monumenta.ch > Augustinus > 267
   

Augustinus, Epistolae, EPISTOLA CCLXVII . Augustinus Fabiolae peregrinationem suam in hac vita moleste ferenti, de praesentia animorum nexu amicitiae vinctorum.

1 Dominae religiosissimae et praestantissimae, et in Christi charitate laudabili filiae FABIOLAE, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2 Quanquam rescripta reddideris, sic tamen legi litteras Sanctitatis tuae, ut eis respondere debitum duxerim.
3 Doluisti enim peregrinationem, qua contingit perpetuo gaudere cum sanctis; et desiderium supernae patriae, ubi iam non terrarum spatio dividemur, sed semper unius contemplatione laetabimur, merito praetulisti, Felix es talia fideliter cogitando; amando felicior; et ideo eris etiam felicissima consequendo.
4 Sed etiam nunc diligentius intuere unde magis dicamur absentes; utrum quia nostra invicem corpora non videmus, an quia signa non damus et recipimus animorum, quod est colloqui.
5 Puto enim quod, licet longinquis regionibus corpore separati, si nostras cogitationes nosse possemus, magis essemus nobiscum, quam si uno in loco alter alterutrum conspicantes taciti sederemus, nulla vocibus signa sensus intimi proferentes, nullis corporum motibus nostros animos indicantes.
6 Quocirca intelligis ideo unumquemque sibi esse praesentiorem quam alterum alteri, quod unusquisque sibi magis quam alteri notus est; non faciem suam, quae, nisi adsit speculum, gestatur et latet, sed conscientiam contuendo, quam et clausis oculis videt.
7 Quanta est igitur etiam vita, quae pro magno habetur, nostra?
Augustinus HOME

bnf12205.17 csg571.174