Augustinus > 14
Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS XIII Ab eo Evangelii loco, Post haec venit Iesus et discipuli eius in Iudaeam teram, etc., usque ad id, Amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. <<<     >>> TRACTATUS XV Ab eo Evangelii loco, Ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisaei, quia Iesus plures discipulos facit, etc., usque ad id, Et scimus quia hic est vere Salvator mundi.

Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS XIV Ab eo Evangelii loco, Hoc ergo gaudium meum impletum est, etc., usque ad id, Qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. [Ioan. III,29-36. ]

1 Lectio ista de sancto Evangelio excellentiam divinitatis Domini nostri Iesu Christi, et humilitatem hominis qui meruit dici amicus sponsi, nos docet; ut distinguamus quid intersit inter hominem hominem, et hominem Deum. Quia homo Deus Dominus noster Iesus Christus, Deus ante omnia saecula, et homo in nostro saeculo: Deus de Patre, homo de Virgine, unus tamen atque idem Dominus et salvator Iesus Christus, Filius Dei, Deus et homo. Ioannes vero excellentis gratiae missus ante ipsum; illuminatus ab illo qui lumen est. De Ioanne enim dictum est, Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine [Ioan. I, 8]. Potest quidem dici lumen, et bene dicitur et ipse lumen; sed illuminatum, non illuminans. Aliud est enim lumen quod illuminat, et aliud lumen quod illuminatur: nam et oculi nostri lumina dicuntur, et tamen in tenebris patent, et non vident. Lumen autem illuminans a seipso lumen est, et sibi lumen est, et non indiget alio lumine ut lucere possit, sed ipso indigent caetera ut luceant.
2 Confessus est ergo Ioannes, sicut audistis, quia cum discipulos multos faceret Iesus, et perferretur ad eum veluti ut instigaretur; quasi invido enim narraverunt, Ecce ille facit plures discipulos quam tu: ille confessus est quid esset, et inde meruit ad ipsum pertinere, quia non est ausus se dicere quod est ille. Hoc ergo dixit Ioannes, 'Non potest homo accipere quidquam, nisi datum illi fuerit de coelo.' Ergo Christus dat, homo accipit. 'Ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim, Ego non sum Christus, sed quia missus sum ante illum. Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi' [Id. III, 26-29]. Non sibi gaudium fecit de se. Qui enim vult gaudere de se, tristis erit: qui autem de Deo vult gaudere, semper gaudebit; quia Deus sempiternus est. Vis habere gaudium sempiternum? Inhaere illi qui sempiternus est. Talem se dixit Ioannes. Propter vocem sponsi gaudet amicus sponsi, ait, non propter vocem suam: et stat, et audit eum. Si ergo cadit, non audit eum: de illo enim quodam qui cecidit, dictum est, Et in veritate non stetit [Ioan. VIII, 44]; de diabolo dictum est. Ergo stare debet amicus sponsi et audire. Quid est stare? Permanere in gratia eius quam accepit. Et audit vocem ad quam gaudeat. Sic erat Ioannes: noverat unde gaudebat, non sibi arrogabat quod ipse non erat; sciebat illuminatum se, non illuminatorem. Erat autem lumen verum, ait Evangelista, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum [Id. I, 9]. Si ergo omnem hominem, et ipsum Ioannem; quia et ipse de hominibus. Etenim quamvis nemo exsurrexerit maior Ioanne in natis mulierum [Matth. XI, 11], unus tamen et ipse ex his qui nati sunt ex mulieribus. Numquid comparandus est ei qui, quia voluit, natus est; et ideo novo partu, quia novus natus? Ambae enim generationes Domini inusitatae sunt, et divina et humana: divina non habet matrem, humana non habet patrem. Ergo unus de caeteris Ioannes, sed tamen maioris gratiae, ita ut in natis mulierum nemo exsurgeret maior illo, tantam testificationem tribuit Domino nostro Iesu Christo, ut illum dicat sponsum, se amicum sponsi, non dignum tamen solvere corrigiam calceamenti ipsius. Hinc audivit iam multa Charitas vestra: quod sequitur videamus; aliquantum enim spissum est ad intelligendum. Sed quoniam dicit ipse Ioannes, quia non potest homo accipere quidquam, nisi datum illi fuerit de coelo; quidquid non intellexerimus, rogemus eum qui dat de coelo: quia homines sumus, et non possumus accipere quidquam, nisi ille dederit qui homo non est.
