monumenta.ch > Augustinus > 11
Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS X Ab eo Evangelii loco, Post haec descendit ad Capharnaum ipse et mater eius, etc., usque ad id, Ille autem dicebat de templo corporis sui. <<<     >>> TRACTATUS XII Ab eo Evangelii loco, Quod natum est de carne, caro est, etc., usque ad id, Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur eius opera, quia in Deo sunt facta.

Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS XI Ab eo quod scriptum est, Cum autem esset Ierosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine eius; usque ad id, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei. [Ioan. II,23-25, et ][Ioan. III,1-5. ]

1 Opportune nobis Dominus procuravit hodierno die lectionis huius ordinem: nam quia ex ordine Evangelium secundum Ioannem considerare atque tractare suscepimus, credo quod adverterit Charitas vestra. Opportune ergo occurrit ut hodie audiretis ex Evangelio, quia Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non videbit regnum Dei. Tempus est enim ut vos exhortemur, qui adhuc estis catechumeni: qui sic credidistis in Christum, ut adhuc vestra peccata portetis. Nullus autem regnum coelorum videbit oneratus peccatis; quia nisi cui dimissa fuerint, non regnabit cum Christo: dimitti autem non possunt, nisi ei qui renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto. Sed omnia verba quemadmodum se habeant advertamus, ut hic inveniant qui pigri sunt, quanta sollicitudine sibi festinandum sit ad onus deponendum. Quia si ferrent aliquam sarcinam gravem, aut lapidis, aut ligni, aut alicuius etiam lucri, si frumentum portarent, si vinum, si pecuniam, currerent ut deponerent onera: portant sarcinam peccatorum, et pigri sunt currere. Currendum est ut deponatur haec sarcina; premit, et mergit.
2 Ecce audistis quia cum esset Dominus Iesus Christus Ierosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine eius, videntes signa eius quae faciebat. Multi crediderunt in nomine eius: et quid sequitur? Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis. Quid sibi ergo hoc vult, Illi credebant in nomine eius; et, Ipse Iesus non credebat semetipsum eis? An forte non crediderant ei, et fingebant se credidisse, et propterea Iesus non se credebat eis; Sed non diceret Evangelista, Multi crediderunt in nomine eius, nisi verum illis testimonium perhiberet. Magna ergo res, et mira res: credunt homines in Christum, et Christus non se credit hominibus. Praesertim quia Filius Dei est, utique volens passus est; et si nollet, nunquam pateretur; qui si nollet, nec nasceretur: si autem hoc solum vellet, ut nasceretur tantum, et non moreretur, et quidquid vellet, faceret; quia omnipotentis Patris Filius omnipotens est. Ex ipsis rebus probemus. Quia cum voluissent eum tenere, discessit ab eis; loquitur Evangelium: Et cum voluissent eum de vertice montis praecipitare, discessit ab eis illaesus [Luc. IV, 29, 30]. Et quando venerunt ad eum comprehendendum, iam venditum a Iuda traditore, cum ille putaret in potestate se habere, tradere magistrum et Dominum suum; et ibi ostendit Dominus voluntate se pati, non necessitate. Nam cum eum comprehendere Iudaei voluissent, dixit illis: Quem quaeritis? At illi dixerunt: Iesum Nazarenum. Et ille: Ego sum. Hac voce audita, redierunt retro, et ceciderunt [Ioan. XVIII, 4-6]. In eo quod eos respondens deiecit, ostendit potestatem; ut in eo quod ab eis comprehensus est, ostenderet voluntatem. Ergo quod passus est, misericordiae fuit. Traditus est enim propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram [Rom. IV, 25]. Audi verba ipsius: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam: nemo tollit eam a me, sed ego pono illam a meipso, ut iterum sumam eam [Ioan. X, 18]. Cum ergo haberet tantam potestatem, cum eam dictis praedicaret, factis ostenderet; quid sibi vult quod non se credebat eis Iesus, quasi aliquid nolenti nocituris, aut aliquid nolenti facturis, praesertim quia iam crediderant in nomine eius? Et de ipsis dicit Evangelista, Crediderunt in nomine eius, de quibus dicit, Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis. Quare? Quod ipse nosset omnes, et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine. Plus noverat artifex quid esset in opere suo, quam ipsum opus quid esset in semetipso. Creator hominis noverat quid esset in homine, quod ipse creatus homo non noverat. Nonne hoc probamus de Petro, quia non noverat quid in ipso esset, quando dixit, Tecum usque ad mortem? Audi quia Dominus noverat quid esset in homine: Tu mecum usque ad mortem? Amen, amen dico tibi, priusquam gallus cantet, ter me negabis [Matth. XXVI, 33, 34, ] [et Luc. XXII, 33, 34]. Homo ergo nesciebat quid esset in se; sed Creator hominis noverat quid esset in homine. Crediderunt tamen in nomine eius multi, et ipse Iesus non se credebat eis. Quid dicimus, fratres? Forte consequentia indicabunt nobis quid sibi vult mysterium verborum istorum. Quia crediderant in eum homines, manifestum est, verum est: nemo dubitat, Evangelium loquitur, verax Evangelista testatur. Item quia ipse Iesus non credebat semetipsum illis, et hoc manifestum est, et nullus christianus dubitat; quia et hoc Evangelium loquitur, et idem verax Evangelista testatur. Quare ergo crediderunt illi in nomine eius, et Iesus non credebat semetipsum illis? Sequentia videamus.
3 Erat autem homo ex Pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Iudaeorum: hic venit ad eum nocte, et dixit ei, Rabbi. Iam hoc nostis, quia Rabbi magister dicitur. Scimus quia a Deo venisti magister: nemo enim potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. Ergo iste Nicodemus ex his erat qui crediderant in nomine eius, videntes signa et prodigia quae faciebat. Superius enim hoc dixit: Cum autem esset Ierosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine eius. Quare crediderunt? sequitur et dicit, videntes signa eius quae faciebat. Et de Nicodemo quid dicit? Erat princeps Iudaeorum, nomine Nicodemus: hic venit ad eum nocte, et ait illi, Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister. Et iste ergo crediderat in nomine eius. Et ipse unde crediderat? Sequitur, Nemo enim potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. Si ergo Nicodemus de illis multis erat qui crediderant in nomine eius, iam in isto Nicodemo attendamus quare Iesus non se credebat eis. Respondit Iesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. Ipsis ergo se credit Iesus, qui nati fuerint denuo. Ecce illi crediderant in eum, et Iesus non se credebat eis. Tales sunt omnes catechumeni: ipsi iam credunt in nomine Christi, sed Iesus non se credit eis. Intendat et intelligat Charitas vestra. Si dixerimus catechumeno, Credis in Christum? respondet, Credo, et signat se: iam crucem Christi portat in fronte [Sic plerique Mss. cum editis Bad. et Am. At Er. et Lov., signat se cruce Christi, portat, etc. Nonnulliae Mss., portans.], et non erubescit de cruce Domini sui. Ecce credidit in nomine eius. Interrogemus eum, Manducas carnem Filii hominis, et bibis sanguinem Filii hominis? nescit quid dicimus, quia Iesus non se credidit ei.
