Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS VI In eumdem Evangelii locum. Quare Deus per columbae speciem ostendere voluerit Spiritum sanctum. [Ioan. I,32, 33. ]
1 | Fateor Sanctitati vestrae, timueram ne frigus hoc frigidos vos ad conveniendum faceret: sed quia ista celebritate et frequentia vestra, spiritu vos fervere de monstratis, non dubito quia etiam orastis pro me, ut debitum vobis exsolvam. Promiseram enim in nomine Christi disserere hodie, cum angustia temporis tunc impediret, ne id possemus explicare tractando, quare Deus per columbae speciem ostendere voluerit Spiritum sanctum. Hoc ut explicetur, illuxit nobis dies hodiernus; et sentio audiendi cupiditate et pia devotione vos celebrius congregatos. Exspectationem vestram Deus impleat ex ore nostro. Amastis enim ut veniretis: sed amastis, quid? Si nos, et hoc bene; nam volumus amari a vobis, sed nolumus in nobis. Quia ergo in Christo vos amamus, in Christo nos redamate, et amor noster pro invicem gemat ad Deum: ipse enim gemitus columbae est. |
2 | Si ergo gemitus columbae est, quod omnes novimus, gemunt autem columbae in amore; audite quid dicat Apostolus, et nolite mirari quia in columbae specie voluit demonstrari Spiritus sanctus: Quid enim oremus, sicut oportet, inquit, nescimus: sed ipse Spiritus interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus [Rom. VIII, 26]. Quid ergo, fratres mei, hoc dicturi sumus, quia Spiritus gemit, ubi perfecta et aeterna beatitudo est ei cum Patre et Filio? Spiritus enim sanctus Deus, sicut Dei Filius Deus, et Pater Deus. Ter dixi Deus, sed non dixi tres deos: magis enim Deus ter, quam dii tres; quia Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus: hoc optime nostis. Non ergo Spiritus sanctus in semetipso apud semetipsum in illa Trinitate, in illa beatitudine, in illa aeternitate substantiae gemit: sed in nobis gemit, quia gemere nos facit. Nec parva res est, quod nos docet Spiritus sanctus gemere: insinuat enim nobis quia peregrinamur, et docet nos in patriam suspirare, et ipso desiderio gemimus. Cui bene est in hoc saeculo, imo qui putat quod ei bene sit, qui laetitia rerum carnalium, et abundantia temporalium, et vana felicitate exsultat, habet vocem corvi: vox enim corvi clamosa est, non gemebunda. Qui autem novit in pressura se esse mortalitatis huius, et peregrinari se a Domino [II Cor. V, 6], nondum tenere illam perpetuam quae nobis promissa est beatitudinem, sed habere illam in spe, habiturus in re, cum Dominus venerit in manifestatione praeclarus, qui prius in humilitate venit occultus; qui hoc novit, gemit. Et quamdiu propter hoc gemit, bene gemit: Spiritus illum docuit gemere, a columba didicit gemere. Multi enim gemunt in infelicitate terrena, vel quassati damnis, vel aegritudine corporis praegravati, vel carceribus inclusi, vel catenis colligati, vel fluctibus maris iactati, vel aliquibus inimicorum insidiis circumsepti gemunt: sed non columbae gemitu gemunt, non amore Dei gemunt, non spiritu gemunt. Ideo tales cum ab ipsis pressuris fuerint liberati, exsultant in grandibus vocibus: ubi apparet quia corvi sunt, non columbae. Merito de arca missus est corvus, et non est reversus; missa est columba; et reversa est: illas duas aves misit Noe [Gen. VIII, 6-9]. Habebat ibi corvum, habebat et columbam; utrumque hoc genus arca illa continebat: et si arca figurabat Ecclesiam, videtis utique quia necesse est ut in isto diluvio saeculi utrumque genus contineat Ecclesia, et corvum, et columbam. Qui sunt corvi? Qui sua quaerunt. Qui columbae? Qui ea quae Christi sunt quaerunt [Philipp. II, 21]. |
3 | Propterea ergo cum mitteret Spiritum sanctum, duobus modis eum ostendit visibiliter; per columbam, et per ignem: per columbam, super Dominum baptizatum; per ignem, super discipulos congregatos. Cum enim ascendisset Dominus in coelum post resurrectionem, peractus cum discipulis suis quadraginta diebus, impleto die Pentecostes, misit eis Spiritum sanctum, sicut promiserat. Spiritus ergo tunc veniens implevit locum illum, factoque primo sonitu de coelo tanquam ferretur flatus vehemens, sicut in Actibus Apostolorum legimus, Visae, inquit, illis sunt linguae divisae velut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum; et coeperunt linguis loqui, sicut Spiritus dabat eis pronuntiare [Act. II, 1-4]. Hac vidimus columbam super Dominum, hac linguas divisas super discipulos congregatos: ibi simplicitas, hic fervor ostenditur. Sunt enim qui dicuntur simplices, et pigri sunt: vocantur simplices, sunt autem segnes. Non talis erat Stephanus plenus Spiritu sancto: simplex erat, quia nemini nocebat; fervens erat, quia impios arguebat. Non enim tacuit Iudaeis: eius sunt verba illa