3 Hoc ergo sequitur, et dicit Ioannes, Hoc ergo gaudium meum impletum est. Quod est gaudium ipsius? Ut gaudeat ad vocem sponsi. Impletum est in me, habeo gratiam meam, plus mihi non assumo, ne et quod accepi amittam. Quod est hoc gaudium? Gaudio gaudet propter vocem sponsi. Intelligat ergo homo non se gaudere debere de sapientia sua, sed de sapientia quam accepit a Deo. Nihil plus quaerat, et non amittit quod invenit. Multi enim ideo facti sunt insipientes, quia dixerunt se esse sapientes. Arguit illos Apostolus, et dicit de ipsis: 'Quia quod notum est Dei, ait, manifestum est illis: Deus enim illis manifestavit.' De quibusdam ingratis, impiis, audite quid dicat: 'Deus enim illis manifestavit. Invisibilia enim eius, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus eius ac divinitas, ut sint ipsi inexcusabiles.' Quare 'inexcusabiles? Quia cognoscentes Deum;' non dixit, quia non cognoverunt; 'cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum: dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt' [Rom. I, 19-22]. Si enim Deum cognoverant, simul cognoverant quia non eos fecerat sapientes nisi Deus. Non ergo sibi tribuerent quod a se non habebant, sed ei a quo acceperant. Non autem agendo gratias insipientes facti sunt. Ergo Deus quod dederat gratis, tulit ingratis. Noluit esse hoc Ioannes, gratus esse voluit: confessus est accepisse se, et gaudere se dixit propter vocem sponsi, et ait, Hoc ergo gaudium meum impletum est.
4 Illum oportet crescere, me autem minui. Quid est hoc? Illum oportet exaltari, me autem humiliari. Quomodo crescit Iesus? quomodo crescit Deus? Perfectus non crescit. Deus autem nec crescit, nec minuitur. Si enim crescit, perfectus non est: si minuitur, Deus non est. Iesus autem Deus quomodo crescit? Si ad aetatem, quia dignatus est esse homo, et fuit puer; et cum sit Verbum Dei, infans in praesepi iacuit, et cum ipse matrem suam condiderit, lac infantiae de matre suxit: quia crevit ergo Iesus aetate carnis, ideo forte dictum est, Illum oportet crescere, me autem minui. Sed quare et hoc? Ioannes et Iesus, quod ad carnem pertinet, coaevi erant: sex menses inter se habebant [Luc. I, 36], pariter creverant; et si diutius ante mortem Dominus noster Iesus Christus vellet hic esse, et ipsum Ioannem hic secum esse, quomodo pariter creverant, ita pariter senescere poterant: quare ergo, Illum oportet crescere, me autem minui? Primo, quia iam et Dominus triginta annorum erat [Id. III, 23]: numquid iuvenis, si iam triginta annorum sit, adhuc crescit? Iam ab ipsa aetate vergere incipiunt homines, et declinare ad graviorem aetatem, et inde ad senectutem. Sed et si pueri essent ambo, non diceret, Illum oportet crescere, me autem minui; sed diceret, Simul nos oportet crescere. Nunc autem triginta annorum ille, triginta et ille: sex menses qui intererant, nullam distinguunt aetatem; magis illud invenit lectio quam aspectio.
