Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS III Ab eo quod scriptum est, Ioannes testimonium perhibet de ipso, etc., usque ad id, Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. [Ioan. I,15-18. ]
1 | Gratiam et veritatem Dei, qua plenus sanctis apparuit unigenitus Filius Dominus et Salvator noster Iesus Christus, distinguendam a Veteri Testamento, quoniam res est Novi Testamenti, suscepimus in nomine Domini, et vestrae Charitati promisimus. Adestote ergo intenti, ut et quantum capio, donet Deus, et quantum capitis, audiatis. Reliquum enim erit, ut si semen quod spargitur in cordibus vestris, non abstulerint aves, nec spinae praefocaverint, nec aestus exusserit, accedente pluvia cohortationum quotidianarum, et cogitationibus vestris bonis quibus hoc agitur in corde, quod agitur in agro rastris, ut gleba frangatur, et semen operiatur et germinare possit: ut afferatis fructum , ad quem gaudeat et laetetur agricola [Matth. XIII, 3 23]. Si autem pro semine bono et pro pluvia bona, non fructum, sed spinas attulerimus; nec semen accusabitur, nec pluvia erit in crimine, sed spinis ignis debitus praeparatur. |
2 | Homines sumus, quod puto non diu esse suadendum Charitati vestrae, christiani; et si christiani, utique ipso nomine ad Christum pertinentes. Huius signum in fronte gestamus: de quo non erubescimus, si et in corde gestemus. Signum eius est humilitas eius. Per stellam eum Magi cognoverunt [Id. II, 2]; et erat hoc signum de Domino datum, coeleste atque praeclarum: noluit stellam esse in fronte fidelium signum suum, sed crucem suam. Unde humiliatus, inde glorificatus: inde erexit humiles, quo humiliatus ipse descendit. Pertinemus ergo ad Evangelium , pertinemus ad Novum Testamentum. Lex per Moysen data est, Gratia autem et veritas per Iesum Christum facta est. Interrogamus Apostolum, et dicit nobis quoniam non sumus sub Lege, sed sub Gratia [Rom. VI, 14]. Misit ergo Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus [Galat. IV, 4, 5]. Ecce ad hoc venit Christus, ut eos qui sub Lege erant redimeret: ut iam non simus sub Lege, sed sub Gratia. Quis ergo dedit Legem? Ille dedit Legem, qui dedit et Gratiam: sed Legem per servum misit, cum Gratia ipse descendit. Et unde facti erant homines sub Lege? Non implendo Legem. Qui enim legem impiet, non est sub lege, sed cum lege: qui autem sub lege est, non sublevatur, sed premitur lege. Omnes itaque homines sub Lege constitutos, reos facit Lex; et ad hoc illis super caput est, ut ostendat peccata, non tollat. Lex ergo iubet, dator legis miseretur in eo quod iubet lex. Conantes homines implere viribus suis quod a lege praeceptum est, ipsa sua temeraria et praecipiti praesumptione ceciderunt; et non sunt cum lege, sed sub lege facti sunt rei: et quoniam suis viribus implere non poterant legem, facti rei sub lege, imploraverunt liberatoris auxilium; et reatus legis fecit aegritudinem superbis. Aegritudo superborum, facta est confessio humilium: iam confitentur aegroti quia aegrotant; veniat medicus, et sanet aegrotos. |
3 | Medicus quis? Dominus noster Iesus Christus. Quis Dominus noster Iesus Christus? Ille qui visus est et ab eis a quibus crucifixus est. Ille qui apprehensus, colaphizatus, flagellatus, sputis illitus, spinis coronatus, in cruce suspensus, mortuus, lancea vulneratus, de cruce depositus, in sepulcro positus. Ille ipse Dominus noster Iesus Christus; ille ipse plane, et ipse est totus medicus vulnerum nostrorum, crucifixus ille cui insultatum est, quo pendente persecutores caput agitabant, et dicebant, Si filius Dei est, descendat de cruce [Matth. XXVII, 39, 40]: ipse est totus medicus noster, ipse plane. Quare ergo non ostendit insultantibus, quia ipse erat Filius Dei: ut si se permisit in crucem levari, saltem cum illi dicerent, Si filius Dei est, descendat de cruce; tunc descenderet, et ostenderet eis verum se esse Filium Dei, quem illi ausi fuerant irridere? Noluit. Quare noluit? numquid quia non potuit? Potuit plane. Quid est enim amplius, de cruce descendere, an de sepulcro resurgere? Sed pertulit insultantes: nam crux non ad potentiae documentum , sed ad exemplum patientiae suscepta est. Ibi vulnera tua curavit, ubi sua diu pertulit: ibi te a morte sempiterna sanavit, ubi temporaliter mori dignatus est. Et mortuus est, an in illo mors mortua est? Qualis mors, quae mortem occidit? |