flammantia, Dura cervice, et non circumcisi corde et auribus, vos semper restitistis Spiritui sancto. Magnus impetus: sed columba sine felle saevit. Nam ut noveritis quia sine felle saeviebat, illi auditis his verbis qui corvi erant, ad lapides statim adversus columbam cucurrerunt; coepit Stephanus lapidari: et qui paulo ante fremens et fervens spiritu, tanquam in inimicos impetum fecerat, et tanquam violentus invectus erat in verbis igneis atque ita flammantibus, ut audistis, Dura cervice, et non circumcisi corde et auribus: ut qui ea verba audiret, putaret Stephanum, si ei liceret, statim illos velle consumi: venientibus in se lapidibus ex manibus eorum, genu fixo ait , Domine, ne statuas illis hoc delictum [Act. VII, 51, 59]. Inhaeserat unitati columbae. Prior enim illud fecerat magister, super quem descendit columba; qui pendens in cruce ait, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt [Luc. XXIII, 34]. Ergo ne Spiritu sanctificati dolum habeant, in columba demonstratum est: ne simplicitas frigida remaneat, in igne demonstratum est. Nec moveat, quia linguae divisae sunt. Distant enim linguae, ideo divisis linguis apparuit. Linguae, inquit, divisae velut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum. Distant inter se linguae, sed linguarum distantia non sunt schismata. In linguis divisis noli dissipationem timere, unitatem cognosce in columba. |
4 | Sic ergo, sic oportebat demonstrari Spiritum sanctum venientem super Dominum, ut intelligat unusquisque, si habet Spiritum sanctum, simplicem se esse debere sicut columbam; habere cum fratribus veram pacem, quam significant oscula columbarum. Habent enim oscula et corvi, sed in corvis falsa pax, in columba vera pax. Non omnis ergo qui dicit, Pax vobiscum, quasi columba audiendus est. Unde ergo discernuntur oscula corvorum ab osculis columbarum? Osculantur corvi, sed laniant; a laniatu innocens est natura columbarum: ubi ergo laniatus, non est vera in osculis pax; illi habent veram pacem, qui Ecclesiam non laniaverunt. Nam corvi de morte pascuntur, hoc columba non habet; de frugibus terrae vivit, innocens eius victus est: quod vere, fratres, mirandum est in columba. Sunt passeres brevissimi, vel muscas occidunt: nihil horum columba; non enim de morte pascitur. Qui laniaverunt Ecclesiam, de mortibus pascuntur. Potens est Deus, rogemus ut reviviscant qui devorantur ab eis et non sentiunt. Multi agnoscunt, quia reviviscunt; nam ad eorum adventum quotidie gratulamur in nomine Christi. Vos tantum sic estote simplices, ut sitis ferventes ; et fervor vester in linguis sit. Nolite tacere; ardentibus linguis loquentes, accendite frigidos. |
5 | Quid enim, fratres mei? quis non videat quod illi non vident? Nec mirum; quia qui inde reverti nolunt, sicut corvus qui de arca emissus est . Quis enim non videat quod illi non vident? Et ipsi Spiritui sancto ingrati sunt. Ecce columba descendit super Dominum, et super Dominum baptizatum; et apparuit ibi sancta illa et vera Trinitas, quae nobis unus Deus est. Ascendit enim Dominus ab aqua, sicut in Evangelio legimus: Et ecce aperti sunt ei coeli, et vidit Spiritum descendentem velut columbam, et mansit super eum: et statim vox consecuta est, Tu es Filius meus dilectus, in quo mihi complacui [Matth. III, 16 ] [et 17]. Apparet manifestissima Trinitas, Pater in voce, Filius in homine, Spiritus in columba. In ista Trinitate quo missi sunt Apostoli, videamus quod videmus, et quod mirum est quia illi non vident: non enim vere non vident, sed ad id quod facies eorum ferit, oculos claudunt. Quo missi sunt discipuli, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, ab illo de quo dictum est, Hic est qui baptizat. Dictum est enim ministris ab eo qui sibi tenuit hanc potestatem. |
6 | Hoc enim in illo vidit Ioannes, et cognovit quod non noverat: non quia eum non noverat Filium Dei, aut cum non noverat Dominum, aut non noverat Christum, aut vero et hoc non noverat quia ipse baptizaturus esset in aqua et Spiritu sancto; nam et hoc noverat: sed quia ita ut sibi teneret ipsam potestatem, et in nullum ministrorum eam transferret, hoc est quod didicit in columba. Per hanc enim potestatem, quam Christus solus sibi tenuit, et in neminem ministrorum transfudit, quamvis per ministros suos baptizare dignatus sit, per hanc stat unitas Ecclesiae, quae significatur in columba, de qua dictum est: Una est columba mea, una est matri suae [Cant. VI, 8]. Si enim, ut iam dixi, fratres mei, transferretur potestas a Domino ad ministrum, tot baptismata essent, quot ministri essent, et iam non staret unitas Baptismi. |