4 Cum ergo ex eo numero Nicodemus esset, venit ad Dominum: sed nocte venit; et hoc forte ad rem pertinet. Ad Dominum venit, et nocte venit: ad lucem venit, et in tenebris venit. Renati autem ex aqua et Spiritu, quid audiunt ab Apostolo? Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino: sicut filii lucis ambulate [Ephes. V, 8]: et iterum, Nos autem qui diei sumus, sobrii simus [I Thess. V, 8]. Qui ergo renati sunt, noctis fuerunt, et diei sunt: tenebrae fuerunt, et lumen sunt. Iam credit se illis Iesus, et non nocte veniunt ad Iesum sicut Nicodemus, non in tenebris quaerunt diem. Tales enim iam etiam profitentur: accessit ad illos Iesus, fecit in illis salutem: quia ipse dixit: Nisi quis manducaverit carnem meam et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam [Ioan. VI, 54]. Et quod signum crucis habent in fronte catechumeni, iam de domo magna sunt; sed fiant ex servis filii. Non enim nihil sunt qui iam ad domum magnam pertinent. Quando autem manna manducavit populus Israel? Cum transisset mare rubrum. Mare autem rubrum quid significet, audi Apostolum: Nolo autem vos ignorare, fratres, quia omnes patres nostri suo nube fuerunt, et omnes per mare transierunt. Utquid per mare transierunt, quasi quaereres ab illo; secutus ait, Et omnes per Moysen baptizati sunt in nube et in mari [I Cor. X, 1, 2]. Si ergo figura maris tantum valuit, species Baptismi quantum valebit? Si quod gestum est in figura, traiectum populum ad manna perduxit; quid exhibebit Christus in veritate baptismi sui, traiecto per eum populo suo? Per baptismum suum traiicit credentes, occisis omnibus peccatis, tanquam hostibus consequentibus, sicut in illo mari omnes Aegyptii perierunt. Quo traiicit, fratres mei? quo traiicit per Baptismum Iesus, cuius figuram tunc gerebat Moyses, qui per mare traiiciebat? quo traiicit [Editi, traiiciebat. At Mss., traiicit.]? Ad manna. Quod est manna? Ego sum, inquit, panis vivus, qui de coelo descendi [Ioan. VI, 51]. Manna accipiunt fideles, iam traiecti per mare rubrum. Quare mare rubrum? iam mare, quare et rubrum? Significabat mare illud rubrum baptismum Christi. Unde rubet baptismus Christi, nisi Christi sanguine consecratus? Quo ergo perducit credentes et baptizatos? Ad manna. Ecce dico manna: notum est quid acceperint Iudaei, populus iste Israel, notum est quid illis pluisset Deus de coelo; et nesciunt catechumeni quid accipiant Christiani. Erubescant ergo, quia nesciunt; transeant per mare rubrum, manducent manna: ut quomodo crediderunt in nomine Iesu, sic se ipsis credat Iesus.
5 Ideo intendite, fratres mei, quid respondeat iste qui nocte venit ad Iesum. Quamvis ad Iesum venerit, tamen quia nocte venit, adhuc de tenebris carnis suae loquitur. Non intelligit quod audit a Domino, non intelligit quod audit a luce, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum [Id. I, 9]. Iam ei Dominus dixit, Nisi quis natus fuerit denuo, non videbit regnum Dei. Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci cum sit senex? Spiritus ei loquitur [Quatuor Mss., Christus ei loquitur.], et ille carnem sapit. Carnem suam sapit, quia carnem Christi nondum sapit. Cum enim dixisset Dominus Iesus, Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam; scandalizati sunt quidam qui eum sequebantur, et dixerunt apud semetipsos, Durus est hic sermo; quis potest eum audire? Putabant enim hoc dicere Iesum, quod eum possent concisum sicut agnum coquere, et manducare: abhorrentes a verbis eius, recesserunt, et amplius eum non sunt secuti. Sic Evangelista loquitur: Et Dominus ipse remansit cum duodecim: et illi ad eum, Domine, ecce illi dimiserunt te; et ille, Numquid et vos vultis abire [Mss. hic et infra, vultis ire.]? Ostendere volens quia ipse illis erat necessarius, non illi erant Christo necessarii. Ne quis terreat Christum, quando dicitur ut sit christianus; quasi beatior erit Christus, si tu fueris christianus. Bonum est tibi, ut sis christianus: nam si non fueris, malum Christo non erit. Audi vocem Psalmi: Dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges [Psal. XV, 2]. Ideo Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Si fueris sine Deo, minor eris; si fueris cum Deo, maior Deus non erit. Non ex te ille maior, sed tu sine illo minor. Cresce ergo in illo, noli te subtrahere, ut quasi ille deficiat. Reficieris, si accesseris; deficies, si recesseris. Integer manet te accedente, integer manet et te cadente. Cum ergo dixisset discipulis, Numquid et vos vultis abire? respondit Petrus, petra illa, voce omnium, Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes. Bene sapuit in ore ipsius caro Domini. Dominus autem exposuit eis, et dixit, Spiritus est qui vivificat: cum dixisset, Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam; ne carnaliter intelligerent, Spiritus est, inquit, qui vivificat, caro autem nihil prodest: verba quae locutus sum vobis, spiritus est et vita [Ioan. VI, 54-69].
