1 | Lectis litteris tuis de salute vestra laetatus, ad ea quae scripsisti, repondere non distuli. |
2 | Et primum miratus sum quomodo dicat novatianus iste Petrum baptizatum non fuisse, cum paulo superius scripseris eum dixisse quod Apostoli fuerint baptizati. |
3 | Unde illi videatur quod inter Apostolos baptizatos Petrus non fuerit baptizatus, ignoro: et ideo exemplum epistolae tuae, ne forsitan tu non habeas, misi tibi, in quo diligentius consideres ad ea me respondere quae inveni in litteris tuis; si enim notarius non mendose excepit aut scripsit, nescio quale cor habeat qui cum Apostolos baptizatos dicat, Petrum baptizatum negat. |