7 | Intendite, fratres: antequam veniret Dominus noster Iesus Christus ad baptismum (nam post baptismum descendit columba in qua cognovit Ioannes quiddam proprium, cum ei dictum esset, Super quem videris Spiritum descendentem sicut columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto), noverat quia ipse baptizat in Spiritu sancto; sed quia tali proprietate, ut potestas ab eo non transiret in alterum, quamvis eo donante, hoc ibi didicit. Et unde probamus quia iam et hoc noverat Ioannes, quia baptizaturus erat Dominus in Spiritu sancto; ut hoc intelligatur didicisse in columba, quod ita erat baptizaturus Dominus in Spiritu sancto, ut in neminem alium hominem potestas illa transiret? unde probamus? Columba iam baptizato Domino descendit: ante autem quam veniret Dominus ut baptizaretur a Ioanne in Iordane, diximus quia noverat eum, illis vocibus ubi ait: Tu ad me venis, baptizari? ego a te debeo baptizari. Sed ecce Dominum noverat, noverat Filium Dei: unde probamus quod iam noverat quia ipse baptizaret in Spiritu sancto? Antequam veniret ad fluvium, cum multi ad Ioannem concurrerent baptizari, ait illis, Ego quidem baptizo vos in aqua: qui autem post me venit, maior me est, cuius non sum dignus corrigiam calceamenti solvere; ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni [Matth. II, 14, 11]: iam et hoc noverat. Quid ergo per columbam didicit, ne mendax postea inveniatur (quod avertat a nobis Deus opinari); nisi quamdam proprietatem in Christo talem futuram, ut quamvis multi ministri baptizaturi essent, sive iusti, sive iniusti, non tribueretur sanctitas Baptismi, nisi illi super quem descendit columba, de quo dictum est, Hic est qui baptizat in Spiritu sancto? Petrus baptizet, hic est qui baptizat: Paulus baptizet, hic est qui baptizat; Iudas baptizet, hic est qui baptizat. |
8 | Nam si pro diversitate meritorum Baptisma sanctum est, quia diversa sunt merita, diversa erunt baptismata; et tanto quisque aliquid melius putatur accipere, quanto a meliore videtur accepisse. Ipsi sancti, intelligite fratres, boni pertinentes ad columbam, pertinentes ad sortem civitatis illius Ierusalem, ipsi boni in Ecclesia, de quibus dicit Apostolus, Novit Dominus qui sunt eius [II Tim. II, 19]; diversarum gratiarum sunt, non omnes paria merita habent: sunt alii aliis sanctiores, sunt alii aliis meliores. Quare ergo si unus ab illo, verbi gratia, iusto sancto baptizetur, alius ab alio inferioris meriti apud Deum, inferioris gradus, inferioris continentiae, inferioris vitae, unum tamen et par et aequale est quod acceperunt, nisi quia hic est qui baptizat? Quomodo ergo cum baptizat bonus et melior, non ideo iste bonum accepit, et ille melius; sed quamvis bonus et melior fuerint ministri, unum et aequale est quod acceperunt, non est melius in illo, et inferius in isto: sic et cum baptizat malus ex aliqua vel ignorantia Ecclesiae, vel tolerantia (aut enim ignorantur mali, aut tolerantur, toleratur palea, quousque in ultimo ventiletur area), illud quod datum est, unum est, nec impar propter impares ministros; sed par et aequale, propter, Hic est qui baptizat. |
9 | Ergo, dilectissimi, videamus quod videre illi nolunt; non quod non videant, sed quod se videre doleant: quasi clausum sit contra illos. Quo missi sunt discipuli, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, ut baptizarent tanquam ministri? quo missi sunt? Ite, dixit, baptizate gentes. Audistis, fratres, quomodo venit illa haereditas, Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae [Psal. II, 8]. Audistis quomodo a Sion prodiit lex, et verbum Domini ab Ierusalem [Isai. II, 3]: ibi enim audierunt discipuli, Ite, baptizate gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti [Matth. XXVIII, 19]. Intenti facti sumus, cum audiremus, Ite, baptizate gentes. In cuius nomine? In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Iste unus Deus, quia non, in nominibus Patris et Filii et Spiritus sancti; sed, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Ubi unum nomen audis, unus est Deus: sicut de semine Abrahae dictum est, et exponit Paulus apostolus, In semine tuo benedicentur omnes gentes: non dixit, In seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semine tuo, quod est Christus [Gen. XXII, 18] [Gal. III, 16]. Sicut ergo quia ibi non dicit, in seminibus, docere te voluit Apostolus, quia unus est Christus: sic et hic cum dictum est, in nomine, non, in nominibus; quomodo ibi, in semine, non, in seminibus; probatur unus Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus. |