5 Quid ergo est, Illum oportet crescere, me autem minui? Magnum hoc sacramentum! intelligat Charitas vestra. Antequam veniret Dominus Iesus, homines gloriabantur de se: venit ille homo, ut minueretur hominis gloria, et augeretur gloria Dei. Etenim venit ille sine peccato, et invenit omnes cum peccato. Si sic venit ille ut dimitteret peccata, Deus largiatur, homo confiteatur. Etenim confessio hominis, humilitas hominis: miseratio Dei, altitudo Dei. Si ergo venit ille dimittere homini peccata, agnoscat homo humilitatem suam, et Deus faciat misericordiam suam. Illum oportet crescere, me autem minui: hoc est, illum oportet dare, me autem accipere; illum oportet glorificari, me autem confiteri. Intelligat homo gradum suum, et confiteatur Deo, et audiat Apostolum dicentem homini superbienti et elato, extollere se volenti: Quid enim habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis [I Cor. IV, 7]? Intelligat ergo homo quia accepit, qui volebat suum dicere quod non est eius, et minuatur: bonum est enim illi ut Deus in illo glorificetur. Ipse in se minuatur, ut in Deo augeatur. Haec testimonia et hanc veritatem, etiam passionibus suis significaverunt Christus et Ioannes. Nam Ioannes capite minutus, Christus in cruce exaltatus; ut et ibi appareret quid est, Illum oportet crescere, me autem minui. Deinde natus est Christus cum iam inciperent crescere dies, natus est Ioannes quando coeperunt minui dies. At testata est ipsa creatura et ipsae passiones verbis Ioannis dicentis, Illum oportet crescere, me autem minui. Crescat ergo in nobis gloria Dei, et minuatur gloria nostra, ut in Deo crescat et nostra. Hoc enim dicit Apostolus, hoc dicit Scriptura sancta: Qui gloriatur, in Domino glorietur [I Cor. I, 31, ] [et Ierem. IX, 23, 24]. In te vis gloriari? crescere vis: sed malo tuo male crescis. Qui enim male crescit, iuste minuitur. Crescat ergo Deus qui semper perfectus est, crescat in te. Quanto enim magis intelligis Deum, et quanto magis capis, videtur in te crescere Deus: in se autem non crescit, sed semper perfectus est. Intelligebas heri modicum, intelligis hodie amplius, intelliges cras multo amplius: lumen ipsum Dei crescit in te; ita velut Deus crescit, qui semper perfectus manet. Quemadmodum si curarentur alicuius oculi ex pristina caecitate, et inciperet videre paululum lucis, et alia die plus videret, et tertia die amplius, videretur illi lux crescere: lux tamen perfecta est, sive ipse videat, sive non videat. Sic est et interior homo: proficit quidem in Deo [Vindocinensis Ms., in Deum.], et Deus in illo videtur crescere; ipse tamen minuitur, ut a gloria sua decidat, et in gloriam Dei surgat.
6 Et distincte iam et manifeste apparet quod modo audivimus. Qui de sursum venit, supra omnes est. Vide quid dicat de Christo. Quid de se? Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de sursum venit, supra omnes est; Christus est: Qui autem est de terra, de terra est, et de terra loquitur; Ioannes est. Et hoc est totum, Ioannes de terra est, et de terra loquitur? totum testimonium quod perhibet de Christo, de terra loquitur? non voces Dei audiuntur a Ioanne, ubi testimonium perhibet de Christo? Quomodo ergo de terra loquitur? Sed de homine dicebat. Quantum ad ipsum hominem pertinet, de terra est, et de terra loquitur: si autem aliqua loquitur divina, illuminatus est a Deo. Nam si non esset illuminatus, terra terram loqueretur. Ergo seorsum est gratia Dei, seorsum natura hominis. Modo naturam hominis interroga: nascitur et crescit, usitata ista hominum discit. Quid novit nisi terram de terra? Humana loquitur, humana novit, humana sapit; carnalis carnaliter aestimat, carnaliter suspicatur: ecce est totus homo. Veniat gratia Dei, illuminet tenebras illius, sicut dicit, Tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illumina tenebras meas [Psal. XVII, 29]; assumat mentem humanam, convertat [Editi, convertatur. Melius Mss., convertat; scilicet, gratia.] ad lucem suam: incipit iam dicere, quod Apostolus dicit, Non ego autem, sed gratia Dei mecum [I Cor. XV, 10]; et, Vivo autem iam non ego, vivit autem in me Christus [Galat. II, 20]. Hoc est, Illum oportet crescere, me autem minui. Ergo Ioannes, quod ad Ioannem pertinet, de terra est, et de terra loquitur: si quid divinum audisti a Ioanne, illuminantis est, non recipientis.
