Augustinus, Epistolae, 265, 4.
1 | Sicut antiqui iusti si non circumciderentur, non erat eis peccatum; postea vero quam iussit Deus ut circumcideretur Abraham eiusque posteritas, iam si non fieret, grave peccatum fuit: sic etiam postquam Dominus Christus in Ecclesia sua sacramentum Novi Testamenti pro circumcisione carnis sanctum baptismum dedit, et apertissime dixit, Si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum (Ioan. III, 5), iam non debemus quaerere quando quisque fuerit baptizatus; sed quoscumque legimus in corpore Christi, quod est Ecclesia, pertinere ad regnum coelorum, nonnisi baptizatos intelligere debemus: nisi forte quos angustia passionis invenit, et nolentes negare Christum, antequam baptizarentur occisi sunt, quibus ipsa passio pro Baptismo. |
2 | deputata est. |
3 | Sed numquid hoc possumus de Apostolis dicere, qui usque adeo largum tempus habuerunt quo baptizarentur, ut alios etiam baptizaverint? |
4 | Sed non omnia quae facta sunt, etiam scripta inveniuntur; verumtamen facta esse ex caeteris documentis probantur. |
5 | Scriptum est quando baptizatus sit apostolus Paulus (Act. IX, 18), et scriptum non est quando baptizati sint alii Apostoli; verumtamen etiam ipsos baptizatos intelligere debemus: quemadmodum scriptum est quando baptizatae sint plebes Ecclesiarum in Ierusalem (Id. II, 41) et Samaria (Id. VIII, 12); quando autem baptizatae sint aliae plebes gentium, quibus Apostoli Epistolas miserunt, non est utique scriptum, et tamen etiam ipsas baptizatas utique minime dubitamus propter illam Domini sententiam, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum. |