6 Hunc spiritum et hanc vitam non sapiebat iste Nicodemus, qui nocte venerat ad Iesum. Ait ei Iesus: Nisi quis natus fuerit denuo, non videbit regnum Dei. Et ille carnem suam sapiens, in cuius ore nondum sapiebat caro Christi: Quomodo, inquit, potest homo, cum sit senex, iterum nasci? Numquid potest in ventrem matris suae iterum introire, et nasci? Non noverat iste nisi unam nativitatem ex Adam et Eva; ex Deo et Ecclesia nondum noverat: non noverat nisi eos parentes qui generant ad mortem; nondum noverat eos parentes qui generant ad vitam: non noverat nisi eos parentes qui generant successuros; nondum noverat eos qui semper viventes generant permansuros. Cum ergo sint duae nativitates, ille unam intelligebat. Una est de terra, alia de coelo; una est de carne, alia de Spiritu; una est de mortalitate, alia de aeternitate; una est de masculo et femina, alia de Deo et Ecclesia. Sed ipsae duae singulae sunt; nec illa potest repeti, nec illa. Recte intellexit Nicodemus nativitatem carnis: sic et tu intellige nativitatem spiritus, quomodo intellexit Nicodemus nativitatem carnis. Quid Nicodemus intellexit? Numquid potest homo denuo in ventrem matris suae intrare, et nasci? Sic, quicumque tibi dixerit ut spiritualiter iterum nascaris, responde quod dixit Nicodemus, Numquid potest homo iterum in ventrem matris suae intrare, et nasci? Iam natus sum de Adam, non me potest iterum generare Adam: iam natus sum de Christo, non me potest iterum generare Christus. Quomodo uterus non potest repeti, sic nec Baptismus.
7 Qui nascitur de Ecclesia catholica, tanquam de Sara [In Mss. hic et alibi constanter, Sarra, cum duplici rr.] nascitur, de libera nascitur: qui nascitur de haeresi, tanquam de ancilla nascitur, sed ex semine Abraham. Advertat Charitas vestra quam magnum sacramentum. Testatur Deus, et dicit, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob. Non erant alii patriarchae? non erat ante istos sanctus Noe, qui solus in toto genere humano cum tota domo sua meruit de diluvio liberari, in quo et in filiis eius figurata est Ecclesia? Ligno portante evadunt diluvium [Gen. VII, 7]. Deinde postea magni quos novimus, quos sancta Scriptura commendat, Moyses fidelis in tota domo eius [Num. XII, 7]. Et illi tres nominantur, quasi eum soli promeruerint, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob: hoc mihi nomen est in aeternum [Exod. III. 6, 15]. Sacramentum grande! Potens est Dominus et ora nostra aperire, et corda vestra, ut dicere possimus sicut revelare dignatus est, et capere possitis sicut expedit vobis.
8 Tres ergo isti patriarchae, Abraham, Isaac, et Iacob. Iam nostis filii Iacob quia duodecim fuerunt, et inde populus Israel: quia ipse Iacob Israel, et populus Israel tribus duodecim, pertinentes ad duodecim filios Israel. Abraham, Isaac, et Iacob, tres patres, et populus unus [In Mss. hic post vocem, Iacob, non additur, tres patres; neque, unus, post voces, et populus.] Tres patres tanquam in principio populi; tres patres in quibus figurabatur populus: et populus ipse prior, praesens populus. In populo enim Iudaeorum figuratus est populus Christianorum. Ibi figura, hic veritas, ibi umbra, hic corpus, dicente Apostolo, Haec autem in figura contingebant illis. Vox est Apostoli: Scripta sunt, inquit, propter nos, in quos finis saeculorum obvenit [I Cor. X, 11]. Recurrat nunc animus vester ad Abraham, Isaac, et Iacob. In istis tribus invenimus parere liberas, parere et ancillas: invenimus