Augustinus, Epistolae, 265, 6.
1 | Quomodo autem iste dicat, quod in epistola tua posuisti, quod Apostoli dederint poenitentiam pro Baptismo, non evidenter expressum est. |
2 | Si enim pro Baptismo ideo dicit, quia per poenitentiam remittuntur peccata, habet aliquid rationis quod dicit. |
3 | Sed talis poenitentia post Baptismum potest utilis esse, si quis peccaverit. |
4 | Iste autem quoniam negat post Baptismum dari poenitentiae locum, cum dicit, sicut scripsisti, poenitentiam solam ante Baptismum esse; datur intelligi sic eum dixisse quod Apostoli dederint poenitentiam pro Baptismo, ut ante Baptismum eam dederint, atque ii quibus data sit, postea non fuerint baptizati, quia eis illa pro Baptismo fuit: quod Novatianos dicere nunquam audivi. |
5 | Unde quaere diligenter, ne forte alicuius alterius erroris sit, et novatianum se esse confingat, vel putet. |
6 | Aut si et hoc Novatiani dicunt, nescio: illud tamen scio, quoniam quisquis hoc dicit, a regula fidei catholicae, et a doctrina Christi et Apostolorum prorsus alienus est. |