7 Qui de coelo venit, supra omnes est; et quod vidit et audivit, hoc testificatur; et testimonium eius nemo accipit. De coelo venit, supra omnes est, Dominus noster Iesus Christus: de quo superius dictum est, Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo [Ioan. III, 13]. Est autem super omnes; et quod vidit et audivit, hoc loquitur. Habet enim et Patrem ipse Filius Dei; habet et Patrem, et audit a Patre. Et quod audit a Patre quid est? quis hoc explicat? Quando lingua mea, quando cor meum sufficere potest, vel cor ad intelligendum, vel lingua ad proferendum, quid est quod Filius audivit a Patre? Forte Filius Verbum Patris audivit? Imo Filius Verbum Patris est. Videtis quemadmodum hic fatigetur omnis conatus humanus; videtis quemadmodum hic deficiat omnis coniectura pectoris nostri, et omnis intentio mentis caligantis. Audio dicentem Scripturam quia Filius hoc loquitur, quod audit a Patre; et rursus audio dicentem Scripturam quia ipse Filius Verbum Patris est: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Nos loquimur verba volantia et transeuntia: mox ut sonuerit ore tuo verbum tuum, transit; peragit strepitum suum et transit in silentium. Numquid potes sequi sonum tuum, et tenere ut stet? Cogitatio tamen tua manet, et de ipsa cogitatione manente dicis multa verba transeuntia. Quid dicimus, fratres? Deus cum loqueretur, adhibuit vocem, adhibuit sonos, adhibuit syllabas? Si adhibuit ista, qua lingua locutus est? Hebraea, an graeca, an latina? ibi necessariae linguae, ubi distinctio gentium. Ibi autem nemo potest dicere, illa lingua, vel illa lingua locutum esse Deum. Cor tuum attende. Quando concipis verbum quod dicas: dicam enim, si potero, quod in nobis attendamus, non unde illud comprehendamus: quando ergo concipis verbum quod proferas, rem vis dicere, et ipsa rei conceptio in corde tuo iam verbum est; nondum processit, sed iam natum est in corde, et manet ut procedat: attendis autem ad quem procedat, cum quo loquaris; si Latinus est, vocem latinam quaeris; si Graecus est, verba graeca meditaris; si Punicus est, attendis si nosti linguam punicam; pro diversitate auditorum diversas linguas adhibes, ut proferas verbum conceptum: illud autem quod corde conceperas, nulla lingua tenebatur. Cum ergo Deus loquens, linguam non quaereret, et genus locutionis [In omnibus Mss., elocutionis.] non assumeret, quomodo auditus est a Filio, cum ipsum Filium sit locutus Deus? Quomodo enim tu verbum quod loqueris, in corde habes, et apud te est, et ipsa conceptio spiritualis est (nam sicut anima tua spiritus est; ita et verbum quod concepisti, spiritus est; nondum enim accepit sonum ut per syllabas dividatur, sed manet in conceptione cordis et in speculo mentis [Plerique Mss., in spectaculo mentis.]: sic Deus edidit Verbum, hoc est, genuit Filium. Et tu quidem ex tempore gignis verbum etiam in corde: Deus sine tempore genuit Filium, per quem creavit omnia tempora. Cum ergo Verbum De Filius sit, Filius autem locutus est nobis, non verbum suum, sed Verbum Patris, se nobis loqui voluit, qui Verbum Patris loquebatur. Hoc ergo quomodo decuit, et oportuit, dixit Ioannes: quomodo potuimus, nos exposuimus. Cui ad cor nondum pervenit dignus de tanta re intellectus, habet quo se convertat, habet quo pulset, habet a quo quaerat, habet a quo petat, habet a quo accipiat.