ibi partus liberarum, invenimus ibi et partus ancillarum. Ancilla nihil boni significat: Eiice ancillam, inquit, et filium eius; non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae. Apostolus hoc commemorat; et in illis duobus filiis Abrahae, dicit Apostolus fuisse figuram duorum Testamentorum, Veteris et Novi. Ad Vetus Testamentum pertinent dilectores temporalium, dilectores saeculi: ad Novum Testamentum dilectores vitae aeternae. Ideo illa Ierusalem in terra, umbra erat coelestis Ierusalem matris omnium nostrum, quae est in coelo: et haec Apostoli verba sunt [Gen. XXI, 10] [Galat. IV, 22-30]. Et de ista civitate unde peregrinamur, multa nostis, multa iam audistis. Invenimus autem rem miram in istis partubus, id est in istis fetibus, in istis generationibus liberarum et ancillarum, quatuor scilicet genera hominum: in quibus quatuor generibus, completur figura futuri populi christiani, ut non sit mirum quod in illis tribus dictum est, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob. In omnibus enim Christianis, fratres intendite, aut per malos nascuntur boni, aut per bonos nascuntur mali, aut per bonos boni, aut per malos mali: amplius istis quatuor generibus non potestis invenire. Quae iterum repetam, advertite, retinete; excutite corda vestra, nolite pigri esse: capite, ne capiamini, quomodo quatuor genera sunt omnium Christianorum. Aut per bonos nascuntur boni, aut per malos nascuntur mali, aut per bonos mali, aut per malos boni. Puto quia planum est. Per bonos boni: si et qui baptizant, boni sunt: et qui baptizantur, recte credunt, et in membris Christi recte numerantur. Per malos mali: si et qui baptizant, mali sunt; et qui baptizantur, duplici corde ac edunt ad Deum, et non tenent eos mores quos audiunt in Ecclesia, ut non ibi sint palea, sed frumentum. Quam enim multi sint, novit Charitas vestra. Per malos boni: aliquando baptizat adulter, et qui baptizatur iustificatur. Per bonos mali: aliquando qui baptizant, sancti sunt; qui baptizantur, tenere viam Dei nolunt.
9 Puto, fratres, notum esse in Ecclesia, et quotidianis exemplis manifestari ea quae dicimus: sed in prioribus nostris patribus ea consideremus, quia habuerunt et illi ista quatuor genera. Per bonos boni: Ananias Paulum baptizavit [Act. IX, 18]. Quid per malos mali? Dicit Apostolus quosdam praedicatores Evangelii, quos dicit non caste annuntiare solere Evangelium, quos tolerat in societate christiana, et dicit, Quid enim? dum omni modo, sive occasione, sive veritate Christus annuntietur, et in hoc gaudeo [Philipp. I, 18]. Numquid malevolus erat, et de alieno malo gaudebat? Sed quia et per malos verum praedicabatur, et per malorum ora Christus praedicabatur; si quos isti sui similes baptizabant, mali malos baptizabant: si quos isti baptizabant tales, quales admonet Dominus cum dicit, Quae dicunt facite; quae autem faciunt, facere nolite [Matth. XXIII, 3], mali bonos baptizabant. Boni malos baptizabant, quomodo a Philippo sancto Simon magus baptizatus est [Act. VIII, 13]. Nota sunt ergo ista quatuor genera, fratres mei. Ecce iterum ea repeto, tenete illa, numerate illa, advertite illa; cavete quae mala sunt, tenete quae bona sunt. Per bonos boni nascuntur, cum per sanctos sancti baptizantur: per malos mali, cum et qui baptizant et qui baptizantur, inique et impie vivunt: per malos boni, cum mali sunt qui baptizant; et boni qui baptizantur: per bonos mali, cum boni sunt qui baptizant, et mali qui baptizantur.