4 | Ipse est tamen Dominus noster Iesus Christus totus, qui videbatur, et tenebatur, et crucifigebatur? Num totus hoc ipse est? Ipse est quidem, sed non totus illud quod viderunt Iudaei; non hoc est totus Christus. Et quid est? In principio erat Verbum. In quo principio? Et Verbum erat apud Deum. Et quale Verbum? Et Deus erat Verbum. Numquid forte a Deo factum est hoc Verbum? Non. Hoc enim erat in principio apud Deum. Quid ergo? Alia quae fecit Deus non similia sunt Verbo? Non: quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quomodo per ipsum omnia sunt facta? Quia quod factum est, in ipso vita erat: et antequam fieret, vita erat. Quod factum est, non est vita: sed in arte, hoc est, in Sapientia Dei, antequam fieret, vita erat. Quod factum est, transiit: quod est in Sapientia, transire non potest. Vita ergo in illo erat, quod factum est. Et qualis vita? Quia et anima corporis vita est: corpus nostrum habet vitam suam; quam cum amiserit, mors est corporis: talis ergo erat illa vita? Non: sed vita erat lux hominum. Numquid lux pecorum? Nam ista lux et hominum et pecorum est. Est quaedam lux hominum: unde distant homines a pecoribus videamus, et tunc intelligemus quid sit lux hominum. Non distas a pecore, nisi intellectu: noli aliunde gloriari. De viribus praesumis? a bestiis vinceris: de velocitate praesumis? a muscis vinceris: de pulchritudine praesumis? quanta pulchritudo est in pennis pavonis? Unde ergo melior es? Ex imagine Dei. Ubi imago Dei? In mente, in intellectu. Si ergo ideo melior pecore, quia habes mentem qua intelligas quod non potest pecus intelligere; inde autem homo, quia melior pecore; lux hominum est lux mentium. Lux mentium supra mentes est, et excedit omnes mentes. Hoc erat vita illa per quam facta sunt omnia. |
5 | Ubi erat? hic erat; an apud Patrem erat, et hic non erat? an quod verius est, et apud Patrem erat, et hic erat? Si ergo hic erat, quare non videbatur? Quia lux in tenebris lucet, et tenebrae cam non comprehenderunt. O homines, nolite esse tenebrae, nolite esse infideles, iniusti, iniqui, rapaces, avari, amatores saeculi: hae sunt enim tenebrae. Lux non est absens, sed vos absentes estis a luce. Caecus in sole praesentem habet solem, sed absens est ipse soli. Nolite ergo esse tenebrae. Haec est enim forte gratia, de qua dicturus sum, ut iam non simus tenebrae, et dicat nobis Apostolus: Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino [Ephes. V, 8]. Quia ergo non videbatur lux hominum, id est lux mentium, opus erat ut homo diceret de luce testimonium, non quidem tenebrosus, sed iam illuminatus. Nec tamen quia illuminatus, idco ipsa lux; sed ut testimonium perhiberet de lumine. Nam non erat ille lux. Et quae erat lux? Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Et ubi erat ista? In hoc mundo erat. Et quomodo in hoc mundo erat? numquid sicut ista lux solis, lunae, lucernarum, sic et ista lux in mundo est? Non. Quia mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit: hoc est, lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Mundus enim tenebrae; quia dilectores mundi, mundus. Num enim creatura non agnovit Creatorem suum? Testimonium dedit coelum de stella [Matth. II, 2]; testimonium dedit mare, portavit ambulantem Dominum [Id. XIV, 26]; testimonium dederunt venti, ad eius iussum quieverunt [Id. VIII, 27]; testimonium dedit terra, illo crucifixo contremuit [Id. XXVII, 51]: si omnia ista testimonium dederunt, quomodo mundus eum non cognovit, nisi quia mundus dilectores mundi, corde habitantes mundum? Et malus mundus, quia mali habitatores mundi: sicut mala domus, non parietes, sed inhabitantes. |
