Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS I In illud Ioannis, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, etc., usque ad id, Et tenebrae eam non comprehenderunt. [Ioan. I,1-5. ]
1 | Intuens quod modo audivimus ex lectione apostolica, quod animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei [I Cor. II, 14], et cogitans, in hac praesenti turba Charitatis vestrae necesse esse ut multi sint animales, qui adhuc secundum carnem sapiant, nondumque se possint ad spiritualem intellectum erigere, haesito vehementer, quomodo, ut Dominus dederit, possim dicere, vel pro modulo meo explicare quod lectum est ex Evangelio, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc enim animalis homo non percipit. Quid ergo, fratres? silebimus hinc? Quare ergo legitur, si silebitur? aut quare auditur, si non exponitur? sed et quid exponitur, si non intelligitur? Itaque quoniam rursum esse non dubito in numero vestro quosdam, a quibus possit non solum expositum capi, sed et antequam exponatur, intelligi; non fraudabo eos qui possunt capere, dum timeo superfluus esse auribus eorum qui non possunt capere. Postremo aderit misericordia Dei, fortasse ut omnibus satis fiat, et capiat quisque quod potest: quia et qui loquitur, dicit quod potest. Nam dicere ut est, quis potest? Audeo dicere, fratres mei, forsitan nec ipse Ioannes dixit ut est, sed et ipse ut potuit; quia de Deo homo dixit: et quidem inspiratus a Deo, sed tamen homo. Quia inspiratus, dixit aliquid; si non inspiratus esset, dixisset nihil: quia vero homo inspiratus, non totum quod est dixit; sed quod potuit homo, dixit. |
2 | Erat enim iste Ioannes, fratres charissimi, de illis montibus, de quibus scriptum est: Suscipiant montes pacem populo tuo, et colles iustitiam [Psal. LXXI, 3]. Montes, excelsae animae sunt: colles, parvulae animae sunt. Sed ideo montes excipiunt pacem, ut colles possint excipere iustitiam. Quae est iustitia, quam colles excipiunt? Fides, quia iustus ex fide vivit [Habac. II, 4] [Rom. I, 17]. Non autem exciperent minores animae fidem, nisi maiores animae, quae montes dictae sunt, ab ipsa Sapientia illustrarentur, ut possint parvulis traiicere quod possint parvuli capere, et vivere ex fide colles, quia montes pacem suscipiunt. Ab ipsis montibus dictum est Ecclesiae, Pax vobiscum: et ipsi montes pacem annuntiando Ecclesiae, non diviserunt se adversus eum a quo susceperunt pacem [Ioan. XX, 19], ut veraciter, non ficte nuntiarent pacem. |
3 | Sunt enim alii montes naufragosi, quo quisque navim cum impulerit, solvitur. Facile est enim cum videtur terra a periclitantibus, quasi conari ad terram: sed aliquando videtur terra in monte, et saxa latent sub monte; et cum quisque conatur ad montem, incidit in saxa; et non ibi invenit portum, sed planctum. Sic fuerunt quidam montes, et magni apparuerunt inter homines; et fecerunt haereses et schismata, et diviserunt Ecclesiam Dei: sed isti qui diviserunt Ecclesiam Dei, non erant illi montes de quibus dictum est, Suscipiant montes pacem populo tuo. Quomodo enim pacem susceperunt, qui unitatem diviserunt? 4. Qui autem susceperunt pacem nuntiandam populo, contemplati sunt ipsam Sapientiam, quantum humanis cordibus potuit contingi quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit [I Cor. II, 9]. Si in cor hominis non ascendit, quomodo ascendit in cor Ioannis? An non erat homo Ioannes? An forte nec in cor Ioannis ascendit, sed cor Ioannis in illam ascendit? Quod enim ascendit in cor hominis, de imo est ad hominem: quo autem ascendit cor hominis, sursum est ab homine. Etiam sic, fratres, dici potest quia si ascendit in cor Ioannis, si aliquo modo potest dici, in tantum