10 Quomodo invenimus ista in tribus istis nominibus, Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob? Ancillas accipimus in malis, liberas accipimus in bonis: pariunt liberae bonos; Sara peperit Isaac [Gen. XXI, 3]: pariunt ancillae malos; Agar peperit Ismael [Id. XVI, 15]. Habemus in uno Abraham et illud genus cum per bonos boni, et illud genus cum per malos mali. Per bonos mali ubi figurati sunt? Libera erat Rebecca uxor Isaac: legite, peperit geminos, unus erat bonus, alter malus. Habes aperte Scripturam dicentem Dei voce, Iacob dilexi. Esau autem odio habui [Malach. I, 2, 3] [Rom. IX, 13] Istos duos genuit Rebecca, Iacob et Esau: unus inde eligitur, alius reprobatur [Mss., improbatur]; unus succedit in haereditatem, alter exhaeredatur. Non facit populum suum Deus de Esau; sed facit de Iacob. Semen unum, diversi qui concepti sunt: uterus unus, diversi qui nati sunt. Numquid non libera peperit Iacob, quae libera peperit Esau? Luctabantur in ventre matris suae, et dictum est Rebeccae, cum ibi luctarentur, Duo populi sunt in utero tuo [Gen. XXV, 22-24]. Duo homines, duo populi; bonus populus, malus populus: sed tamen in uno ventre luctantur. Quanti mali sunt in Ecclesia, et unus uterus portat, donec in fine discernantur: et boni adversus malos clamant, et mali adversus bonos reclamant, et in unius visceribus utrique luctantur. Numquid semper simul erunt? In fine exitur ad lucem, declaratur nativitas quae hic in sacramento figuratur: et tunc apparebit, Iacob dilexi, Esau autem odio habui.
11 Iam ergo invenimus, fratres, et de bonis bonos, de libera Isaac: et de malis malos, de ancilla Ismael: et de bonis malos, Esau de Rebecca. De malis bonos ubi inveniemus? Restat Iacob, ut in tribus patriarchis quatuor generum istorum perfectio concludatur. Habuit uxores Iacob liberas, habuit et ancillas: pariunt liberae, pariunt et ancillae, et fiunt duodecim filii Israel [Gen. XXIX, XXX, XXXV]. Si numeres omnes de quibus nati sunt, non omnes de liberis, non omnes de ancillis: sed tamen omnes ex uno semine. Quid ergo, fratres mei? numquid qui nati sunt de ancillis, non simul possederunt terram promissionis cum fratribus suis? Invenimus ibi bonos filios Iacob natos de ancillis, et bonos filios Iacob natos de liberis. Nihil illis obfuit nativitas de uteris ancillarum, quando in patre cognoverunt semen suum, et consequenter regnum cum fratribus tenuerunt. Quomodo ergo in filiis Iacob non obfuit illis qui nati sunt de ancillis, quominus tenerent regnum, et terram promissionis cum fratribus ex aequo acciperent; non illis obfuerunt natales ancillarum, sed praevaluit semen paternum: sic quicumque per malos baptizantur, tanquam de ancillis videntur nati; sed tamen quia ex semine verbi Dei, quod figuratur in Iacob, non contristentur, simul haereditatem cum fratribus possidebunt. Securus ergo sit qui de semine bono nascitur; tantum non imitetur ancillam, si de ancilla nascitur. Ancillam malam superbientem non imiteris. Unde enim filii Iacob de ancillis nati, possederunt terram promissionis cum fratribus, Ismael autem de ancilla natus, expulsus est ab haereditate? Unde, nisi quia ille superbus erat, illi humiles? Erexit ille cervicem, et voluit seducere fratrem suum, ludens cum illo.
