Augustinus, Epistolae, 268, 2.
1 | Nunc ergo quoniam absens est, restat ut subveniatis, non illi, quem nemo compellat absentem, sed pollicitationi meae, cuius existimatio vobis semper est praesens. |
2 | Iam enim dies ad quem se promiserat occursurum, transactus est; et ego ei qui solidos suos fidei meae commisit, quid respondeam non invenio, nisi ut faciam quod me facturum esse promisi. |
3 | Sed quoniam non sum de hac re commonitus, ut die sancto Pentecostes, quando aderat maior vestra frequentia, sermonem inde facerem; peto ut has litteras pro lingua mea praesente habere dignemini, admonente vos et exhortante in cordibus vestris Deo et Domino nostro cui credidistis, qui nunquam discedit a vobis timentibus et honorantibus nomen suum. |
4 | In quo vobis et nos semper coniuncti sumus, quamvis corpore a vobis profecti esse videamur; qui vobis de isto bonorum operum semine messem vitae aeternae promittit, dicente Apostolo: Bonum autem facientes non deficiamus; tempore enim suo metemus infatigabiles. |
5 | Itaque, dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei (Galat. VI, 9, 10). |
6 | Quoniam ergo domesticus fidei est, christianus fidelis, catholicus frater noster, pro cuius supplenda necessitate vos peto ut faciatis quod Dominus imperat; sine tristitia, sine murmuratione, et cum laetitia et hilaritate facite Deo enim creditis, non homini; quia ille promittit vos nihil eorum quae misericorditer facitis, perdituros, sed in illo die cum usuris immortalibus recepturos (Matth. XXV, 34-40): et quoniam ipse Apostolus dicit, Hoc autem dico, Qui parce seminat, parce et metet (II Cor. IX, 6); intelligere debetis tempus esse ut donum vitae aeternae, cum adhuc in ista vita sumus, festinanter et alacriter comparemus: quia cum finis saeculi venerit, non dabitur nisi eis qui per fidem sibi hoc emerunt, antequam videre potuissent. |