6 | In propria venit, id est, in sua venit: et sui eum non receperunt. Quae ergo spes est, nisi quia quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri? Si filii fiunt, nascuntur: si nascuntur, quomodo nascuntur? Non ex carne, non ex sanguinibus, non ex voluntate carnis, non ex voluntate viri; sed ex Deo nati sunt. Gaudeant ergo, quia ex Deo nati sunt; praesumant se pertinere ad Deum; accipiant documentum, quia ex Deo nati sunt: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Si Verbum non erubuit nasci de homine, erubescunt homines nasci de Deo? Hoc autem quia fecit, curavit: quia curavit, videmus. Hoc enim quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, medicamentum nobis factum est, ut quia terra caecabamur, de terra sanaremur: et sanati quid videremus? Et vidimus, inquit, gloriam eius, gloriam tanquam Unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate [Ioan. I, 1-14]. |
7 | Ioannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens, Hic erat quem dixi, Qui post me venit, ante me factus est. Post me venit, et praecessit me. Quid est, ante me factus est? Praecessit me: non, factus est antequam factus essem ego; sed, antepositus est mihi: hoc est, ante me factus est. Quare ante te factus est, cum post te venerit? Quia prior me erat. Prior te, o Ioannes? Quid magnum, si prior te? Bene, quia tu illi perhibes testimonium: audiamus ipsum dicentem, Et ante Abraham ego sum [Ioan. VIII, 58]. Sed et Abraham in medio genere humano ortus est; multi ante illum, multi post illum: audi vocem Patris ad Filium, Ante luciferum genui te [Psal. CIX, 3]. Qui ante luciferum genitus est, omnes ipse illuminat. Dictus est enim quidam lucifer qui cecidit: erat enim angelus, et factus est diabolus; et dixit de illo Scriptura, Lucifer qui mane oriebatur, cecidit [Isai. XIV, 12]. Unde lucifer? Quia illuminatus lucebat. Unde autem tenebrosus factus? Quia in veritate non stetit [Ioan. VIII, 44]. Ergo ille ante luciferum, ante omnem illuminatum: siquidem ante omnem illuminatum sit necesse est, a quo illuminantur omnes qui illuminari possunt. |
8 | Ideo hoc sequitur: Et de plenitudine eius nos omnes accepimus. Quid accepistis? Et gratiam pro gratia. Sic enim habent verba evangelica, collata cum exemplaribus graecis. Non ait, Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, gratiam pro gratia; sed sic ait, Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia, id est, accepimus: ut nescio quid nos voluerit intelligere de plenitudine eius accepisse; et insuper gratiam pro gratia. Accepimus enim de plenitudine eius, primo gratiam; et rursum accepimus gratiam, gratiam pro gratia. Quam gratiam primo accepimus? Fidem. In fide ambulantes, in gratia ambulamus. Unde enim hoc meruimus? quibus nostris praecedentibus meritis? Non se quisque compalpet , redeat in conscientiam suam, quaerat latebras cogitationum suarum, redeat ad seriem factorum suorum: non attendat quid sit, si iam aliquid est; sed quid fuerit, ut esset aliquid; inveniet non se dignum fuisse nisi supplicio. Si ergo supplicio dignus fuisti, et venit ille qui non peccata puniret, sed peccata donaret; gratia tibi data est, non merces reddita. Unde vocatur gratia? Quia gratis datur. Non enim praecedentibus meritis emisti quod accepisti. Hanc ergo accepit gratiam primam peccator, ut eius peccata dimitterentur. Quid meruit? Interroget iustitiam; invenit poenam: interroget misericordiam; invenit gratiam. Sed hoc et promiserat Deus per Prophetas: itaque cum venit dare quod promiserat; non solum gratiam dedit, sed et veritatem. Quomodo exhibita est veritas? Quia factum est quod promissum est. |