10 | Sed, Ecce, inquiunt discipuli ad Dominum, audivimus in quo nomine baptizemus, ministros nos fecisti, et dixisti nobis, Ite, baptizate in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti: quo ibimus? Quo? non audistis? Ad haereditatem meam. Interrogatis, Quo ibimus? Ad id quod emi sanguine meo. Quo ergo? Ad gentes, inquit. Putavi quia dixit, Ite, baptizate Afros in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Deo gratias: solvit Dominus quaestionem, docuit columba. Deo gratias: ad gentes Apostoli missi sunt; si ad gentes, ad omnes linguas. Hoc significavit Spiritus sanctus divisus in linguis, unitus in columba. Hac linguae dividuntur , hac columba copulat. Linguae gentium concordarunt, et una lingua Africae discordavit? Quid evidentius, fratres mei? In columba unitas, in linguis gentium societas. Aliquando enim et linguae per superbiam discordaverunt, et tunc sunt factae linguae ex una multae. Post diluvium enim superbi quidam homines, velut adversus Deum se munire conantes, quasi aliquid esset excelsum Deo, aut aliquid tutum superbiae, erexerunt turrim ; quasi ne diluvio. si postea fieret, delerentur. Audierant enim et recensuerant quia omnis iniquitas erat deleta diluvio: ab iniquitate temperare nolebant; altitudinem turris contra diluvium requirebant; aedificaverunt turrim excelsam. Vidit Deus superbiam ipsorum, et hunc errorem illis immitti fecit, ut non se cognoscerent loquentes; et factae sunt diversae linguae per superbiam [Gen. XI, 1-9]. Si superbia fecit diversitates linguarum, humilitas Christi congregavit diversitates linguarum. Iam quod illa turris dissociaverat, Ecclesia colligit. De una lingua factae sunt multae; noli mirari, superbia hoc fecit: de multis linguis fit una; noli mirari, charitas hoc fecit. Quia etsi soni diversi linguarum sunt, in corde unus Deus invocatur, una pax custoditur. Unde debuit ergo, charissimi, demonstrari Spiritus sanctus, unitatem quamdam designans, nisi per columbam, ut pacatae Ecclesiae diceretur, Una est columba mea? Unde debuit humilitas, nisi per avem simplicem et gementem, non per avem superbam et exaltantem se sicut corvus? |
11 | Et forte dicent: Quia ergo columba, et una columba, praeter unam columbam Baptismus esse non potest: ergo si apud te est columba, vel tu es columba, quando ad te venio, tu da mihi quod non habeo. Scitis hoc ipsorum esse: modo vobis apparebit non esse de voce columbae, sed de clamore corvi. Nam paululum attendat Charitas vestra, et timete insidias: imo cavete, et excipite verba contradicentium respuenda, non transglutienda et visceribus danda. Facite inde quod fecit Dominus, quando illi obtulerunt amarum potum; gustavit, et respuit [Matth. XXVII, 34]: sic et vos, audite, et abiicite. Quid enim dicunt? videamus. Ecce, inquit, tu es columba, o Catholica, tibi dictum est, Una est columba mea, una est matri suae: tibi certe dictum est. Exspecta, noli me interrogare: si mihi dictum est, proba primum; si mihi dictum est, cito volo audire. Inquit, Tibi dictum est. Respondeo voce Catholicae, Mihi. Hoc autem, fratres, quod ore meo solius sonuit, sonuit, ut arbitror, et de cordibus vestris, et omnes pariter diximus, Ecclesiae catholicae dictum est, Una est columba mea, una est matri suae. Praeter ipsam columbam, inquit, Baptismus non est; ego praeter ipsam columbam sum baptizatus; ergo non habeo Baptismum: si Baptismum non habeo, quare mihi non das quando ad te venio? |
12 | Et ego interrogo: interim sequestremus, cui dictum sit, Una est columba mea, una est matri suae; adhuc quaerimus: aut mihi dictum est, aut tibi dictum est; sequestremus cui dictum sit. Hoc ergo quaero, si columba est simplex, innocens, sine felle, pacata in osculis, non saeva in unguibus; quaero utrum ad huius columbae membra pertineant avari, raptores, subdoli, ebriosi, flagitiosi: membra sunt columbae huius? Absit, inquit. Et revera, fratres, quis hoc dixerit? Ut nihil aliud dicam, raptores solos si dicam, membra accipitris possunt esse, non membra columbae: milvi rapiunt, accipitres rapiunt, corvi rapiunt; columbae non rapiunt, non dilaniant: ergo raptores non sunt membra columbae. Non apud vos fuit vel unus raptor? Quare manet Baptismus quem dedit accipiter, non columba? Quare non baptizatis apud vos ipsos post raptores et adulteros et ebriosos, post avaros apud vos ipsos? An isti omnes membra columbae sunt? Sic dehonestatis columbam vestram, ut ei membra vulturina faciatis. Quid ergo, fratres, quid dicimus? Mali et boni sunt in Ecclesia catholica: ibi autem soli mali sunt. Sed forte inimico animo hoc dico: et hoc postea requiratur. Et ibi certe dicunt quia sunt boni et mali: nam si dixerint solos bonos se habere; credant illis sui, et subscribo. Non sunt apud nos, dicant, nisi sancti, iusti, casti, sobrii; non adulteri, non feneratores, non fraudatores, non periuri, non vinolenti: dicant; non enim attendo linguas ipsorum, sed tango corda ipsorum. Cum autem noti sint nobis et vobis et