8 Qui de coelo venit, supra omnes est: et quod vidit et audivit, hoc testatur; et testimonium eius nemo accipit. Si nemo, utquid venit? Quorumdam ergo nemo. Est quidam populus praeparatus ad iram Dei, damnandus cum diabolo: horum nemo accipit testimonium Christi. Nam si omnino nemo, nullus homo; quid est quod sequitur, Qui autem accepit testimonium eius, signavit quia Deus verax est? Certe ergo non nemo, si tu ipse dicis, Qui accepit testimonium eius, signavit quia Deus verax est. Responderet ergo fortasse Ioannes interrogatus, et diceret, Novi quid dixerim, nemo. Est enim quidam populus natus ad iram Dei, et ad hoc praecognitus. Qui sint enim credituri, et qui non sint credituri, novit Deus; qui sint perseveraturi in eo quod crediderunt, et qui sint lapsuri, novit Deus: et numerati sunt Deo omnes futuri in vitam aeternam; et novit iam illum populum distinctum. Et si ipse novit, et Prophetis dedit nosse per Spiritum suum, dedit et Ioanni. Attendebat ergo Ioannes, non oculo suo; nam quantum ad ipsum pertinet, terra est, et de terra loquitur: sed in ea gratia Spiritus, quam accepit a Deo, vidit quemdam populum impium, infidelem; attendens illum in infidelitate sua, ait, Testimonium eius qui venit de coelo, nemo accipit. Quorum nemo? Eorum qui ad sinistram futuri sunt, eorum quibus dicetur, Ite in ignem aeternum qui praeparatus est diabolo et angelis eius. Qui ergo accipiunt? Illi qui ad dexteram futuri sunt, illi quibus dicetur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi [Matth. XXV, 41, 34]. Attendit ergo in spiritu divisionem, in genere autem humano commixtionem; et quod nondum locis separatum est, separavit intellectu, separavit cordis aspectu; et vidit duos populos, fidelium et infidelium: attendit infideles, et ait, Qui de coelo venit, supra omnes est: et quod vidit et audivit, hoc testatur [Mss., loquitur: et post, loco, transtulit, habent, tulit.]; et testimonium eius nemo accipit. Deinde transtulit se a sinistra, et aspexit ad dexteram, et secutus ait, Qui accepit testimonium eius, signavit quia Deus verax est. Quid est, signavit quia Deus verax est, nisi, homo mendax est, et Deus verax est? Quia nemo hominum potest dicere quod veritatis est, nisi illuminetur ab eo qui mentiri non potest. Deus ergo verax, Christus autem Deus. Vis probare? Accipe testimonium eius, et invenis: Qui enim accepit testimonium eius, signavit quia Deus verax est. Quis? Ipse qui de coelo venit et supra omnes est, Deus verax est. Sed si nondum illum intelligis Deum, nondum accepisti testimonium eius: accipe, et signas, praesumenter intelligis, definienter agnoscis quia Deus verax est.
9 Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur. Ipse est Deus verax, et misit illum Deus: Deus misit Deum. Iunge ambos, unus Deus, Deus verax missus a Deo. De singulis interroga, Deus: et de ambobus interroga, Deus. Non singuli Deus [Sic omnes Mss. At editi: Non singuli dii.] et ambo dii, sed singulus quisque Deus et ambo Deus. Tanta enim ibi est charitas Spiritus sancti, tanta pax unitatis, ut de singulis cum interrogatur, Deus tibi respondeatur; de Trinitate cum interrogatur, Deus tibi respondeatur. Si enim spiritus hominis quando inhaeret Deo unus spiritus est, aperte Apostolo dicente, Qui adhaeret Domino, unus spiritus est [I Cor. VI, 17]; quanto magis Filius aequalis adhaerens Patri simul cum illo unus Deus est? Audite alterum testimonium. Nostis quam multi crediderunt, quando omnia quae habebant, ad pedes Apostolorum vendita posuerunt, ut distribueretur unicuique sicut opus erat: et de illa congregatione sanctorum quid dicit Scriptura? Erat illis anima una et cor unum in Domino [Act. IV, 32]. Si charitas de tot animis fecit animam unam, et de tot cordibus fecit cor unum, quanta est charitas inter Patrem et Filium? Maior utique potest esse quam inter illos homines quibus erat cor unum. Si ergo multorum fratrum cor unum propter charitatem, et multorum fratrum anima una propter charitatem; Deus Pater et Deus Filius, dicturus es quia duo sunt? Si duo dii sunt, non est ibi summa charitas. Si enim hic tanta charitas est, ut animam tuam et animam amici tui unam animam faciat; quomodo ibi non est unus Deus Pater et Filius? Absit ut hoc sentiat fides non ficta. Prorsus quantum excellat charitas illa, hinc intelligite. Multae animae sunt multorum hominum, et si se diligunt, una anima est; sed possunt dici et multae animae, possunt in hominibus, quia non est tanta coniunctio: ibi autem, unum Deum licet dicas; duos aut tres deos non licet dicas. Hinc tibi commendatur supereminentia et summitas charitatis tanta, ut maior esse non possit.