9 | Quid est ergo, gratiam pro gratia? Fide promeremur Deum; et qui digni non eramus quibus peccata dimitterentur, ex eo quia tantum donum indigni accepimus, gratia vocatur. Quid est gratia? gratis data. Quid est gratis data? Donata, non reddita. Si debebatur, merces reddita est, non gratia donata; si autem vere debebatur, bonus fuisti: si autem , ut verum est, malus fuisti, credidisti autem in eum qui iustificat impium [Rom. IV, 5] (Quid est, qui iustificat impium? Ex impio facit pium); cogita quid per legem tibi imminere debebat, et quid per gratiam consecutus sis. Consecutus autem istam gratiam fidei, eris iustus ex fide (Iustus enim ex fide vivit) [Habac. II, 4] [Rom. I, 17]; et promereberis Deum vivendo ex fide: cum promerueris Deum vivendo ex fide, accipies praemium immortalitatem, et vitam aeternam. Et illa gratia est. Nam pro quo merito accipis vitam aeternam? Pro gratia. Si enim fides gratia est, et vita aeterna quasi merces est fidei: videtur quidem Deus vitam aeternam tanquam debitam reddere (Cui debitam? Fideli, quia promeruit illam per fidem); sed quia ipsa fides gratia est, et vita aeterna gratia est pro gratia. |
10 | Audi Paulum apostolum confitentem gratiam, et postea debitum expetentem. Confessio gratiae quae est in Paulo? Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et iniuriosus: sed misericordiam, inquit, consecutus sum [I Tim I, 13]. Indignum se dixit qui consequeretur: consecutum tamen non per merita sua, sed per misericordiam Dei. Audi illum iam flagitantem debitum, qui primo indebitam susceperat gratiam: Ego enim, inquit, iam immolor, et tempus resolutionis meae instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de caetero reposita est mihi corona iustitiae. Iam debitum flagitat, iam debitum exigit. Nam vide verba sequentia: Quam mihi reddet Dominus in illa die, iustus iudex [II Tim. IV, 6-8]. Ut ante susciperet gratiam, misericordem patrem opus habebat: ut praemium gratiae, iudicem iustum. Qui non damnavit impium, damnabit fidelem? Et tamen si bene cogites, ipse dedit fidem primo, qua eum promeruisti: non enim de tuo promeruisti ut tibi aliquid deberetur. Quod ergo praemium immortalitatis postea tribuit, dona sua coronat, non merita tua. Ergo, fratres, omnes de plenitudine eius accepimus: de plenitudine misericordiae eius, de abundantia bonitatis eius accepimus. Quid? Remissionem peccatorum, ut iustificaremur ex fide. Et insuper quid? Et gratiam pro gratia; id est, pro hac gratia in qua ex fide vivimus, recepturi sumus aliam: quid tamen nisi gratiam? Nam si dixero quia et hoc debetur, aliquid mihi assigno, quasi cui debeatur. Coronat autem in nobis Deus dona misericordiae suae: sed si in ea gratia quam primam accepimus, perseveranter ambulemus. |
11 | Lex enim per Moysen data est: quae reos tenebat. Quid enim ait Apostolus? Lex subintravit, ut abundaret delictum [Rom. V, 20]. Hoc proderat superbis, ut abundaret delictum: multum enim sibi dabant, et quasi viribus suis multum assignabant; et non poterant implere iustitiam, nisi adiuvaret ille qui iusserat. Superbiam illorum volens domare Deus, dedit Legem, tanquam dicens: Ecce implete, ne putetis deesse iubentem. Non deest qui iubeat, sed deest qui impleat. |
12 | Si ergo deest qui impleat, unde non implet? Quia natus cum traduce peccati et mortis. De Adam natus, traxit secum quod ibi conceptum est. Cecidit primus homo; et omnes qui de illo nati sunt, de illo traxerunt concupiscentiam carnis. Oportebat ut nasceretur alius homo qui nullam traxit concupiscentiam. Homo, et homo: homo ad mortem, et homo ad vitam. Sic dicit Apostolus: Quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Per quem hominem mors, et per quem hominem resurrectio mortuorum? Noli festinare: sequitur, et dicit: Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur [I Cor. XV, 21, 22]. Qui pertinent ad Adam? Omnes qui nati sunt de Adam. Qui ad Christum? Omnes qui nati sunt per Christum. Quare omnes in peccato? Quia nemo natus est praeter Adam. Ut autem nascerentur ex Adam, necessitatis fuit ex damnatione: nasci per Christum, voluntatis est et gratiae. Non coguntur homines nasci per Christum: non quia voluerunt, nati sunt ex Adam. Omnes tamen qui ex Adam, cum peccato peccatores: omnes qui per Christum, iustificati et iusti, non in se, sed in illo. Nam in se si interroges, Adam sunt: in illo si interroges, Christi sunt . Quare? Quia ille caput Dominus noster Iesus Christus, non cum traduce peccati venit: sed tamen venit cum carne mortali. |
