Augustinus, Epistolae, 266, 3.
1 | Videsne quemadmodum periclitemur a quibus hoc exspectatur, ut non solum doctores simus, verum etiam cum simus homines, divina doceamus? |
2 | Sed laborum periculorumque nostrorum singulare est solatium, cum ita proficitis, ut illo perveniatis ubi nullius hominis doctoris egeatis. |
3 | Isto autem periculo non tantum nos; nam ad illum de quo dicturus sum, quid sumus nos? |
4 | non ergo nos tantum periculo isto, sed etiam ille Doctor Gentium periclitatum se esse testatur, cum dicit: Ne magnitudine revelationum mearum extollar, datus est mihi stimulus carnis (II Cor. XII, 7) etc. |
5 | Unde et ipse Dominus, tumoris huius admirabilis medicus, Nolite, inquit, ab hominibus vocari Rabbi; unus est enim magister vester Christus (Matth. XXIII, 8): quod retinens idem ipse Doctor Gentium dicit, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). |
6 | Hoc et ille meminit qui in natis mulierum quanto magnus erat (Matth. XI, 11), tanto se in omnibus humiliabat (Eccli. III, 20), indignum se affirmans qui Christi calceamenta portaret (Luc. III, 16). |
7 | Quid enim aliud ostendit ubi ait: Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi stat et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi (Ioan. III, 29)? |
8 | Hic est ille auditus, de quo paulo ante commemoravi in Psalmo positum: Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam, et exsultabunt ossa humiliata. |