suis, sicut et vos et vobis in Catholica et illis noti estis; nec nos eos reprehendamus, nec illi se palpent. Nos fatemur in Ecclesia et bonos et malos esse, sed tanquam grana et paleam. Aliquando qui baptizatur a grano, palea est; et qui baptizatur a palea, granum est. Alioquin si qui baptizatur a grano, valet; et qui baptizatur a palea, non valet: falsum est, Hic est qui baptizat. Si autem verum est, Hic est qui baptizat: et quod ab illo datur, valet; et quomodo columba, baptizat. Non enim malus ille columba est, aut ad membra columbae pertinet: nec hic potest dici in Catholica, nec apud illos, si illi dicunt, columbam esse Ecclesiam suam. Quid ergo intelligimus, fratres? Quoniam manifestum est, et omnibus notum, et si nolint convincuntur: quia et ibi quando dant mali, non post illos baptizatur; et hic quando dant mali, non post illos baptizatur. Columba non baptizat post corvum: corvus quare vult baptizare post columbam? |
13 | Intendat Charitas vestra: et quare designatum est nescio quid per columbam, ut baptizato Domino veniret columba, id est, Spiritus sanctus in specie columbae, et maneret super eum, cum in adventu columbae hoc cognosceret Ioannes, propriam quamdam potestatem in Domino ad baptizandum? Quia per hanc propriam potestatem, sicut dixi, pax Ecclesiae firmata est. Et potest fieri ut habeat aliquis Baptismum praeter columbam: ut prosit ei Baptismus praeter columbam, non potest. Intendat Charitas vestra, et intelligat quod dico: nam et ista circumventione saepe seducunt fratres nostros qui pigri et frigidi sunt. Simus simpliciores et ferventiores. Ecce, inquiunt, ego accepi, an non accepi? Respondeo, Accepisti. Si ergo accepi, non est quod mihi des; securus sum, etiam testimonio tuo: et ego enim me dico accepisse, et tu me fateris accepisse; utriusque lingua securum me facit: quid ergo mihi promittis? quare me vis catholicum facere, quando non mihi aliquid daturus es amplius, et me iam accepisse fateris quod te habere dicis? Ego autem quando dico, Veni ad me, dico quia non habes tu, qui fateris quia habeo: quare dicis, Veni ad me? |
14 | Docet nos columba. Respondet enim de capite Domini, et dicit: Baptismum habes, charitatem autem qua gemo non habes. Quid est hoc, inquit, Baptismum habeo, charitatem non habeo? Sacramenta habeo, et charitatem non? Noli clamare; ostende mihi quomodo habeat charitatem, qui dividit unitatem. Ego, inquit, habeo Baptismum. Habes, sed Baptismus ille sine charitate nihil tibi prodest; quia sine charitate tu nihil es. Nam Baptismus ille, etiam in illo qui nihil est, non est nihil: Baptisma quippe illud aliquid est, et magnum aliquid est; propter illum de quo dictum est, Hic est qui baptizat. Sed ne putares illud quod magnum est, tibi aliquid prodesse posse si non fueris in unitate, super baptizatum columba descendit, tanquam dicens: Si Baptismum habes, esto in columba, ne non tibi prosit quod habes. Veni ergo ad columbam, dicimus: non ut incipias habere quod non habebas, sed ut prodesse tibi incipiat quod habebas. Foris enim habebas Baptismum ad perniciem: intus si habueris, incipit prodesse ad salutem |
15 | Non enim tantum tibi non proderat Baptisma, et non etiam oberat. Et sancta possunt obesse: in bonis enim sancta ad salutem insunt; in malis ad iudicium. Certe enim, fratres, novimus quid accipiamus, et utique sanctum est quod accipimus, et nemo dicit, non esse sanctum: et quid ait Apostolus? Qui autem manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit [I Cor. XI, 29]. Non ait quia illa res mala est: sed quia ille malus, male accipiendo, ad iudicium accipit bonum quod accipit. Num enim mala erat buccella quae tradita est Iudae a Domino [Ioan. XIII, 26]? Absit. Medicus non daret venenum: salutem medicus dedit; sed indigne accipiendo, ad perniciem accepit qui non pacatus accepit. Sic ergo et qui baptizatur. Habeo, inquit, mihi. Fateor, habes: observa quod habes; eo ipso quod habes damnaberis. Quare? Quia rem columbae praeter columbam habes. Si rem columbae in columba habeas, securus habes. Puta te esse militarem: si characterem imperatoris tui intus habeas, securus militas; si extra habeas, non solum tibi ad militiam non prodest character ille, sed etiam pro desertore punieris. Veni ergo, veni, et noli dicere: Iam habeo, iam sufficit mihi. Veni; columba te vocat, gemendo te vocat. Fratres mei, vobis dico; gemendo vocate, non rixando: vocate orando, vocate invitando, vocate ieiunando; de charitate intelligant quia doletis illos. Non dubito, fratres mei, quia si videant dolorem vestrum, confundentur, et reviviscent. Veni ergo, veni: noli timere; time si non venis: imo non time, sed plange. Veni, gaudebis si veneris: gemes quidem in tribulationibus peregrinationis; sed gaudebis in spe. Veni ubi est columba, cui dictum est, Una est columba mea, una est matri suae. Columbam unam vides super caput Christi, linguas non vides in toto orbe terrarum? Idem Spiritus per columbam, idem et per linguas: si per columbam idem Spiritus, et per linguas idem Spiritus, Spiritus sanctus orbi terrarum datus est, a quo te praecidisti, ut clames cum corvo, non ut gemas cum columba. Veni ergo. |