13 | Mors peccatorum poena erat : in Domino munus misericordiae erat, non poena peccati. Non enim aliquid habebat Dominus quare iuste moreretur. Ipse ait, Ecce venit princeps huius mundi, et in me nihil invenit. Quare ergo moreris? Sed ut sciant omnes quia voluntatem Paris mei facio, surgite, eamus hinc [Ioan. XIV, 30 ] [et 31]. Non habebat ille quare moreretur, et mortuus est: tu habes quare, et mori dedignaris? Dignare aequo animo pati per meritum tuum, quod ille pati dignatus est, ut te a sempiterna morte liberaret. Homo, et homo: sed ille, nonnisi homo; iste, Deus homo . Ille homo peccati, iste iustitiae. Mortuus es in Adam, resurge in Christo: nam utrumque debetur tibi. Iam credidisti in Christum, reddes tamen quod debes de Adam. Sed non te in aeternum tenebit vinculum peccati; quia mortem tuam aeternam occidit mors temporalis Domini tui. Ipsa est gratia, fratres mei, ipsa est et veritas, quia promissa et exhibita. |
14 | Non erat ista in Veteri Testamento, quia Lex minabatur, non opitulabatur; iubebat, non sanabat; languorem ostendebat, non auferebat: sed illi praeparabat medico venturo cum gratia et veritate; tanquam ad aliquem quem curare vult medicus, mittat primo servum suum, ut ligatum illum inveniat. Sanus non erat, sanari nolebat, et ne sanaretur, sanum se esse iactabat: missa Lex est, ligavit cum; invenit se reum, iam clamat de ligatura. Venit Dominus, curat amaris aliquantum et acribus medicamentis: dicit enim aegroto, Ferto; dicit, Tolera; dicit, Noli diligere mundum, habeto patientiam, curet te ignis continentiae, ferrum persecutionum tolerent vulnera tua. Expavescebas quamvis ligatus: liber ille et non ligatus bibit quod tibi dabat; prior passus est ut te consolaretur, tanquam dicens, Quod times pati pro te, prior patior pro te. Haec est gratia, et magna gratia. Quis illam digne collaudat? |
15 | De humilitate Christi loquor, fratres mei. Maiestatem Christi et divinitatem Christi quis loquitur? In explicando et dicendo ut quoquomodo humilitatem Christi loqueremur, non sufficimus, imo deficimus: totum cogitantibus committimus, non audientibus adimplemus. Cogitate humilitatem Christi. Sed quis nobis, inquis, eam explicat, nisi tu dicas? Ille intus dicat. Melius illud dicit qui intus habitat, quam qui foris clamat. Ipse vobis ostendat gratiam humilitatis suae, qui coepit habitare in cordibus vestris. Iamvero si in eius humilitate explicanda et eroganda deficimus, maiestatem eius quis loquatur? Si Verbum caro factum conturbat nos, In principio erat Verbum quis explicabit? Tenete ergo, fratres, soliditatem istam. |
16 | Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est. Per servum Lex data est; reos fecit: per Imperatorem indulgentia data est; reos liberavit. Lex per Moysen data est. Non sibi aliquid amplius servus assignet, quam quod per illum factum est. Electus ad magnum ministerium tanquam fidelis in domo, sed tamen servus, agere secundum Legem potest, solvere a reatu Legis non potest. Lex ergo per Moysen data est, Gratia et veritas per Iesum Christum facta est. 17. Et ne forte aliquis dicat, Et Gratia et veritas non est facta per Moysen, qui vidit Deum? statim subiecit, Deum nemo vidit unquam. Et unde innotuit Moysi Deus? Quia revelavit servo suo Dominus. Quis Dominus? Ipse Christus, qui praemisit Legem per servum, ut veniret ipse cum Gratia et veritate. Deum enim nemo vidit unquam. Et unde illi servo quantum capere posset apparuit? Sed unigenitus, inquit, Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Quid est, in sinu Patris? In secreto Patris. Non enim Deus habet sinum, sicut nos habemus in vestibus, aut cogitandus est sic sedere quomodo nos, aut forte cinctus est ut sinum