monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 266, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 266, 1.

1 Sanctum propositum tuum, et invisceratus cordi tuo timor Domini castus permanens in saeculum saeculi, (Psal. XVIII, 10) curam pro te nostram non solum in precibus apud Deum, verum etiam in admonitionibus ad te ipsam non mediocriter suscitat.
2 Quod quidem in epistolis meis, quas ad matrem Reverentiae tuae debito mihi cum honore nominandam dedi, non semel feci.
3 Sed quia hoc mihi rescribere dignata est, prius te velle accipere litteras meas; tunc demum, si quid forte opus esset tibi ex ministerio meo, quod venerando studio tuo omniumque talium, quantum possum, libera servitute debere me novi, non te esse tacituram et rescribendo insinuaturam: ecce feci quod te voluisse, quamvis non per te, comperi; ne viderer tibi ostium fiduciae inhumaniter claudere: superest ut promas ipsa, si quid ex me quaerendum putas.
4 Aut enim scio quod inquisieris, et non negabo: aut ita nescio, ut nullo fidei salutisque detrimento nesciam, et de hoc etiam teipsam, si potuero, faciam reddita ratione securam.
5 Aut certe, si et nescio, et tamen sciendum est, vel impetrabo a Domino ne tibi desim; nam saepe officium impertiendi meritum est accipiendi: vel ita tibi respondebo, ut noveris pro hac ipsa re quam pariter nescimus, ad quem pulsare debeamus.
Augustinus HOME