16 | Sed sollicitus es forte, et dicis: Foris baptizatus, timeo ne inde sim reus, quia foris accepi. Iam coepisti cognoscere quid gemendum sit: verum dicis, quia reus es; non quia accepisti, sed quia foris accepisti. Tene ergo quod accepisti, emenda quod foris accepisti: accepisti rem columbae, praeter columbam: duo sunt quae audis; Accepisti, et, Praeter columbam accepisti: quod accepisti, approbo; quia foris accepisti, improbo. Tene ergo quod accepisti; non mutatur, sed agnoscitur: character est Regis mei, non ero sacrilegus; corrigo desertorem, non immuto characterem. |
17 | Noli de Baptismate gloriari, quia dico, ipsum est; ecce dico, ipsum est; tota Catholica dicit, ipsum est: advertit columba, et agnoscit, et gemit, quia ipsum foris habes; videt ibi quod agnoscat, videt et quod corrigat. Ipsum est, veni. Gloriaris quia ipsum est, et non vis venire? Quid ergo mali, qui non pertinent ad columbam? Ait tibi columba: Et mali inter quos gemo, qui non pertinent ad membra mea, et necesse est ut inter illos gemam, nonne habent quod te habere gloriaris? nonne multi ebriosi habent Baptismum? nonne multi avari? nonne multi idololatrae, et quod est peius, furtim? nonne Pagani ad idola eunt, vel ibant publice? nunc occulte Christiani sortilegos quaerunt, mathematicos consulunt. Et isti habent Baptismum, sed columba gemit inter corvos. Quid ergo gaudes, quia habes? hoc habes quod habet et malus. habeto humilitatem, charitatem, pacem: habeto bonum quod nondum habes, ut prosit tibi bonum quod habes. |
18 | Nam quod habes, habuit et Simon magus: Actus Apostolorum testes sunt, ille liber canonicus omni anno in Ecclesia recitandus. Anniversaria solemnitate post passionem Domini nostis illum librum recitari, ubi scriptum est quomodo conversus sit Apostolus, et ex persecutore praedicator factus [Act. IX, 1-30]: ubi etiam die Pentecostes missus est Spiritus sanctus in linguis divisis velut ignis [Id. II, 1-4]. Ibi legimus multos credidisse in Samaria per praedicationem Philippi: intelligitur autem sive unus ex Apostolis, sive ex diaconis; quia septem ibi diaconos legimus ordinatos, inter quos est etiam nomen Philippi [Id. VI, 3-6]. Per Philippi ergo praedicationem crediderunt Samaritae; Samaria coepit abundare fidelibus: ibi erat iste Simon magus; per magicas factiones suas dementaverat populum, ut eum virtutem Dei putarent: commotus tamen signis quae a Philippo fiebant, etiam ipse credidit; sed quomodo ipse crediderit, posteriora sequentia demonstraverunt: baptizatus est autem et Simon. Audierunt hoc Apostoli, qui erant Ierusalem; missi sunt ad illos Petrus et Ioannes, invenerunt multos baptizatos: et quia nullus ipsorum adhuc acceperat Spiritum sanctum, sicut tunc descendebat, ad ostendendam significationem gentium crediturarum, ut linguis loquerentur in quos descendebat Spiritus sanctus; imposuerunt illis manus orantes pro eis, et acceperunt Spiritum sanctum. Simon ille, qui non erat in Ecclesia columba, sed corvus, quia ea quae sua sunt quaerebat, non quae Iesu Christi [Philipp. II, 21]; unde in Christianis potentiam magis amaverat quam iustitiam, vidit per impositionem manuum Apostolorum dari Spiritum sanctum (non quia ipsi dabant, sed quia ipsis orantibus datus est), et ait Apostolis, Quid vultis a me accipere pecuniae, ut et per impositionem manuum mearum detur Spiritus sanctus? Et ait illi Petrus, Pecunia tua tecum sit in perditionem; quoniam donum Dei putasti pecunia comparandum. Cui dicit, Pecunia tua tecum sit in perditionem? Utique baptizato. Iam Baptisma habebat: sed columbae visceribus non haerebat. Audi quia non haerebat; verba ipsa Petri apostoli adverte: sequitur enim, Non est tibi pars neque sors in hac fide; in felle enim amaritudinis video te esse [Act. VIII, 5-23]. Columba fei non habet: Simon habebat; ideo separatus erat a columbae visceribus. Baptisma illi quid proderat? Noli ergo de Baptismate gloriari, quasi ex ipso salus tibi sufficiat: noli irasci, depone fel, veni ad columbam; hic tibi proderit quod foris non solum non proderat, sed etiam oberat. |