haberet: sed quia sinus noster intus est, secretum Patris sinus Patris vocatur. In secreto Patris, qui Patrem novit, ipse enarravit. Nam Deum nemo vidit unquam. Ipse ergo venit, et narravit quidquid vidit. Quid vidit Moyses? Moyses vidit nubem, vidit angelum, vidit ignem: omnis illa creatura est; typum Domini sui gerebat, non ipsius Domini praesentiam exhibebat. Namque aperte habes in Lege, Et loquebatur Moyses cum Domino, contra in contra sicut amicus cum amico suo. Sequeris ipsam Scripturam, et invenis Moysen dicentem, Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi teipsum manifeste, ut videam te. Et parum est quia dixit: responsum accepit, Non potes videre faciem meam [Exod. XXXIII, 11, 13, 20]. Loquebatur ergo, fratres mei, cum Moyse angelus, portans typum Domini: et illa omnia quae ibi per angelum facta sunt, futuram istam gratiam et veritatem promittebant. Qui bene scrutantur Legem, noverunt: et cum opportunum est, ut et nos aliquid inde dicamus, quantum Dominus revelat, non tacemus Charitati vestrae. |
18 | Illud autem sciatis, quia omnia quae corporaliter visa sunt, non erant illa substantia Dei. Illa enim oculis carnis videmus: Dei substantia unde videtur? Evangelium interroga: Beati mundo corde; quia ipsi Deum videbunt [Matth. V, 8]. Fuerunt homines qui dicerent vanitate sui cordis decepti, Pater invisibilis est, Filius autem visibilis est. Unde visibilis? Si propter carnem, quia suscepit carnem; manifestum est. Illi enim qui carnem Christi viderunt, aliqui crediderunt, aliqui crucifixerunt: et qui crediderunt, illo crucifixo nutaverunt; et nisi ipsam post resurrectionem palparent, fides ad eos non revocaretur. Si ergo propter carnem visibilis Filius; et nos concedimus, et est catholica fides: si autem ante carnem sicut ipsi dicunt, id est, antequam incarnaretur; multum delirant, et multum errant. Facta enim sunt illa visibilia corporaliter per creaturam, in quibus typus ostenderetur: non utique substantia ipsa demonstrabatur et manifestabatur. Et hoc attendat Charitas vestra lene documentum . Sapientia Dei videri oculis non potest. Fratres, si Christus Sapientia Dei, et Virtus Dei [I Cor. I, 24]; si Christus Verbum Dei; verbum hominis oculis non videtur, Verbum Dei videri sic potest? 19. Expellite ergo de cordibus vestris carnales cogitationes, ut vere sitis sub gratia, ut ad Novum Testamentum pertineatis. Ideo vita aeterna promittitur in Novo Testamento. Legite Vetus Testamentum, et videte quia carnali adhuc populo ea quidem praecipiebantur quae nobis. Nam unum Deum colere, et nobis praecipitur. Non accipies in vanum nomen Domini Dei tui, et nobis praecipitur: quod est secundum praeceptum. Observa diem sabbati, magis nobis praecipitur: quia spiritualiter observandum praecipitur. Iudaei enim serviliter observant diem sabbati, ad luxuriam, ad ebrietatem. Quanto melius feminae eorum lanam facerent, quam illo die in maenianis saltarent? Absit, fratres, ut illos dicamus observare sabbatum. Spiritualiter observat sabbatum christianus, abstinens se ab opere servili. Quid est enim ab opere servili? A peccato. Et unde probamus? Dominum interroga: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati [Ioan. VIII, 34]. Ergo et nobis praecipitur spiritualiter observatio sabbati. Iam illa omnia praecepta nobis magis praecipiuntur, et observanda sunt: Non occides, Non moechaberis, Non furaberis, Non falsum testimonium dices, Honora patrem et matrem, Non concupisces rem proximi tui, Non concupisces uxorem proximi tui [Exod. XX, 3-17]. Nonne ista omnia et nobis praecipiuntur? Sed quaere mercedem, et invenies ibi dici: Ut expellantur hostes a facie tua, et accipiatis terram quam promisit Deus patribus vestris [Levit. XXVI, 1-13]. Quia non poterant capere invisibilia, per visibilia tenebantur. Quare tenebantur? Ne penitus interirent, et ad idola laberentur. Nam fecerunt hoc, fratres mei, sicut legitur, obliti tanta miracula quae fecit Deus coram oculis eorum. Mare