12 Magnum ibi sacramentum. Ludebant simul Ismael et Isaac; vidit illos Sara ludentes, et ait Abrahae: Eiice ancillam et filium eius; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac. Et cum contristatus esset Abraham, confirmavit ei Dominus dictum uxoris eius. Iam hic manifestum est sacramentum, quia nescio quid futurum parturiebat illa res gesta. Ludentes vidit, et dicit: Eiice ancillam et filium eius. Quid est hoc, fratres? Quid enim mali fecerat Ismael puero Isaac, quia ludebat cum illo? Sed illa lusio, illusio erat; illa lusio deceptionem significabat. Nam magnum sacramentum attendat Charitas vestra. Persecutionem illam vocat Apostolus; ipsam lusionem, ipsum lusum persecutionem vocat: ait enim, Sed sicut tunc ille qui secundum carnem natus erat, persequebatur eum qui secundum spiritum, ita et nunc; id est, qui secundum carnem nati sunt, persequuntur eos qui secundum spiritum nati sunt. Qui sunt secundum carnem nati? Dilectores mundi, amatores saeculi. Qui sunt secundum spiritum nati? Amatores regni coelorum, dilectores Christi, desiderantes vitam aeternam, gratis colentes Deum. Ludunt, et dicit Apostolus persecutionem. Nam posteaquam dixit haec verba Apostolus, Et sicut tunc ille qui secundum carnem natus erat, persequebatur eum qui secundum spiritum, ita et nunc; secutus est, et ostendit de qua persecutione diceret: Sed quid dicit Scriptura? Eiice ancillam et filium eius; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac [Gen. XXI, 9-12] [Galat. IV, 29, 30]. Quaerimus ubi hoc dicat Scriptura, ut videamus utrum aliqua persecutio praecesserit Ismaelis in Isaac: et invenimus hoc dictum esse a Sara, quando vidit pueros ludentes simul. Quam lusionem dicit Scriptura vidisse Saram, hanc persecutionem dicit Apostolus. Plus ergo vos persequuntur qui vos illudendo seducunt: Veni, veni; baptizare hic, hic habes verum baptismum. Noli ludere, unus est verus; ille lusus est: seduceris [In tribus Mss., lusus est seducens. In uno, seductoris.], et ista persecutio gravis tibi erit. Melius tibi erat ut Ismaelem tu lucrareris ad regnum; sed non vult Ismael, quia ludere vult. Tene tu haereditatem patris, et audi: Eiice ancillam et filium eius; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac.
13 Isti etiam audent dicere quia persecutionem solent pati a catholicis regibus, aut a catholicis principibus. Quam persecutionem tolerant? Afflictionem corporis: si tamen aliquando passi sunt, aut quomodo passi sunt, ipsi sciant, et conveniant conscientias suas; tamen afflictionem corporis passi sunt: persecutio quam faciunt gravior est. Cave quando vult ludere Ismael cum Isaac, quando tibi blanditur, quando offert alterum baptismum: responde, Habeo iam Baptismum. Si enim verus est iste baptismus, qui tibi vult dare alterum, illudere te vult. Cave animae persecutorem. Nam si a principibus catholicis aliquid passa est pars Donati aliquando, secundum corpus passa est, non secundum illusionem spiritus. Audite et videte in ipsis veteribus factis, omnia futurarum rerum signa et indicia. Invenitur Sara afflixisse Agar ancillam: Sara libera est: posteaquam superbire coepit ancilla, questa est Abrahae Sara, et dixit, Eiice ancillam; erexit adversum me cervicem suam. Et quasi ab Abraham fieret, de Abraham questa est mulier. Abraham vero qui non in ancilla libidine abutendi tenebatur, sed officio generandi, quoniam Sara ei dederat unde prolem susciperet, ait ei: Ecce ancilla tua, utere ea sicut vis. Et afflixit eam graviter Sara, et fugit a facie eius. Ecce libera afflixit ancillam, et non illam vocat persecutionem Apostolus; ludit servus cum domino, et persecutionem vocat: afflictio ista non vocatur persecutio, et lusio illa vocatur persecutio. Quid vobis videtur, fratres? Nonne intelligitis quid significatum sit? Sic ergo quando vult Deus concitare potestates adversus haereticos, adversus schismaticos, adversus dissipatores Ecclesiae, adversus exsufflatores Christi, adversus blasphematores Baptismi, non mirentur; quia Deus concitat, ut a Sara verberetur Agar. Cognoscat se Agar, ponat cervicem: quia cum humiliata discederet a domina sua, occurrit ei angelus, et dixit, Quid est, Agar ancilla Sarae? cum conquesta esset de domina, quid audivit ab Angelo? Revertere ad dominam tuam [Gen. XVI, 5-9]. Ad hoc ergo affligitur, ut revertatur. Atque utinam revertatur; quia proles eius, sicut filii Iacob, cum fratribus haereditatem tenebit.
