monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 268, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 268, 1.

1 Notissima mihi et probatissima devotio Sanctitatis vestrae in Domino nostro Iesu Christo fiduciam dedit, ut etiam absens praesumerem unde praesens gaudere consuevi: qui semper spiritu vobiscum sum; non solum quia gratia Domini nostri Iesu Christi tantae suavitatis flagrare non cessat, sed etiam quia me ipsum, qui vobis in Evangelio servio, angustiam pati non permittitis.
2 Cum enim frater noster Fascius debito decem et septem solidorum ab oppigneratoribus urgeretur ut redderet, quod ad praesens unde explicaret se non inveniebat; ne corporalem pateretur iniuriam, ad auxilium sanctae ecclesiae convolavit: illi etiam exactores cum proficisci cogerentur, et ideo dilationem dare non possent, gravissimis me querelis oneraverunt, ita ut eis illum traderem: aut quod sibi deberi ostendebant, unde acciperent providerem.
3 Cumque obtulissem Fascio ut vestram Sanctitatem de necessitatibus eius alloquerer; pudore deterritus, ne facerem deprecatus est.
4 Ita ego maiore necessitate coarctatus, a fratre nostro Macedonio decem et septem solidos accepi, quos in causam eius continuo dedi, promittente illo quod ad certum diem cum eis reddendis posset occurrere; et consentiente ut si non posset occurrere, sermo de illo fieret ad vestram misericordiam, quam fraternam fratribus exhibere consuestis.
Augustinus HOME