monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, Epistolae, 265, 6. <<<     >>> 8.

Augustinus, Epistolae, 265, 7.

1 Agunt enim homines ante Baptismum poenitentiam de suis prioribus peccatis, ita tamen ut etiam baptizentur, sicut scriptum est in Actibus Apostolorum, loquente Petro ad Iudaeos et dicente: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Iesu Christi; et dimittentur vobis peccata vestra (Act. II, 38).
2 Agunt etiam homines poenitentiam, si post Baptismum ita peccaverint, ut excommunicari et postea reconciliari mereantur: sicut in omnibus Ecclesiis illi qui proprie poenitentes appellantur.
3 De tali enim poenitentia locutus est apostolus Paulus, ubi ait: Ne iterum cum venero humiliet me Deus apud vos; et lugeam multos ex iis qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super immunditia, et luxuria, et fornicatione quam egerunt (II Cor. XII, 21): neque enim scribebat ista, nisi eis qui iam baptizati fuerant.
4 Habemus etiam in Actibus Apostolorum, Simonem iam baptizatum, cum pecunia vellet emere ut per impositionem manus eius daretur Spiritus sanctus, admonitum a Petro ut de hoc gravi peccato ageret poenitentiam (Act. VIII, 18-23).
Augustinus HOME