Augustinus, Epistolae, 265, 8.
1 | Est etiam poenitentia bonorum et humilium fidelium pene quotidiana, in qua pectora tundimus dicentes: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). |
2 | Neque enim ea nobis dimitti volumus, quae dimissa non dubitamus in Baptismo; sed illa utique quae humanae fragilitati, quamvis parva, tamen crebra subrepunt: quae si collecta contra nos fuerint, ita nos gravabunt et oppriment, sicut unum aliquod grande peccatum. |
3 | Quid enim interest ad naufragium, utrum uno grandi fluctu navis operiatur et obruatur, an paulatim subrepens aqua in sentinam, et per negligentiam derelicta atque contempta, impleat navem atque submergat? |
4 | Propter haec ieiunia et eleemosynae et orationes invigilant: in quibus cum dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus, manifestamus habere nos quod nobis dimittatur; atque in iis verbis humiliantes animas nostras, quotidianam quodammodo agere poenitentiam non cessamus. |
5 | Ad ea quae scripsisti, puto me breviter sed sufficienter respondisse: superest ut ille non sit contentiosus, propter quem lucrandum ad me tales litteras destinandas putasti. |