discissum est; via facta est in mediis fluctibus; sequentes hostes eorum eisdem aquis operti sunt, per quas illi transierunt [Exod. XIV, 21-31]: et cum Moyses homo Dei recessisset ab oculis eorum, idolum petierunt, et dixerunt: Fac nobis deos qui nos praeeant, quia ille homo dimisit nos. Tota spes eorum in homine posita erat, non in Deo. Ecce mortuus est homo: numquid mortuus est Deus qui eruerat eos de terra Aegypti? Et cum fecissent sibi imaginem vituli, adoraverunt, et dixerunt, Hi sunt dii tui, Israel, qui te liberaverunt de terra Aegypti [Id. XXXII, 1-4]. Quam cito obliti tam manifestam gratiam! Quibus ergo modis teneretur populus talis, nisi promissis carnalibus? |
20 | Ea ibi iubentur in decalogo Legis quae et nobis; sed non ea promittuntur quae nobis. Nobis quid promittitur? Vita aeterna. Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum [Ioan. XVII, 3]. Cognitio Dei promittitur: ipsa est gratia pro gratia. Fratres, modo credimus, non videmus: pro ista fide praemium erit, videre quod credimus. Noverant hoc Prophetae, sed occultum erat antequam veniret. Nam quidam suspirans amator in Psalmis ait: Unam petii a Domino, hanc requiram. Et quaeris quid petat? Forte enim terram petit fluentem lacte et melle carnaliter, quamvis spiritualiter ista quaerenda sit et petenda: aut forte subiectionem hostium suorum, aut mortem inimicorum, aut imperia et facultates huius saeculi. Ardet enim amore, et multum suspirat, et aestuat, et anhelat. Videamus quid petat, Unam petii a Domino, hanc requiram. Quid est hoc quod requirit? Ut inhabitem, inquit, in domo Domini, per omnes dies vitae meae. Et puta quia habitas in domo Domini, unde ibi erit gaudium tuum? Ut contempler, inquit, delectationem Domini [Psal. XXVI, 4]. |
21 | Fratres mei, unde clamatis, unde exsultatis, unde amatis, nisi quia ibi est scintilla huius charitatis? Quid desideratis, rogo vos? Videri potest oculis? tangi potest? pulchritudo aliqua est quae oculos delectat? Nonne martyres amati sunt vehementer; et quando eos commemoramus, inardescimus amore? Quid in illis amamus, fratres? Membra laniata a feris? Quid foedius, si oculos carnis interroges? quid pulchrius, si oculos cordis interroges? Quid tibi videtur adolescens pulcherrimus fur? Quomodo horrent oculi tui? Numquid oculi carnis horrent? Si ipsos interroges, nihil illo corpore compositius, nihil ordinatius ; et parilitas membrorum, et coloris delectatio illicit oculos: et tamen cum audis quia fur est, fugis hominem animo. Vides ex alia parte senem curvum, baculo innitentem, vix se moventem, rugis undique exaratum: quid vides quod oculos delectet? Audis quia iustus est; amas, amplecteris. Talia nobis praemia promissa sunt, fratres mei: tale aliquid amate, tali regno suspirate, talem patriam desiderate; si vultis pervenire ad id cum quo venit Dominus noster, id est, ad gratiam et veritatem. Si autem corporalia praemia concupieris a Deo, adhuc sub Lege es, et ideo ipsam Legem non implebis. Quando enim videris abundare ista temporalia in eis qui Deum offendunt, nutant gressus tui, et dicis tibi: Ecce ego colo Deum, quotidie ad ecclesiam curro, genua mihi trita sunt in orationibus; et assidue aegroto: homicidia faciunt homines, rapinas faciunt; exsultant et abundant, bene est illis. Talia ergo quaerebas a Deo? Certe ad gratiam pertinebas . Si gratiam ideo tibi dedit Deus, quia gratis dedit, gratis ama. Noli ad praemium diligere Deum; ipse sit praemium tuum. Dicat anima tua, Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae, ut contempler delectationem Domini. Noli timere ne fastidio deficias: talis erit illa delectatio pulchritudinis, ut semper tibi praesens sit, et nunquam satieris; imo semper satieris, et nunquam satieris. Si enim dixero quia non satiaberis, fames erit; si dixero quia satiaberis, fastidium timeo: ubi nec fastidium erit, nec fames, quid dicam nescio; sed Deus habet quod exhibeat non invenientibus quomodo dicant, et credentibus quod accipiant. |