10 Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur. Hoc utique de Christo dicebat, ut se ab illo distingueret. Quid enim? ipsum Ioannem nonne Deus misit? An non ipse dixit, Missus sum ante eum [Ioan. III, 28], et, Qui me misit baptizare in aqua [Id. I, 33]: et de illo dictum est, Ecce mitto angelum meum ante te, et praeparabit viam tuam? Nonne et ipse verba Dei loquitur, de quo etiam dictum est quod sit amplius quam propheta [Malach. III, 1] [Matth. XI, 10, 9]? Si ergo et ipsum Deus misit, et verba Dei loquitur; quomodo ad distinctionem, de Christo eum dixisse accipimus, Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur? Sed vide quid adiungat: Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum. Quid est hoc, Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum? Invenimus quia ad mensuram dat Deus Spiritum. Audi Apostolum dicentem, Secundum mensuram donationis Christi [Ephes. IV, 7]. Hominibus ad mensuram dat, unico Filio non dat ad mensuram. Quomodo hominibus ad mensuram? Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae; alii sermo scientiae secundum eumdem spiritum; alii fides in eodem spiritu, alii prophetia, alii diiudicatio spirituum, alii genera linguarum, alii donatio curationum. Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetae? numquid omnes doctores? numquid omnes virtutes? numquid omnes dona habent sanitatum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur [I Cor. XII, 8, 9, 10, 29, 30]? Aliud habet iste, aliud ille; et quod habet ille, non habet iste: mensura est, divisio quaedam donorum est. Ergo hominibus ad mensuram datur, et concordia ibi unum corpus facit. Quomodo aliud accipit manus ut operetur, aliud oculus ut videat, aliud auris ut audiat, aliud pes ut ambulet; anima tamen una est quae agit omnia, in manu ut operetur, in pede ut ambulet, in aure ut audiat, in oculo ut videat: sic sunt etiam diversa dona fidelium, tanquam membris ad mensuram cuique propriam distributa. Sed Christus qui dat, non ad mensuram accipit.
11 Audi enim adhuc quid sequitur; quia de Filio dixerat, Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum: Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu eius. Adiecit, Omnia dedit in manu eius, ut nosses et hic qua distinctione [Remigiensis Ms., quia ad distinctionem.] dictum sit, Pater diligit Filium. Quare enim? Pater non diligit Ioannem? et tamen non omnia dedit in manu eius. Pater non diligit Paulum? et tamen non omnia dedit in manu eius. Pater diligit Filium: sed quomodo Pater Filium, non quomodo dominus servum; quomodo Unicum, non quomodo adoptatum. Itaque omnia dedit in manu eius. Quid est, omnia? Ut tantus sit Filius, quantus est Pater. Ad aequalitatem enim sibi genuit eum, cui rapina non esset in forma Dei esse aequalem Deo [Philipp. II, 6]. Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu eius. Ergo cum ad nos dignatus est mittere Filium, non putemus aliquid minus nobis missum quam est Pater. Pater mittens Filium, se alterum misit.