19 | Neque dicas: Non venio, quia foris sum baptizatus. Ecce incipe habere charitatem, incipe habere fructum, inveniatur in te fructus, mittet te columba intro. Invenimus hoc in Scriptura. Imputribilibus lignis arca fuerat fabricata [Gen. VI, 14]: imputribilia ligna sancti sunt, fideles pertinentes ad Christum. Quomodo enim in templo lapides vivi de quibus aedificatur templum, homines fideles dicti sunt; sic ligna imputribilia homines perseverantes in fide. In ipsa ergo arca ligna imputribilia erant; arca enim Ecclesia est: ibi baptizat columba; arca enim illa in aqua ferebatur: ligna imputribilia intus baptizata sunt. Invenimus quaedam ligna foris baptizata, omnes arbores quae erant in mundo. Ipsa tamen aqua erat, non erat altera: omnis de coelo venerat, et de abyssis fontium: ipsa erat aqua in qua baptizata sunt ligna imputribilia quae erant in arca, in qua baptizata sunt ligna foris. Missa est columba, et primo non invenit requiem pedibus suis: rediit ad arcam; plena enim erant aquis omnia, et maluit redire quam rebaptizari. Corvus autem ille emissus est antequam siccaret aqua: rebaptizatus redire noluit; mortuus est in his aquis. Avertat Deus corvi illius mortem. Nam quare non est reversus, nisi quia aquis interceptus est? At vero columba non inveniens requiem pedibus suis, cum ei undique clamaret aqua, Veni, veni, hic tingere; quomodo clamant isti haeretici, Veni, veni, hic habes: non inveniens illa requiem pedibus suis, reversa est ad arcam. Et misit illam Noe iterum, sicut vos mittit arca, ut loquamini illis: et quid fecit postea columba? Quia erant ligna foris baptizata, reportavit ad arcam ramum de oliva. Ramus ille et folia et fructum habebat [Gen. VIII, 6-11]: non sint in te sola verba, non sint in te sola folia; sit fructus, et redis ad arcam, non per teipsum, columba te revocat. Gemite foris, ut illos intro revocetis. |
20 | Etenim fructus iste olivae, si discutiatur, invenies quid erat. Olivae fructus, charitatem significat. Unde hoc probamus? Quomodo enim oleum a nullo humore premitur, sed disruptis omnibus exsilit et supereminet: sic et charitas non potest premi in ima; necesse est ut ad superna emineat . Propterea de illa dicit Apostolus, Adhuc supereminentiorem viam vobis demonstro. Quia diximus de oleo, quia supereminet, ne forte non de charitate dixerit Apostolus, Supereminentiorem viam vobis demonstro, audiamus quid sequitur: Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum tanquam aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens [I Cor. XII, 31, XIII, 1]. I nunc, Donate, et clama, Disertus sum: i nunc, et clama, Doctus sum. Quantum disertus? quantum doctus? numquid linguis Angelorum locutus es? Et tamen si linguis Angelorum loquereris, charitatem non habens, audirem aera sonantia et cymbala tinnientia. Soliditatem aliquam quaero, fructum in foliis inveniam: non sint sola verba, habeant olivam, redeant ad arcam. |
21 | Sed, inquies, habeo sacramentum. Verum dicis: Sacramentum divinum est; habes Baptisma, et ego confiteor. Sed quid dicit idem apostolus? Si sciero omnia sacramenta, et habuero prophetiam et omnem fidem, ita ut montes transferam: ne forte et hoc diceres, Credidi, sufficit mihi. Sed quid dicit Iacobus? Et daemones credunt, et contremiscunt [Iacobi II, 19]. Magna est fides, sed nihil prodest si non habeat charitatem. Confitebantur et daemones Christum. Ergo credendo, sed non diligendo dicebant, Quid nobis et tibi [Marc. I, 24]? Fidem habebant, charitatem non habebant: ideo daemones erant. Noli de fide gloriari; adhuc daemonibus comparandus es. Noli dicere Christo , Mihi et tibi quid est? Unitas enim Christi tibi loquitur. Veni, cognosce pacem, redi ad viscera columbae. Foris baptizatus es; habeto fructum, et redis ad arcam. |
22 | Et tu: Quid nos quaeritis, si mali sumus? Ut boni sitis. Ideo vos quaerimus, quia mali estis: nam si mali non essetis, invenissemus vos, non vos quaereremus. Qui bonus est, iam inventus est: qui malus est, adhuc quaeritur. Ideo vos quaerimus; redite ad arcam. Sed iam habeo Baptismum. Si omnia sacramenta sciero, et habuero prophetiam et omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Fructum ibi videam, olivam ibi videam, et revocaris ad arcam. |
