2 | Verumtamen, quia cum illic essem, te quidem per aetatem verecundante, boni parentes et amantissimi bonorum studiorum tuorum, quanto pietatis veraeque sapientiae ardore flagrares, mihi intimare dignati sunt, et benevolentissime petierunt ne tibi instruendae, in quo opus esset, meam operulam denegarem; admonendam te his litteris credidi, secundum supra dictas optiones, ut quaeras quod vis, ne sim superfluus, si conatus fuero docere quod scis: dum tamen firmissime teneas, quod etsi aliquid salubriter per me scire potueris, ille te docebit qui est interioris hominis magister interior, qui in corde tuo tibi ostendit verum esse quod dicitur; quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. |