monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 264, 2. <<<    

Augustinus, Epistolae, 264, 3.

1 De homine autem quem suscepit Verbum Dei, cum caro factum est et habitavit in nobis (Ioan. I, 14), emendarem aliquid, si in eo quod credis, falsum aut perversum invenirem.
2 Hoc ergo crede quod credis, quia in illo homine totam naturam nostram suscepit Filius Dei, id est et animam rationalem et carnem mortalem sine peccato.
3 Infirmitatis enim nostrae particeps factus est, non iniquitatis, ut per infirmitatem communem, solveret iniquitatem nostram, et adduceret nos ad iustitiam suam, bibens mortem de nostro, et propinans vitam de suo.
4 Sed si habes aliquam scripturam eorum, in qua asserunt quod huic fidei sit contrarium, dignare eam mittere, ut non solum fidem nostram dicamus, sed eorum quoque perfidiam, quantum possumus, refellamus.
5 Sine dubio enim hoc ipsum, quod perverse et impie sentiunt, aliquibus testimoniis divinarum Scripturarum conantur astruere: in quibus eis ostendendum est quam non recte intelligant Litteras sacras conscriptas ad fidelium salutem; tanquam si quisquam se medicinalibus ferramentis graviter vexet, quae utique non ad vulnerandum, sed ad sanandum sunt instituta.
6 Multum autem laboravimus et laboramus, quantum Dominus donat, contra diversos errores arguendos.
7 Sed laborum nostrorum opuscula si forte habere desideras, mitte qui tibi describant.
8 Voluit enim Deus ut hoc facillime possis, qui tibi dedit unde possis.
Augustinus HOME