23 | Sed quid ais? Ecce nos multa mala patimur. Haec si pro Christo pateremini, non pro honoribus vestris. Audite quod sequitur: iactant se enim aliquando, quia eleemosynas multas faciunt, dant pauperibus; quia patiuntur molestias: sed pro Donato non pro Christo. Vide quomodo patiaris: nam si pro Donato pateris, pro superbo pateris; non es in columba, si pro Donato pateris. Non erat ille amicus sponsi: nam si amicus esset sponsi, gloriam sponsi quaereret, non suam [Ioan. III, 29]. Vide amicum sponsi dicentem, Hic est qui baptizat. Ille non erat amicus sponsi, pro quo pateris. Non habes vestem nuptialem; et si ad convivium venisti, foras habes mitti [Matth. XXII, 11-13]; imo quia foras missus es, ideo miser es: redi aliquando, et noli gloriari. Audi quid dicat Apostolus: Si distribuero omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam. Ecce quod non habes. Si tradidero, inquit, corpus meum ut ardeam; et utique pro nomine Christi: sed quia sunt multi qui iactanter illud faciunt, non cum charitate, ideo, Si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest [I Cor. XIII, 2, 3]. Charitate fecerunt martyres illi qui in tempore persecutionis passi sunt; charitate fecerunt: isti autem de tumore et de superbia faciunt; nam cum persecutor desit, seipsos praecipitant. Veni ergo, ut habeas charitatem. Sed nos habemus martyres. Quos martyres? Non sunt columbae, ideo volare conati sunt, et de petra ceciderunt. |
24 | Omnia ergo, fratres mei, videtis, quia clamant adversus illos, omnes paginae divinae, omnis prophetia, totum Evangelium, omnes apostolicae litterae, omnis gemitus columbae; et nondum evigilant, nondum expergiscuntur. Sed si columba sumus, gemamus, toleremus, speremus; aderit misericordia Dei, ut efferveat ignis Spiritus sancti in simplicitate vestra; et venient. Non est desperandum; orate, praedicate, diligite; prorsus potens est Dominus. Iam coeperunt cognoscere frontem suam: multi cognoverunt, multi erubuerunt; aderit Christus, ut cognoscant et caeteri. Et certe, fratres mei, vel palea sola ibi remaneat, omnia grana colligantur: quidquid ibi fructificavit, redeat ad arcam per columbam. |
25 | Modo deficientes ubique, quid nobis proponunt, non invenientes quid dicant? Villas nostras tulerunt, fundos nostros tulerunt. Proferunt testamenta hominum. Ecce ubi Gaius Seius donavit fundum Ecclesiae, cui praeerat Faustinus. Cuius episcopus erat Faustinus Ecclesiae? quid est Ecclesia? Ecclesiae, dixit, cui praeerat Faustinus: sed non Ecclesiae praeerat Faustinus, sed parti praeerat. Columba autem Ecclesia est. Quid clamas? Non devoravimus villas, columba illas habeat: quaeratur quae sit columba, et ipsa habeat. Nam nostis, fratres mei, quia villae istae non sunt Augustini: et si non nostis, et putatis me gaudere in possessione villarum, Deus novit, ipse scit quid ego de illis villis sentiam, vel quid ibi sufferam; novit gemitus meos, si mihi aliquid de columba impertire dignatus est. Ecce sunt villae: quo iure defendis villas? divino an humano? Respondeant: Divinum ius in Scripturis habemus, humanum ius in legibus regum. Unde quisque possidet quod possidet? nonne iure humano? Nam iure divino, Domini est terra et plenitudo eius [Psal. XXIII, 1]: pauperes et divites Deus de uno limo fecit, et pauperes et divites una terra supportat. Iure tamen humano dicit, Haec villa mea est, haec domus mea, hic servus meus est. Iure ergo humano, iure imperatorum. Quare? Quia ipsa iura humana per imperatores et reges saeculi Deus distribuit generi humano. Vultis legamus leges imperatorum, et secundum ipsas agamus de villis? Si iure humano vultis possidere, recitemus leges imperatorum: videamus si voluerunt aliquid ab haereticis possideri. Sed quid mihi est imperator? Secundum ius ipsius possides terram. Aut tolle iura imperatorum, et quis audet dicere: Mea est illa villa, aut meus est ille servus, aut domus haec mea est? Si autem ut teneantur ista ab hominibus, iura acceperunt regum, vultis recitemus leges, ut gaudeatis quia vel unum hortum habetis, et non imputetis nisi mansuetudini columbae, quia vel ibi vobis permittitur permanere? Leguntur enim leges manifestae, ubi praeceperunt imperatores, eos qui praeter Ecclesiae catholicae communionem usurpant sibi nomen Christianum, nec volunt in pace colere pacis auctorem, nihil nomine Ecclesiae audeant possidere. |
26 | Sed quid nobis et imperatori? Sed iam dixi, de iure humano agitur. Et tamen Apostolus voluit serviri regibus, voluit Honorari reges, et dixit: Regem reveremini [I Petr. II, 17]. Noli dicere: Quid mihi et regi? Quid tibi ergo et possessioni? Per iura regum possidentur possessiones. Dixisti, Quid mihi et regi? noli dicere possessiones tuas; quia ad ipsa iura humana renuntiasti, quibus possidentur possessiones. Sed de divino iure ago, ait. Ergo Evangelium recitemus; videamus quo usque Ecclesia catholica Christi est, super quem venit columba, quae docuit, Hic est qui baptizat. Quomodo ergo iure divino possideat, qui dicit, Ego baptizo; cum dicat columba, Hic est qui baptizat; cum dicat Scriptura, Una est columba mea, una est matri suae? Quare laniastis columbam? Imo laniastis viscera vestra: nam vobis laniatis, columba integra perseverat. Ergo, fratres mei, si ubique non habent quod dicant, ego dico quod faciant: veniant ad Catholicam, et nobiscum habebunt non solum terram, sed etiam illum qui fecit coelum et terram. |