1 | Scripsi etiam presbyteris, ut si quid minus fuerit post collationem Sanctitatis vestrae, compleant ex eo quod habet ecclesia, dum tamen vos secundum quod placet, hilariter offeratis: quia sive de vestro sive de ecclesia detur, omnia Dei sunt, et devotio vestra dulcior erit thesauris ecclesiae; sicut Apostolus dicit, Non quia quaero datum, sed requiro fructum (Philip. IV, 17). |
2 | Laetificate ergo cor meum, quia de fructibus vestris gaudere cupio: vos enim estis arbores Dei, quas assiduis imbribus etiam per nostrum ministerium rigare dignatur. |
3 | Tueatur vos Dominus ab omni malo et hic et in futuro saeculo, domini dilectissimi, et desiderantissimi fratres. |