ascendit in cor Ioannis, in quantum ipse Ioannes non erat homo. Quid est, Non erat homo? In quantum coeperat esse angelus: quia omnes sancti, angeli; quia annuntiatores Dei. Ideo carnalibus et animalibus non valentibus percipere quae sunt Dei, quid ait Apostolus? Cum enim dicitis, Ego sum Pauli, ego Apollo, nonne homines estis [I Cor. III, 4]? Quid eos volebat facere, quibus exprobrabat quia homines erant? Vultis nosse quid eos facere volebat? audite in Psalmis: Ego dixi, Dii estis, et filii Excelsi omnes [Psal. LXXXI, 6]. Ad hoc ergo vocat nos Deus, ne simus homines. Sed tunc in melius non erimus homines, si prius nos homines esse agnoscamus, id est, ut ad illam celsitudinem ab humilitate surgamus: ne cum putamus nos aliquid esse, cum nihil simus, non solum non accipiamus quod non sumus, sed et amittamus quod sumus. |
5 | Ergo, fratres, de his montibus et Ioannes erat, qui dixit, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Susceperat pacem mons iste, contemplabatur divinitatem Verbi. Qualis iste mons erat? quam excelsus? Transcenderat omnia cacumina terrarum, transcenderat omnes campos aeris, transcenderat omnes altitudines siderum, transcenderat omnes choros et legiones Angelorum. Nisi enim transcenderet ista omnia quae creata sunt, non perveniret ad eum per quem facta sunt omnia. Non potestis cogitare quid transcenderit, nisi videatis quo pervenerit. Quaeris de coelo et terra? facta sunt. Quaeris de his quae sunt in coelo et terra? Utique multo magis et ipsa facta sunt. Quaeris de spiritualibus creaturis, de Angelis, Archangelis, Sedibus, Dominationibus, Virtutibus, Principatibus? et ipsa facta sunt. Nam cum enumeraret haec omnia Psalmus, conclusit sic: Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt [Psal. CXLVIII, 5]. Si dixit, et facta sunt, per Verbum facta sunt: si autem per Verbum facta sunt, non potuit Ioannis cor pervenire ad id quod ait, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; nisi transcendisset omnia quae sunt facta per Verbum. Qualis ergo iste mons, quam sanctus, quam altus inter illos montes qui susceperunt pacem populo Dei, ut colles possent suscipere iustitiam? |
6 | Videte ergo, fratres, ne forte de ipsis montibus est Ioannes, de quibus paulo ante cantavimus, Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Ergo, fratres mei, si vultis intelligere, levate oculos vestros in montem istum; id est, erigite vos ad Evangelistam, erigite vos ad eius sensum. Sed quia montes isti pacem suscipiunt, non potest autem esse in pace, qui spem ponit in homine; nolite sic erigere oculos in montem, ut putetis in homine spem vestram esse collocandam; et sic dicite, Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi, ut statim subiungatis, Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram [Psal. CXX, 1, 2]. Ergo levemus oculos in montes, unde veniet auxilium nobis: et tamen non ipsi montes sunt, in quibus spes nostra ponenda est; accipiunt enim montes quod nobis ministrent: ergo unde et montes accipiunt, ibi spes nostra ponenda est. Oculos nostros cum levamus ad Scripturas, quia per homines ministratae sunt Scripturae, levamus oculos nostros ad montes, unde auxilium veniet nobis: sed tamen quia ipsi homines erant qui scripserunt Scripturas, non de se lucebant; sed ille erat lumen verum [Ioan. I, 9], qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Mons erat et ille Ioannes Baptista, qui dixit, Non sum ego Christus [Ibid., 20]: ne quisquam spem in montem ponens, caderet ab illo qui montes illustrat, et ipse confessus ait, Quoniam de plenitudine eius omnes accepimus [Ibid. I, 16]. Ita debes dicere, Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi, ne auxilium quod tibi venit, montibus imputes; sed sequaris, et dicas, Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram. |
