Augustinus, Epistolae, 265, 5.
1 | Utrumque autem de Domino scriptum est, et quia baptizabat plures quam Ioannes, et quia ipse non baptizabat, sed discipuli eius; ut intelligeremus et ipsum quidem baptizasse praesentia maiestatis, non tamen ipsum baptizasse manibus suis. |
2 | Ipsius enim erat Baptismi sacramentum; ad Discipulos autem baptizandi ministerium pertinebat. |
3 | Tunc ergo quando dicit Ioannes evangelista in Evangelio suo, Post haec exiit Iesus et discipuli eius in Iudaeam terram, et illic morabatur cum eis, et baptizabat (Ioan. III, 22): tunc paulo post de illo loquens ait, Ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisaei quod Iesus plures discipulos faceret, et baptizaret plures quam Ioannes (quanquam Iesus ipse non baptizaret, sed discipuli eius), reliquit Iudaeam, et abiit iterum in Galilaeam (Id. IV, 1-3). |
4 | Tunc ergo quando ab Ierosolymis exiit cum discipulis suis in Iudaeam terram, et illic morabatur cum eis, baptizabat non per seipsum, sed per discipulos suos; quos intelligimus iam fuisse baptizatos, sive baptismo Ioannis, sicut nonnulli arbitrantur, sive quod magis credibile est, baptismo Christi. |
5 | Neque enim ministerium baptizandi defugeret, ut haberet baptizatos servos, per quos caeteros baptizaret, qui non defugit memorabilis illius humilitatis ministerium, quando eis lavit pedes; et petenti Petro ut non tantum pedes, verum etiam manus et caput ei lavaret, respondit, Qui lotus est non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus (Id. XIII, 10): ubi intelligitur quod iam Petrus baptizatus fuerat. |