Augustinus, Epistolae, 265, 3.
1 | Unde recte dici potest, quia cum Petrus negavit Dominum, nondum fuerant Apostoli baptizati; non tamen aqua, sed Spiritu sancto. |
2 | Hoc enim eis dixit postquam resurrexit, et conversatus est cum eis: Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem Spiritu sancto baptizabimini, quem et accepturi estis non post multos hos dies (Act. I, 5). |
3 | Aliqui autem codices habent, Vos autem Spiritu sancto incipietis baptizari: sed sive dicatur, baptizabimini, sive dicatur, incipietis baptizari, ad rem nihil interest. |
4 | Nam in quibuscumque codicibus invenitur, baptizabitis, aut, incipietis baptizare, mendosi sunt; qui ex graecis facillime convincuntur. |
5 | Si autem dicimus aqua non fuisse baptizatos, metuendum est ne graviter in eis erremus, ne demus hominibus auctoritatem contemnendi Baptismum; quem usque adeo non contemnendum ipsa apostolica disciplina commendat, ut Cornelius centurio et ii qui cum illo erant, etiam iam accepto Spiritu sancto, fuerint baptizati (Id. X, 48). |