Augustinus, Epistolae, 266, 2.
1 | Haec ideo praelocutus sum, ne te pro certo speres quidquid a me quaesiveris audituram, et cum hoc non provenerit, audacter potius quam prudenter me fecisse arbitreris, quod tibi quaerendi si quid voles, facultatem dedi. |
2 | Hoc enim feci non doctor perfectus, sed cum docendis perficiendus, domina eximia, meritoque honorabilis in Christo ac suscipienda filia. |
3 | Equidem etiam in iis rebus quas utcumque scio, magis te cupio esse scientem, quam scientiae nostrae indigentem. |
4 | Neque enim, ut quod scimus doceamus, aliorum ignorantiam optare debemus: multo quippe melius omnes sumus docibiles Deo; quod utique in illa superna patria, cum in nobis completum fuerit quod promissum est, perficietur, ut non dicat homo proximo suo, Cognosce Dominum: omnes enim cognoscent eum, sicut scriptum est, a minore usque ad maiorem eorum (Ierem. XXXI, 34). |
5 | Et sollicitissime cavendum est in docendo superbiae vitium, quod in discendo non ita est. |
6 | Unde et sancta Scriptura nos admonet, dicens: Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum (Iacobi I, 19): et ille in Psalmo ait, Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam; continuoque subiecit, Et exsultabunt ossa humiliata (Psal. L, 10). |
7 | Vidit enim in audiendo facillime servari humilitatem, quae difficilis est in docendo; quoniam necesse est ut doctor habeat superiorem locum, ubi laboriosum est obtinere ne subrepat elatio. |