14 Mirantur autem quia commoventur potestates christianae adversus detestandos dissipatores Ecclesiae. Non ergo moverentur? Et quomodo redderent rationem de imperio suo Deo? Intendat Charitas vestra quid dicam, quia pertinet hoc ad reges saeculi christianos, ut temporibus suis pacatam velint matrem suam Ecclesiam, unde spiritualiter nati sunt. Legimus Danielis visiones et gesta prophetica. Tres pueri in igne laudaverunt Dominum: miratus est Nabuchodonosor rex laudantes Deum pueros, et circa eos ignem innocentem [Editi, non nocentem. Mss., innocentem.]; et cum admiratus esset, quid ait Nabuchodonosor rex, non vel Iudaeus vel circumcisus, ille qui statuam suam erexerat, et ad eam adorandam omnes coegerat; tamen laudibus trium puerorum commotus, ubi vidit maiestatem Dei praesentis in igne, quid ait? 'Et ego proponam decretum omnibus tribubus et linguis in omni terra.' Quale decretum? 'Quicumque dixerint blasphemiam in Deum Sidrac, Misac, et Abdenago, in interitum erunt, et domus eorum in perditionem' [Dan. III]. Ecce quomodo saevit rex alienigena, ne blasphemetur Deus Israel, quia potuit tres pueros de igne liberare: et nolunt ut saeviant reges christiani, quia Christus exsufflatur, a quo non tres pueri, sed orbis terrarum cum ipsis regibus a gehennarum igne liberatur? Nam tres illi pueri, fratres mei, liberati sunt ab igne temporali. Numquid non ipse est Deus Machabaeorum, qui et trium puerorum? Illos ab igne liberavit: illi in tormentis igneis corpore defecerunt, sed in legitimis mandatis animo permanserunt. Illi aperte liberati sunt, illi occulte coronati sunt [II Machab. VII]. Plus est liberari de flamma gehennarum, quam de fornace potestatis humanae. Si ergo Nabuchodonosor rex laudavit et praedicavit et gloriam dedit Deo. quia liberavit de igne tres pueros, et tantam gloriam dedit, ut decretum mitteret per regnum suum, Quicumque dixerint blasphemiam in Deum Sidrac, Misac, et Abdenago, in interitum erunt, et domus eorum in perditionem: quomodo isti reges non moveantur, qui non tres pueros attendunt liberatos de flamma, sed seipsos liberatos de gehenna, quando vident Christum, a quo liberati sunt, exsufflari in Christianis, quando audiunt dici christiano, Dic te non esse christianum? Talia facere volunt, et saltem talia pati nolunt.
15 Nam videte qualia faciunt, et qualia patiuntur. Occidunt animas, affliguntur in corpore: sempiternas mortes faciunt, et temporales se perpeti conqueruntur. Et tamen quas patiuntur? Proferunt nobis nescio quos in persecutione suos martyres. Ecce Marculus de petra praecipitatus est: ecce Donatus Bagaiensis in puteum missus est. Quando potestates Romanae talia supplicia decreverunt, ut praecipitarentur homines? Quid autem respondent nostri? Quid sit gestum nescio: tamen quid tradunt nostri? Quia ipsi se praecipitaverunt, et potestates infamaverunt. Recordemur consuetudinem potestatum Romanarum, et videamus cui credendum sit. Dicunt nostri illos se praecipitasse: si non sunt ipsi discipuli ipsorum qui se modo de saxis nullo persequente praecipitant, non credamus: quid mirum, si fecerunt illi quod solent? Nam potestates Romanae nunquam talibus suppliciis usae sunt. Num enim non poterant occidere aperte? Sed illi qui se mortuos coli voluerunt, famosiorem mortem non invenerunt. Postremo quidquid illud est, non novi. Et si passa es, o pars Donati, corporalem afflictionem ab Ecclesia catholica, a Sara passa es Agar; redi ad dominam tuam. Locus quidem necessarius aliquanto diutius nos tenuit, ut textum totum evangelicae lectionis exponere minime valeremus. Fratres, sufficiat interim Charitati vestrae, ne haec quae dicta sunt, dicendo alia, excludantur de cordibus vestris. Haec tenete, talia dicite, flammantes illuc procedite, accendite frigidos.
Augustinus HOME

bke15.33v

Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS X Ab eo Evangelii loco, Post haec descendit ad Capharnaum ipse et mater eius, etc., usque ad id, Ille autem dicebat de templo corporis sui. <<<     >>> TRACTATUS XII Ab eo Evangelii loco, Quod natum est de carne, caro est, etc., usque ad id, Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur eius opera, quia in Deo sunt facta.
monumenta.ch > Augustinus > 11

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik