monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS I In illud Ioannis, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, etc., usque ad id, Et tenebrae eam non comprehenderunt. <<<     >>> TRACTATUS III Ab eo quod scriptum est, Ioannes testimonium perhibet de ipso, etc., usque ad id, Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.

Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS II De eo quod scriptum est, Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes, etc., usque ad id, plenum gratiae et veritatis. [Ioan. 1,6-14. ]

1 Bonum est, fratres, ut textum divinarum Scripturarum, et maxime sancti Evangelii, nullum locum praetermittentes pertractemus, ut possumus; et pro nostra capacitate pascamur, et ministremus vobis unde et nos pascimur. Capitulum primum praeterito die dominico tractatum esse meminimus, id est, 'In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est, in illo vita est; et vita erat lux hominum; et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.' Huc usque tractatum esse credo: recordamini omnes qui adfuistis; et qui non adfuistis, credite nobis, et his qui adesse voluerunt. Nunc ergo quia non possumus semper omnia replicare, propter eos qui hoc volunt audire quod sequitur, et oneri est illis si repetantur priora cum defraudatione posteriorum; dignentur et qui non aderant non praeterita exigere, sed cum his qui aderant et nunc audire praesentia.
2 Sequitur, Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes. Et enim ea quae dicta sunt superius, fratres charissimi, de divinitate Christi dicta sunt ineffabili, et prope ineffabiliter. Quis enim capiet, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum? Et ne vilescat tibi nomen Verbi, per consuetudinem quotidianorum verborum, Et Deus erat Verbum. Hoc Verbum idipsum est, unde hesterno die multum locuti sumus: et praestiterit Dominus, ut vel tantum loquendo aliquid ad corda vestra perduxerimus. In principio erat Verbum. Idipsum est, eodem modo est; sicut est, semper sic est; mutari non potest: hoc est est [Editi et Mss., hoc est Deusest: excepto codice Bech., a quo abest vox, Deus.]. Quod nomen suum dixit famulo suo Moysi: Ego sum qui sum; et, Misit me qui est [Exod. III, 14]. Quis ergo hoc capiet, cum videatis omnia mortalia mutabilia; cum videatis non solum corpora variari per qualitates, nascendo, crescendo, deficiendo, moriendo, sed etiam ipsas animas per affectum diversarum voluntatum distendi atque discindi: cum videatis homines et percipere posse sapientiam, si se illius luci et calori admoverint; et amittere posse sapientiam, si inde malo affectu recesserint? Cum videatis ergo ista omnia esse mutabilia; quid est quod est, nisi quod transcendit omnia quae sic sunt ut non sint? Quis ergo hoc capiat? Aut quis, quomodocumque intenderit vires mentis suae, ut attingat quomodo potest id quod est, ad id quod utcumque mente attigerit, possit pervenire? Sic est enim tanquam videat quisque de longe patriam, et mare interiaceat; videt quo eat, sed non habet qua eat. Sic ad illam stabilitatem nostram ubi quod est est, quia hoc solum semper sic est ut est, volumus pervenire; interiacet mare huius saeculi qua imus, etsi iam videmus quo imus: nam multi nec quo eant vident. Ut ergo esset et qua iremus, venit inde ad quem ire volebamus. Et quid fecit? Instituit lignum quo mare transeamus. Nemo enim potest transire mare huius saeculi, nisi cruce Christi portatus. Hanc crucem aliquando amplectitur et infirmus oculis [Sic Mss. At editi, et infirmus oculus]: et qui non videt longe quo eat, non ab illa recedat, et ipsa illum perducet.
3 Itaque, fratres mei, hoc insinuaverim cordibus vestris: si vultis pie et christiane vivere, haerete Christo secundum id quod pro nobis factus est, ut perveniatis ad eum secundum id quod est, et secundum id quod erat. Accessit, ut pro nobis hoc fieret [Ita editi. At Mss. interpungunt sic: Et secundum id quod erat accessit, ut pro nobis hoc fieret; additque hic Bech. codex: quod non erat]; quia hoc pro nobis factus est, ubi portentur infirmi, et mare saeculi transeant, et perveniant ad patriam; ubi iam navi non opus erit, quia nullum mare transitur. Melius est ergo non videre mente id quod est, et tamen a Christi cruce non recedere, quam videre illud mente, et crucem Christi contemnere. Bonum est super hoc et optimum, si fieri potest, ut et videatur quo eundum sit, et teneatur quo portetur qui pergit. Hoc potuerunt mentes magnae montium, qui montes dicti sunt, quos maxime illustrat lumen iustitiae: potuerunt, et viderunt illud quod est. Nam videns Ioannes dicebat, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Viderunt hoc, et ut pervenirent ad id quod videbant de longe, a cruce Christi non recesserunt, et humilitatem Christi non contempserunt. Parvuli vero qui hoc non possunt intelligere, non recedentes a cruce et passione et resurrectione Christi, in ipsa navi perducuntur ad id quod non vident, in qua navi perveniunt et illi qui vident.
4 At vero quidam philosophi huius mundi exstiterunt, et inquisierunt Creatorem per creaturam: quia potest inveniri per creaturam, evidenter dicente Apostolo, Invisibilia enim eius, a constitutione mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus eius et divinitas, ut sint inexcusabiles. Et sequitur, Quia cum cognovissent Deum: non dixit, Quia non cognoverunt; sed, Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Unde obscuratum? Sequitur, et dicit apertius: Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt [Rom. I, 20-22]. Viderunt quo veniendum esset: sed ingrati ei qui illis praestitit quod viderunt, sibi voluerunt tribuere quod viderunt; et facti superbi amiserunt quod videbant, et conversi sunt inde ad idola et simulacra et ad culturas daemoniorum, adorare creaturam, et contemnere Creatorem. Sed iam isti elisi ista fecerunt: ut autem eliderentur, superbierunt; cum autem superbirent, sapientes se esse dixerunt. Hi ergo de quibus dixit, Qui cum cognovissent Deum, viderunt hoc quod dicit Ioannes, quia per Verbum Dei facta sunt omnia. Nam inveniuntur et ista in libris philosophorum: et quia unigenitum Filium habet Deus, per quem sunt omnia. Illud potuerunt videre quod est, sed viderunt de longe: noluerunt tenere humilitatem Christi, in qua navi securi pervenirent ad id quod longe videre potuerunt; et sorduit eis crux Christi. Mare transeundum est, et lignum contemnis? O sapientia superba! irrides crucifixum Christum; ipse est quem longe vidisti: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum. Sed quare crucifixus est? Quia lignum tibi humilitatis eius necessarium erat. Superbia enim tumueras, et longe ab illa patria proiectus eras; et fluctibus huius saeculi interrupta est via, et qua transeatur ad patriam non est, nisi ligno porteris. Ingrate, irrides eum qui ad te venit ut redeas! Ipse factus est via, et hoc per mare: inde in mari ambulavit [Matth. XIV, 25], ut ostenderet esse in mari viam. Sed tu, qui quomodo ipse ambulare in mari non potes, navi portare, ligno portare: crede in crucifixum, et poteris pervenire. Propter te crucifixus est, ut humilitatem doceret; et quia si sic veniret ut Deus, non agnosceretur. Si enim sic veniret ut Deus, non veniret eis qui videre Deum non poterant. Non enim secundum id quod Deus est, aut venit, aut discedit; cum sit ubique praesens, et nullo loco contineatur. Sed secundum quid venit? Quod apparuit homo.
5 Quia ergo sic erat homo, ut lateret in illo Deus, missus est ante illum magnus homo, per cuius testimonium inveniretur plus quam homo. Et quis est hic? Fuit homo. Et quomodo posset iste verum de Deo dicere? Missus a Deo. Quid vocabatur? Cui nomen erat Ioannes. Quare venit? Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. Qualis iste qui testimonium perhiberet de lumine? Magnum aliquid iste Ioannes, ingens meritum, magna gratia, magna celsitudo! Mirare, plane mirare; sed tanquam montem. Mons autem in tenebris est, nisi luce vestiatur. Ergo tantum mirare Ioannem, ut audias quod sequitur, Non erat ille lumen: ne cum montem putas lumen esse, naufragium in monte facias, non solatium invenias. Sed quid debes mirari? Montem tanquam montem. Erige autem te ad illum qui illuminat montem, qui ad hoc erectus est, ut prior radios excipiat, et oculis tuis nuntiet. Ergo, non erat ille lumen.
6 Quare igitur venit? Sed ut testimonium perhiberet de lumine. Utquid hoc? Ut omnes crederent per illum. Et de quo lumine testimonium perhiberet? Erat lux vera. Quare additum est, vera? Quia et homo illuminatus dicitur lux; sed vera lux illa est quae illuminat. Nam et oculi nostri dicuntur lumina; et tamen nisi aut per noctem lucerna accendatur, aut per diem sol exeat, lumina ista sine causa patent. Sic ergo et Ioannes erat lux, sed non vera lux: quia non illuminatus, tenebrae; sed illuminatione factus est lux. Nisi autem illuminaretur, tenebrae erat, sicut omnes impii, quibus iam credentibus dixit Apostolus, Fuistis aliquando tenebrae. Modo autem quia crediderant, quid? Nunc autem lux, inquit, in Domino [Ephes. V, 8]. Nisi adderet, in Domino, non intelligeremus. Lux, inquit, in Domino: tenebrae non in Domino eratis. Fuistis enim aliquando tenebrae: ibi non addidit, in Domino. Ergo tenebrae in vobis, lux in Domino. Sic et ille non erat lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.
7 Ubi autem est ipsa lux? Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Si omnem hominem venientem, et ipsum Ioannem. Ipse ergo illuminabat, a quo se demonstrari volebat. Intelligat Charitas vestra: veniebat enim ad mentes infirmas, ad corda saucia, ad aciem animae lippientis. Ad hoc venerat. Et unde posset anima videre quod perfecte est? Quomodo plerumque fit ut in aliquo corpore radiato cognoscatur ortus esse sol, quem oculis videre non possumus. Quia et qui saucios habent oculos, idonei sunt videre parietem illuminatum et illustratum a sole, vel montem vel arborem, aut aliquid huiusmodi idonei sunt videre; et in alio illustrato demonstratur illis ortus ille, cui videndo adhuc minus idoneam aciem gerunt. Sic ergo illi omnes ad quos Christus venerat, minus idonei erant eum videre: radiavit Ioannem; et per illum confitentem se radiatum ac se illuminatum esse, non qui radiaret et illuminaret, cognitus est ille qui illuminat, cognitus est ille qui illustrat, cognitus est qui implet. Et quis est? Qui illuminat, inquit, omnem hominem venientem in mundum. Nam si illinc non recederet, non esset illuminandus: sed ideo hic illuminandus, quia illinc recessit, ubi homo semper poterat esse illuminatus.
8 Quid ergo? Si venit huc, ubi erat? In hoc mundo erat. Et hic erat, et huc venit: hic erat per divinitatem; huc venit per carnem: quia cum hic esset per divinitatem, ab stultis et caecis et iniquis videri non poterat. Ipsi iniqui tenebrae sunt de quibus dictum est, Lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt [Ioan. I, 5]. Ecce hic est et modo, et hic erat, et semper hic est; et nunquam recedit, nusquam recedit. Opus est ut habeas unde videas quod tibi nunquam recedit; opus est ut tu non recedas ab eo qui nusquam recedit; opus est ut tu non deseras, et non desereris. Noli cadere, et non tibi occidet. Si tu feceris casum, ille tibi facit occasum: si autem tu stas, praesens est tibi. Sed non stetisti: recordare unde cecideris, unde te deiecit qui prior te cecidit. Deiecit enim te, non vi, non impulsu, sed voluntate tua. Si enim malo non consentires, stares, illuminatus maneres. Modo autem quia iam cecidisti, et factus es saucius corde, unde videri illa lux potest [Editi, non potest. Abest, non, a Mss. Sensus Augustini est, videri illam lucem non oculo, sed corde.], venit ad te talis qualem posses videre; et talem se hominem praebuit, ut ab homine quaereret testimonium. Ab homine quaerit testimonium Deus, et Deus testem habet hominem; habet Deus testem hominem, sed propter hominem: tam infirmi sumus! Per lucernam quaerimus diem: quia lucerna dictus est ipse Ioannes, Domino dicente: Ille erat lucerna ardens et lucens, et vos voluistis exsultare ad horam in lumine eius; ego autem habeo testimonium maius Ioanne [Id. V, 35, 36.]
9 Ergo ostendit quia propter homines voluit per lucernam demonstrari ad fidem credentium, ut per ipsam lucernam inimici eius confunderentur. Illi enim inimici qui illum tentabant, et dicebant, Dic nobis, In qua potestate ista facis? Interrogabo vos et ego, inquit, unum sermonem: dicite mihi, baptismus Ioannis unde est? de coelo, an ab hominibus? Et turbati sunt, et dixerunt apud semetipsos, Si dixerimus de coelo; dicturus est nobis, Quare ergo non credidistis illi? (quia ille Christo perhibuerat testimonium, et dixerat, Non sum ego Christus, sed ille [Ioan. I, 20 27]. Si autem ex hominibus dixerimus esse, timemus populum ne lapidet nos; quia tanquam prophetam habebant Ioannem. Timentes lapidationem, sed plus timentes veritatis confessionem, responderunt mendacium veritati; et mentita est iniquitas sibi [Psal. XXVI, 12]. Dixerunt enim: Nescimus. Et Dominus, quia ipsi contra se clauserant, negando se scire quod noverant, nec ipse illis aperuit, quia non pulsaverunt. Dictum est enim: Pulsate, et aperietur vobis [Matth. VII, 7]. Non solum autem illi non pulsaverunt, ut aperiretur; sed negando, ostium ipsum contra se obstruxerunt. Et ait eis Dominus: Nec ego dico vobis in qua potestate ista facio [Matth. XXI, 23-27, ] [Marc. XI, 28-33, ] [et Luc. XX, 2-8]. Et confusi sunt per Ioannem; impletumque in illis est, Paravi lucernam Christo meo; inimicos eius induam confusione [Psal. CXXXI, 17, 18].
10 In mundo erat, et mundus per eum factus est. Ne putes quia sic erat in mundo, quomodo in mundo est terra, in mundo est coelum, in mundo est sol, luna et stellae, in mundo arbores, pecora, homines. Non sic iste in mundo erat. Sed quomodo erat? Quomodo artifex, regens quod fecit. Non enim sic fecit, quomodo facit faber. Forinsecus est arca quam facit, et illa in alio loco posita est, cum fabricatur; et quamvis iuxta sit, ipse alio loco sedet qui fabricat, et extrinsecus est ad illud quod fabricat: Deus autem mundo infusus fabricat, ubique positus fabricat, et non recedit aliquo, non extrinsecus quasi versat molem quam fabricat. Praesentia maiestatis facit quod facit; praesentia sua gubernat quod fecit. Sic ergo erat in mundo, quomodo per quem mundus factus est. Per ipsum enim mundus factus est, et mundus eum non cognovit.
11 Quid est, mundus factus est per ipsum? Coelum, terra, mare et omnia quae in eis sunt, mundus dicitur. Iterum alia significatione, dilectores mundi mundus dicuntur. Mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. Num enim coeli non cognoverunt Creatorem suum, aut Angeli non cognoverunt Creatorem suum, aut non cognoverunt Creatorem suum sidera, quem confitentur daemonia? Omnia undique testimonium perhibuerunt. Sed qui non cognoverunt? Qui amando mundum dicti sunt mundus. Amando enim habitamus corde: amando autem, hoc appellari meruerunt quod ille ubi habitabant. Quomodo dicimus, Mala est illa domus; aut, Bona est illa domus: non in illa quam dicimus malam, parietes accusamus; aut in illa quam dicimus bonam, parietes laudamus: sed malam domum, inhabitantes malos; et bonam domum, inhabitantes bonos. Sic et mundum, qui inhabitant amando mundum. Qui sunt? Qui diligunt mundum: ipsi enim corde habitant in mundo. Nam qui non diligunt mundum, carne versantur in mundo; sed corde inhabitant coelum, sicut Apostolus dicit: Nostra autem conversatio in coelis est [Philipp. III, 20]. Ergo mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit.
12 In sua propria venit: quia omnia ista per eum facta sunt. Et sui eum non receperunt. Qui sui? Homines quos fecit. Iudaei quos primitus fecit super omnes gentes esse. Quia aliae gentes idola adorabant, et daemonibus serviebant; ille autem populus natus erat de semine Abrahae: et ipsi maxime sui; quia et per carnem quam suscipere dignatus est, cognati. In sua propria venit, et sui eum non receperunt. Non receperunt omnino, nullus recepit? Nullus ergo salvus factus est? Nemo enim salvus fiet, nisi qui Christum receperit venientem.
13 Sed addidit: Quotquot autem receperunt eum. Quid eis praestitit? Magna benevolentia! Magna misericordia! Unicus natus est, et noluit manere unus. Multi homines cum filios non habuerint, peracta aetate adoptant sibi; et voluntate faciunt quod natura non potuerunt: hoc faciunt homines. Si autem aliquis habeat filium unicum, gaudet ad illum magis; quia solus omnia possessurus est, et non habebit qui cum eo dividat haereditatem, ut pauperior remaneat. Non sic Deus: Unicum eumdem ipsum quem genuerat, et per quem cuncta creaverat, misit in hunc mundum, ut non esset unus, sed fratres haberet adoptatos. Non enim nos nati sumus de Deo, quomodo ille Unigenitus, sed adoptati per gratiam ipsius. Ille enim venit Unigenitus solvere peccata, quibus peccatis implicabamur, ne adoptaret nos propter impedimentum eorum: quos sibi fratres facere volebat, ipse solvit, et fecit cohaeredes. Sic enim dicit Apostolus, Si autem filius, et haeres per Deum [Galat. IV, 7]: et iterum, Haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi [Rom. VIII, 17]. Non timuit ille habere cohaeredes; quia haereditas eius non fit angusta, si multi possederint. Illi ipsi certe illo possidente fiunt haereditas ipsius, et ipse vicissim fit haereditas ipsorum. Audi quomodo ipsi fiant haereditas ipsius: Dominus dixit ad me, Filius meus es tu; ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam [Psal. II, 7, 8]. Ille quomodo fit haereditas eorum? Dicit in Psalmo: Dominus pars haereditatis meae et calicis mei [Psal. XV, 5]. Et nos illum possideamus, et ipse nos possideat: ille nos possideat, sicut Dominus; nos illum possideamus sicut salutem, nos possideamus sicut lucem. Quid ergo dedit his qui receperunt illum? Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius: ut teneant lignum, et mare transeant.
14 Et quomodo illi nascuntur? Isti quia filii Dei fiunt et fratres Christi, utique nascuntur. Nam si non nascuntur, filii quomodo esse possunt? Sed filii hominum nascuntur ex carne et sanguine, et ex voluntate viri, et ex complexu coniugii. Illi autem quomodo ei nascuntur? Qui non ex sanguinibus: tanquam maris et feminae. Sanguina [Codices aliquot, sanguines; a secunda manu.] non est latinum: sed quia graece positum est pluraliter, maluit ille qui interpretabatur sic ponere, et quasi minus latine loqui secundum grammaticos, et tamen explicare veritatem secundum auditum infirmorum. Si enim diceret sanguinem singulari numero, non explicaret quod volebat: ex sanguinibus enim homines nascuntur maris et feminae. Dicamus ergo, non timeamus ferulas grammaticorum; dum tamen ad veritatem solidam et certiorem perveniamus. Reprehendit qui intelligit, ingratus quia intellexit. Non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri. Carnem pro femina posuit: quia de costa cum facta esset, Adam dixit, Hoc nunc os de ossibus meis, et caro de carne mea [Gen. II, 23]; et Apostolus ait, Qui diligit uxorem suam, seipsum diligit; nemo enim unquam carnem suam odio habet [Ephes. V, 28 ] [et 29]. Ponitur ergo caro pro uxore, quomodo et aliquando spiritus pro marito. Quare? Quia ille regit, haec regitur: ille imperare debet, ista servire. Nam ubi caro imperat, et spiritus servit, perversa domus est. Quid peius domo, ubi femina habet imperium super virum? Recta autem domus, ubi vir imperat, femina obtemperat. Rectus ergo ipse homo, ubi spiritus imperat, caro servit.
15 Hi ergo non ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Ut autem homines nascerentur ex Deo, primo ex ipsis natus est Deus. Christus enim Deus, et Christus natus ex hominibus. Non quaesivit quidem nisi matrem in terra, quia iam patrem habebat in coelo: natus ex Deo, per quem efficeremur; et natus ex femina, per quem reficeremur. Noli ergo mirari, o homo, quia efficeris filius per gratiam, quia nasceris ex Deo secundum Verbum eius. Prius ipsum Verbum voluit nasci ex homine, ut tu securus nascereris ex Deo, et diceres tibi: Non sine causa Deus nasci ex homine voluit, nisi quia alicuius momenti me existimavit, ut immortalem me faceret, et pro me mortaliter nasceretur. Ideo cum dixisset, ex Deo nati sunt; quasi ne miraremur, et exhorreremus tantam gratiam, ut nobis incredibile videretur quia homines ex Deo nati sunt, quasi securum te faciens, ait: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Quid ergo miraris quia homines ex Deo nascuntur? Attende ipsum Deum natum ex hominibus: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.
16 Quia vero Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, ipsa nativitate collyrium fecit, unde tergerentur oculi cordis nostri, et possemus videre maiestatem eius per eius humilitatem [In omnibus prope Mss., per eius humanitatem.]. Ideo factum est Verbum caro, et habitavit in nobis; sanavit oculos nostros: et quid sequitur? Et vidimus gloriam eius. Gloriam eius nemo posset videre, nisi carnis humilitate sanaretur. Unde non poteramus videre? Intendat ergo Charitas vestra, et videte quod dico. Irruerat homini quasi pulvis in oculum, irruerat terra, sauciaverat oculum, videre non poterat lucem: oculus iste sauciatus inungitur; terra sauciatus erat, et terra illuc mittitur ut sanetur. Omnia enim collyria et medicamenta nihil sunt nisi de terra. De pulvere caecatus es, de pulvere sanaris: ergo caro te caecaverat, caro te sanat. Carnalis enim anima facta erat consentiendo affectibus carnalibus; inde fuerat oculus cordis caecatus. Verbum caro factum est: medicus iste tibi fecit collyrium. Et quoniam sic venit ut de carne vitia carnis exstingueret, et de morte occideret mortem; ideo factum est in te, ut quoniam Verbum caro factum est, tu possis dicere, Et vidimus gloriam eius. Qualem gloriam? Qualis factus est filius hominis? Illa humilitas ipsius est, non gloria ipsius. Sed quo perducta est acies hominis, curata per carnem? Vidimus, inquit, gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate. De gratia et veritate alio loco uberius in ipso Evangelio, si Dominus dignatus fuerit donare, tractabimus. Haec nunc sufficiant, et aedificamini in Christo, et confortamini in fide, et vigilate in bonis operibus: et a ligno nolite recedere, per quod possitis mare transire.
Augustinus HOME

bke15.5v

Augustinus, In Ioannis Evang. Tractatus CXXIV, TRACTATUS I In illud Ioannis, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, etc., usque ad id, Et tenebrae eam non comprehenderunt. <<<     >>> TRACTATUS III Ab eo quod scriptum est, Ioannes testimonium perhibet de ipso, etc., usque ad id, Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.
monumenta.ch > Augustinus > 2

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik