Augustinus, Epistolae, 265, 2.
1 | Quod autem Petrus dicitur egisse poenitentiam, cavendum est ne ita putetur egisse, quomodo agunt in Ecclesia qui proprie poenitentes vocantur. |
2 | Et quis hoc ferat, ut primum Apostolorum, inter tales poenitentes numerandum putemus? |
3 | Poenituit enim eum negasse Christum, quod eius indicant lacrymae: sic enim scriptum est, quia flevit amare (Matth. XXVI, 75). |
4 | Nondum enim fuerant resurrectione Domini confirmati, et illo adventu Spiritus sancti qui apparuit die Pentecostes, vel illa inspiratione quam demonstravit Dominus posteaquam resurrexit a mortuis, cum insufflavit in eorum faciem, dicens: Accipite Spiritum sanctum (Ioan. XX, 22). |