7 | Ergo, fratres, ad hoc ista monuerim, ut quando erexistis cor ad Scripturas, cum sonaret Evangelium, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et caetera quae lecta sunt, intelligatis vos levasse oculos ad montes. Nisi enim montes ista dicerent, unde omnino cogitaretis, non inveniretis. Ergo ex montibus venit vobis auxilium, ut haec vel audiretis: sed nondum potestis intelligere quod audistis. Invocate auxilium a Domino, qui fecit coelum et terram: quia montes sic potuerunt loqui, ut non possint ipsi illuminare; quia et ipsi illuminati sunt audiendo. Inde qui haec dixit, accepit Ioannes ille, fratres, qui discumbebat super pectus Domini [Ioan. XIII, 25], et de pectore Domini bibebat quod propinaret nobis. Sed propinavit verba; intellectum autem inde debes capere, unde et ipse biberat qui tibi propinavit: ut leves oculos ad montes, unde auxilium veniet tibi, ut inde tanquam calicem, id est, verbum propinatum acciperes; et tamen quia auxilium tuum a Domino, qui fecit coelum et terram, inde impleres pectus, unde implevit ille: unde dixisti, Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram: qui potest ergo, impleat. Fratres, hoc dixi : levet quisque cor suum quomodo illud videt idoneum, et capiat quod dicitur. Sed forte hoc dicetis, quia ego vobis sum praesentior quam Deus. Absit. Multo est ille praesentior: nam ego oculis vestris appareo, ille conscientiis vestris praesidet. Ad me aures, ad illum cor, ut utrumque impleatis. Ecce oculos vestros et sensus istos corporis levatis ad nos; nec ad nos, non enim nos de illis montibus, sed ad ipsum Evangelium, ad ipsum Evangelistam: cor autem implendum ad Dominum. Et unusquisque sic levet, ut videat quid levet, et quo levet. Quid dixi, Quid levet, et quo levet? Quale cor levet, videat; quia ad Dominum levat: ne sarcina voluptatis carnalis praegravatum, ante cadat, quam fuerit sublevatum. Sed videt se quisque gestare onus carnis? det operam per continentiam, ut purget quod levet ad Deum. Beati enim mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt [Matth. V, 8]. |
8 | Nam ecce quid prodest, quia sonuerunt verba, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum? Et nos diximus verba, cum loqueremur. Numquid tale Verbum erat apud Deum? Nonne ea quae diximus, sonuerunt atque transierunt? Ergo et Dei Verbum sonuit et peractum est? Quomodo omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil? quomodo per illud regitur, quod per illud creatum est, si sonuit et transiit? Quale ergo Verbum quod et dicitur, et non transit? Intendat Charitas vestra: magna res est. Quotidie dicendo verba viluerunt nobis, quia sonando verba et transeundo viluerunt, et nihil aliud videntur quam verba. Est verbum et in ipso homine, quod manet intus: nam sonus procedit ex ore. Est verbum quod vere spiritualiter dicitur, illud quod intelligis de sono, non ipse sonus. Ecce verbum dico, cum dico, Deus. Quam breve est quod dixi, quatuor litteras, et duas syllabas! Numquidnam hoc totum est Deus, quatuor litterae, et duae syllabae? An quantum hoc vile est, tantum charum est quod in eis intelligitur? Quid factum est in corde tuo, cum audisses, Deus? Quid factum est in corde meo, cum dicerem, Deus? Magna et summa quaedam substantia cogitata est, quae transcendat omnem mutabilem creaturam, carnalem et animalem. Et si dicam tibi, Deus commutabilis est, an incommutabilis? respondebis statim, Absit ut ego vel credam vel sentiam commutabilem Deum: incommutabilis est Deus. Anima tua quamvis parva, quamvis forte adhuc carnalis, non mihi potuit respondere nisi incommutabilem Deum; omnis autem creatura mutabilis: quomodo ergo potuisti scintillare in illud quod est super omnem creaturam, ut certus mihi responderes incommutabilem Deum? Quid est ergo illud in corde tuo, quando cogitas quamdam substantiam vivam, perpetuam, omnipotentem, infinitam, ubique praesentem, ubique totam, nusquam inclusam? Quando ista cogitas, hoc est verbum de Deo in corde tuo. Numquid autem hoc est sonus ille qui quatuor litteris constat, et duabus syllabis? Ergo quaecumque dicuntur et transeunt, soni sunt, litterae sunt, syllabae sunt. Hoc verbum transit, quod sonat: quod autem significavit sonus, et in cogitante est qui dixit, et in intelligente est qui audivit, manet hoc transeuntibus sonis. |
9 | Refer animum ad illud verbum. Si tu potes habere verbum in corde tuo, tanquam consilium natum in mente tua, ut mens tua pariat consilium, et insit consilium quasi proles mentis tuae, quasi filius cordis tui. Prius enim cor generat consilium, ut aliquam fabricam construas, aliquid amplum in terra moliaris; iam natum est consilium, et opus nondum completum est: vides tu, quid facturus es; sed alius non miratur, nisi cum feceris et construxeris molem, et fabricam illam ad exsculptionem perfectionemque perduxeris: attendunt homines mirabilem fabricam, et mirantur consilium fabricantis; stupent quod vident, et amant quod non vident: quis est qui potest videre consilium? Si ergo ex magna aliqua fabrica laudatur humanum consilium, vis videre quale consilium Dei est Dominus Iesus Christus, id est, Verbum Dei? Attende fabricam istam mundi; vide quae sint facta per Verbum, et tunc cognosces quale sit Verbum. Attende haec duo mundi corpora, coelum et terram: quis explicat verbis ornatum coeli? quis explicat verbis fecunditatem terrae? quis digne collaudat temporum vices? quis digne collaudat seminum vim? Videtis quae taceam, ne diu commemorando parum dicam forte, quam potestis cogitare . Ex fabrica ergo ista animadvertite quale Verbum est per quod facta est: et non sola facta est. Omnia enim ista videntur, quia pertinent ad sensum corporis. Per illud Verbum et Angeli facti sunt; per illud Verbum et Archangeli facti sunt; Potestates, Sedes, Dominationes, Principatus; per illud Verbum facta sunt omnia: hinc cogitate quale Verbum est. |
10 | Respondet mihi modo forte nescio quis: Et quis hoc Verbum cogitat? Noli ergo tibi quasi vile aliquid formare, cum audis Verbum, et coniicere verba quae audis quotidie, Ille talia verba dixit, talia verba locutus est, talia verba mihi narras: assidue enim dicendo nomina verborum, quasi viluerunt, verba. Et quando audis, In principio erat Verbum, ne vile aliquid putares, quale consuevisti cogitare, cum verba humana soleres audire, audi quid cogites: Deus erat Verbum. |
11 | Exeat nunc nescio quis infidelis Arianus, et dicat quia Verbum Dei factum est. Quomodo potest fieri ut Verbum Dei factum sit, quando Deus per Verbum fecit omnia? Si et Verbum Dei ipsum factum est, per quod aliud Verbum factum est? Si hoc dicis, quia est Verbum Verbi, per quod factum est illud, ipsum dico ego unicum Filium Dei. Si autem non dicis Verbum Verbi, concede non factum per quod facta sunt omnia. Non enim per seipsum fieri potuit, per quod facta sunt omnia: crede ergo Evangelistae. Poterat enim dicere, In principio fecit Deus Verbum: quomodo dixit Moyses, In principio fecit Deus coelum et terram; et omnia sic enumerat, Dixit Deus, Fiat, et factum est [Gen. I]. Si dixit, quis dixit? Utique Deus. Et quid factum est? Creatura aliqua. Inter dicentem Deum et factam creaturam quid est per quod factum est, nisi Verbum? quia dixit Deus, Fiat, et factum est. Hoc Verbum incommutabile: quamvis mutabilia per Verbum fiant, ipsum incommutabile est. 12. Noli ergo credere factum, per quod facta sunt omnia: ne non reficiaris per Verbum, per quod reficiuntur omnia. Iam enim factus es per Verbum, sed oportet te refici per Verbum: si autem mala fuerit fides tua de Verbo, non poteris refici per Verbum. Et si tibi contigit fieri per Verbum, ut per illud factus sis, per te deficis: si per te deficis, ille te reficiat qui te fecit: si per te deterior efficeris, ille te recreet qui te creavit. Quomodo te autem recreet per Verbum, si male aliquid sentias de Verbo? Evangelista dicit, In principio erat Verbum; et tu dicis, In principio factum est Verbum. Ille, Omnia per ipsum facta sunt, dicit; et tu dicis quia et ipsum Verbum factum est. Poterat dicere Evangelista, In principio factum est Verbum: sed quid ait? In principio erat Verbum. Si erat, non est factum, ut ista omnia per ipsum fierent, et sine ipso nihil. Si ergo erat in principio Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: si non potes cogitare quid sit, differ ut crescas. Ille cibus est, accipe lac ut nutriaris, ut sis validus ad capiendum cibum. |
13 | Sane, fratres, quod sequitur, Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, videte ne sic cogitetis, quia nihil aliquid est. Solent enim multi male intelligentes, sine ipso factum est nihil, putare aliquid esse nihil. Peccatum quidem non per ipsum factum est: et manifestum est, quia peccatum nihil est, et nihil fiunt homines cum peccant. Et idolum non per Verbum factum est: habet quidem formam quamdam humanam, sed ipse homo per Verbum factus est; nam forma hominis in idolo, non per Verbum facta est; et scriptum est, Scimus quia nihil est idolum [I Cor. VIII, 4]. Ergo ista non sunt facta per Verbum; sed quaecumque naturaliter facta sunt, quaecumque sunt in creaturis, omnia omnino quae fixa in coelo sunt, quae fulgent desuper, quae volitant sub coelo, et quae moventur in universa natura rerum, omnis omnino creatura: dicam planius, dicam, fratres, ut intelligatis, ab angelo usque ad vermiculum. Quid praeclarius angelo in creaturis? quid extremius vermiculo in creaturis? Per quem factus est angelus, per ipsum factus est et vermiculus: sed angelus dignus coelo, vermiculus terra. Qui creavit, ipse disposuit. Si poneret vermiculum in coelo, reprehenderes; si vellet Angelos nasci de putrescentibus carnibus, reprehenderes: et tamen prope hoc facit Deus, et non est reprehendendus. Nam omnes homines de carne nascentes, quid sunt nisi vermes? et de vermibus Angelos facit. Si enim ipse Dominus dicit, Ego autem sum vermis, et non homo [Psal. XXI, 7]; quis dubitat hoc dicere quod scriptum est et in Iob, Quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis [Iob XXV, 6]? Primo dixit, homo putredo; et postea, filius hominis vermis: quia vermis de putredine nascitur, ideo homo putredo, et filius hominis vermis. Ecce quid fieri voluit propter te, illud quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quare hoc factum est propter te? Ut sugeres, qui manducare non poteras. Omnino ergo, fratres, sic accipite, Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Universa enim creatura per ipsum facta est, maior, minor: per ipsum facta sunt supera, infera; spiritualis, corporalis, per ipsum facta sunt. Nulla enim forma, nulla compages, nulla concordia partium, nulla qualiscumque substantia, quae potest habere pondus, numerum, mensuram, nisi per illud Verbum est, et ab illo Verbo creatore, cui dictum est, Omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti [Sap. XI, 21]. |
14 | Nemo ergo vos fallat, quando forte taedium patimini ad muscas . Etenim aliqui derisi sunt a diabolo, et ad muscas capti sunt. Solent enim aucupes ponere in muscipula muscas, ut esurientes aves decipiant: sic et isti ad muscas a diabolo decepti sunt. Nam nescio quis taedium patiebatur ad muscas: invenit illum Manichaeus taedio affectum; et cum diceret se non posse pati muscas et odisse vehementer illas, statim ille, Quis fecit has? Et quia taedio affectus erat, et oderat illas, non ausus est dicere, Deus illas fecit: erat autem catholicus. Ille statim subiecit: Si Deus illas non fecit, quis illas fecit? Plane, ait ille, ego credo quia diabolus fecit muscas. Et ille statim: Si muscam diabolus fecit, sicut te video confiteri, quia prudenter intelligis, apem quis fecit, quae paulo amplior est musca? Non ausus ille est dicere quia Deus fecit apem, et muscam non fecit; quia res erat proxima. Ab ape duxit ad locustam, a locusta ad lacertum, a lacerto ad avem, ab ave duxit ad pecus, inde ad bovem, inde ad elephantem, postremo ad hominem; et persuasit homini quia non a Deo factus est homo. Ita ille miser cum taedium passus est ad muscas, musca factus est, quem diabolus possideret. Beelzebub quippe interpretari dicitur princeps muscarum: de quibus scriptum est, Muscae moriturae exterminant oleum suavitatis [Eccle. X, 1]. |
15 | Quid igitur, fratres? quare ista dixi? Claudite aures cordis vestri adversus dolos inimici; intelligite quia Deus fecit omnia, et in suis gradibus collocavit. Quare autem patimur multa mala a creatura quam fecit Deus? Quia offendimus Deum? Numquid haec Angeli patiuntur? Fortassis et nos in vita ista illa non timeremus. De poena tua peccatum tuum accusa, non iudicem. Nam propter superbiam instituit Deus istam creaturam minimam et abiectissimam , ut ipsa nos torqueret: ut cum superbus fuerit homo, et se iactaverit adversus Deum; et, cum sit mortalis, mortalem terruerit; et, cum sit homo, proximum hominem non agnoverit; cum se erexerit, pulicibus subdatur. Quid est quod te inflas humana superbia? Homo tibi dixit convicium, et timuisti, et iratus es; pulicibus resiste ut dormias: cognosce qui sis. Nam ut noveritis, fratres, propter superbiam nostram domandam creata ista, quae molesta nobis essent: populum Pharaonis superbum potuit Deus domare de ursis, de leonibus, de serpentibus; muscas et ranas illis immisit [Exod. VIII, 6, 24], ut rebus vilissimis superbia domaretur. |
16 | Omnia ergo, fratres, omnia omnino per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Sed quomodo per ipsum facta sunt omnia? Quod factum est, in illo vita est. Potest enim sic dici, Quod factum est in illo, vita est: ergo totum vita est, si sic pronuntiaverimus. Quid enim non in illo factum est? Ipse est enim Sapientia Dei; et dicitur in Psalmo, Omnia in Sapientia fecisti [Psal. CIII, 24]. Si ergo Christus est Sapientia Dei, et Psalmus dicit, Omnia in Sapientia fecisti; omnia sicut per illum facta, ita in illo facta sunt. Si ergo omnia in illo, fratres charissimi, et quod in illo factum est, vita est; ergo et terra vita est, ergo et lignum vita est. Dicimus quidem lignum vitam, sed secundum intellectum lignum crucis, unde accepimus vitam. Ergo et lapis vita est. Inhonestum est sic intelligere, ne rursum nobis subrepat eadem sordidissima secta Manichaeorum, et dicat quia habet vitam lapis, et habet animam paries, et resticula habet animam, et lana et vestis. Solent enim delirantes dicere, et cum repressi fuerint et repulsi, quasi de Scripturis proferunt dicentes: Utquid dictum est, Quod factum est in illo, vita est? Si enim omnia in ipso facta sunt, omnia vita sunt. Non te abducant: pronuntia sic, Quod factum est; hic subdistingue, et deinde infer, in illo vita est. Quid est hoc? Facta est terra, sed ipsa terra quae facta est, non est vita: est autem in ipsa Sapientia spiritualiter ratio quaedam qua terra facta est; haec vita est. |
17 | Quomodo possum, dicam Charitati vestrae. Faber facit arcam. Primo in arte habet arcam: si enim in arte arcam non haberet, unde illam fabricando proferret? Sed arca sic est in arte, ut non ipsa arca sit quae videtur oculis. In arte invisibiliter est, in opere visibiliter erit. Ecce facta est in opere; numquid destitit esse in arte? Et illa in opere facta est, et illa manet quae in arte est: nam potest illa arca putrescere, et iterum ex illa quae in arte est, alia fabricari. Attendite ergo arcam in arte, et arcam in opere. Arca in opere non est vita, arca in arte vita est; quia vivit anima artificis, ubi sunt ista omnia antequam proferantur. Sic ergo, fratres charissimi, quia Sapientia Dei, per quam facta sunt omnia, secundum artem continet omnia, antequam fabricet omnia; hinc quae fiunt per ipsam artem, non continuo vita sunt, sed quidquid factum est, vita in illo est. Terram vides; est in arte terra: coelum vides; est in arte coelum: solem et lunam vides; sunt et ista in arte: sed foris corpora sunt, in arte vita sunt. Videte, si quo modo potestis; magna enim res dicta est: et si non a me magno, aut non per me magnum, tamen a magno. Non enim a me parvulo dicta sunt haec: sed ille non est parvulus ad quem respicio, ut dicam. Capiat quisque ut potest, in quantum potest: et qui non potest, nutriat cor, ut possit. Unde nutriat? De lacte nutriat, ut ad cibum perveniat. A Christo per carnem nato non recedat, donec perveniat ad Christum ab uno Patre natum, Verbum Deum apud Deum, per quod facta sunt omnia: quia illa vita est, quae in illo est lux hominum . |
18 | Hoc enim sequitur, Et vita erat lux hominum; et ex ipsa vita homines illuminantur. Pecora non illuminantur, quia pecora non habent rationales mentes quae possint videre sapientiam. Homo autem factus est ad imaginem Dei, habet rationalem mentem per quam possit percipere sapientiam. Ergo illa vita per quam facta sunt omnia, ipsa vita lux est: et non quorumque animalium, sed lux hominum. Unde paulo post dicit, Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Ab illo lumine illuminatus est Ioannes Baptista; ab ipso et ipse Ioannes evangelista. Ex ipso lumine plenus erat qui dixit: Non sum ego Christus; sed qui post me venit, cuius non sum ego dignus corrigiam calceamenti solvere [Ioan. I, 9, 20, 27]. Ab illo lumine illuminatus erat qui dixit, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Ergo, illa vita lux est hominum. |
19 | Sed forte stulta corda adhuc capere istam lucem non possunt, quia peccatis suis aggravantur, ut eam videre non possint. Non ideo cogitent quasi absentem esse lucem, quia eam videre non possunt: ipsi enim propter peccata tenebrae sunt. Et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Ergo, fratres, quomodo homo positus in sole caecus, praesens est illi sol, sed ipse soli absens est; sic omnis stultus, omnis iniquus, omnis impius, caecus est corde. Praesens est sapientia, sed cum caeco praesens est, oculis eius absens est: non quia ipsa illi absens est, sed quia ipse ab illa absens est. Quid ergo faciat iste? Mundet unde possit videri Deus. Quomodo si propterea videre non posset, quia sordidos et saucios oculos haberet, irruente pulvere vel pituita vel fumo, diceret illi medicus: Purga de oculo tuo quidquid mali est, ut possis videre lucem oculorum tuorum. Pulvis, pituita, fumus, peccata et iniquitates sunt; tolle inde ista omnia, et videbis sapientiam quae praesens est: quia Deus est ipsa sapientia; et dictum est, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt [Matth. V, 8]. |