12 Namque putantes adhuc discipuli quia Pater aliquid maius est quam Filius, videntes carnem et non intelligentes divinitatem, dixerunt ei: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Tanquam dicerent, Iam novimus te, et benedicimus te, quia novimus te: gratias enim tibi agimus, quia ostendisti te nobis; sed Patrem nondum novimus: propterea cor nostrum ardet, et satagit concupiscentia quadam sancta videndi Patris tui qui te misit; ipsum nobis ostende, et nihil amplius a te desiderabimus: sufficit enim nobis cum ille fuerit demonstratus, quo maior esse nemo potest. Bona concupiscentia, bonum desiderium; sed parvus intellectus. Attendens enim ipse Dominus Iesus parvos magna quaerentes, et se ipsum magnum inter parvos, et parvum inter parvos, ait Philippo qui hoc dixerat, uni ex discipulis: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me, Philippe? Posset hic Philippus respondere, Cognovimus te; sed numquid diximus tibi, Ostende nobis te? Te cognovimus, sed Patrem quaerimus. Subiecit statim: Qui me vidit, vidit et Patrem [Ioan. XIV, 8, 9]. Si ergo aequalis Patri missus est, non eum aestimemus ex infirmitate carnis, sed cogitemus maiestatem indutam carne, non oppressam carne. Manens enim Deus apud Patrem, apud homines factus est homo, ut tu per illum qui ad te factus est homo, fieres talis qualis capit Deum. Non enim homo poterat capere Deum: videre poterat homo hominem, capere Deum non poterat. Unde non poterat capere Deum? Quia oculum cordis unde caperet, non habebat. Erat ergo aliquid intus saucium, et aliquid foris sanum: corporis oculos habebat sanos, cordis oculos habebat saucios. Factus est ille homo ad corporis oculum; ut credens in eum qui videri corporaliter potuit, curareris [Editi, curreres. Consentiunt Mss., exceptis duobus qui ferunt, curareris.] ad eum ipsum videndum quem spiritualiter videre non poteras. Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me, Philippe? Qui me vidit, vidit et Patrem. Quare illi non illum videbant? Ecce videbant illum, et Patrem non videbant: videbant carnem, sed maiestas latebat. Quod videbant discipuli qui amaverunt, viderunt et Iudaei qui crucifixerunt. Intus ergo erat totus ille, et sic intus in carne, ut apud Patrem maneret: non enim deseruit Patrem quando venit ad carnem.
13 Carnalis cogitatio non capit quod dico: differat intellectum, et incipiat a fide; audiat quod sequitur: Qui credit in Filium, habet vitam aeternam: qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. Non dixit, ira Dei venit ad eum; sed, ira Dei manet super eum. Omnes qui nascuntur mortales, habent secum iram Dei. Quam iram Dei? Quam accepit primus Adam. Si enim peccavit primus homo, et audivit, Morte morieris [Gen. II, 17]; factus est mortalis ille, et coepimus nasci mortales; cum ira Dei nati sumus. Venit inde Filius non habens peccatum, et indutus est carne, indutus est mortalitate. Si ille nobiscum communicavit iram Dei, nos pigri sumus cum illo communicare gratiam Dei? Qui ergo non vult credere in Filium, ira Dei manet super eum. Quae ira Dei? De qua dicit Apostolus, Fuimus et nos natura filii irae sicut et caeteri [Ephes. II, 3]. Omnes ergo filii irae; quia de maledicto mortis venientes. Crede in Christum factum pro te mortalem, ut illum capias immortalem: quando enim ceperis eius immortalitatem, nec tu eris mortalis. Vivebat, moriebaris: mortuus est, ut vivas. Attulit gratiam Dei, abstulit iram Dei. Deus vicit mortem, ne mors vinceret hominem [Sic aliquot optimae notae Mss. At editi, bibit mortem, ne mors biberet hominem.].
Augustinus HOME

bke15.42v

Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS XIII Ab eo Evangelii loco, Post haec venit Iesus et discipuli eius in Iudaeam teram, etc., usque ad id, Amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. <<<     >>> TRACTATUS XV Ab eo Evangelii loco, Ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisaei, quia Iesus plures discipulos facit, etc., usque ad id, Et scimus quia hic est vere Salvator mundi.
monumenta.ch > Augustinus > 14

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik