monumenta.ch > Augustinus > 269
    >>> EPISTOLA CCLXX . Augustino Anonymus (non enim Hieronymus, uti ex stilo liquet, tametsi in ipsius Epistolis haec edita sit numero 40), significans se moerore gravi affectum quod ipsum cum Severo simul non repererit in urbe Leges, et quanto ipsum amore prosequatur exponens.

Augustinus, Epistolae, EPISTOLA CCLXIX . Augustinus Nobilio episcopo, significans ad dedicationem novae fabricae se venire non posse.

1 Beatissimo ac venerabili fratri et consacerdoti NOBILIO, AUGUSTINUS. Tanta est solemnitas ad quam me affectus tuae Fraternitatis invitat, ut corpusculum meum ad vos traheret voluntas, nisi teneret infirmitas.
2 Possem venire si hiems non esset; possem hiemem contemnere, si iuvenis essem: aut enim ferret rigorem temporis fervor aetatis, aut temperaret frigus aetatis fervor aestatis.
3 Nunc hieme iter tam prolixum non suffero cum annositate algida quam mecum fero, domine beatissime, sancte ac venerabilis frater ac consacerdos.
4 Salutationem debitam reddo meritis tuis: salutem vero meam commendo precibus tuis, poscens et ipse a Deo Domino ut dedicationem tantae fabricae pacis prosperitas prosequatur.
Augustinus HOME

bnf12205.17 csg571.174