monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 264, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 264, 2.

1 Nam si nullus etiam malorum bonus usus esset Deo ad utilitatem electorum suorum, qui etiam de malo Iudae tantum bonum nobis praestitit, ut Christi sanguine redimeremur; poterat eos aut nasci non permittere, quos malos futuros esse praesciebat, aut in ipso eorum initio malignitatis exstinguere: sed tantum eos permittit esse, quantum novit expedire atque sufficere admonendae atque exercendae sanctae domui suae.
2 Ideo nostram de illis tristitiam consolatur: quia et ipsa tristitia quam pro illis habemus, nos relevat; illos autem in sua perversitate perseverantes gravat.
3 Gaudium vero quod percipimus quando aliqui ex eis correcti in melius commutantur, et sanctorum societati copulantur, nulli gaudio in hac vita comparari potest.
4 Propterea scriptum est: Fili, si sapiens fueris, tibi sapiens eris et proximis tuis; si autem malus evaseris, solus hauries mala (Prov. IX, 12).
5 Quia cum gaudemus de fidelibus et iustis, et illis et nobis prodest bonum eorum; cum autem contristamur de infidelibus et iniquis, illis solis nocet et eorum malitia et nostra tristitia: nos autem etiam hoc plurimum adiuvat apud Deum, quod pro eis misericorditer contristamur, et pro ipsa tristitia congemiscimus et oramus.
6 Unde honorabilis et in Christo laudabilis famula Dei, et moestitiam tuam de talibus, et vigilantiam atque cautelam contra tales, quam tuis litteris expressisti, multum approbo et laudo: atque ut in hac via perseveranter ambules, pro meis viribus, quia hoc exigis, et hortor, et moneo ut miserearis eorum tanquam simplex ut columba, caveas autem illos tanquam astuta sicut serpens (Matth. X, 16); desque operam, quantum potes, ut qui tibi adhaerent, tecum in recta fide permaneant, aut ad fidem rectam, si forte in aliquo aliqui depravati sunt, corrigantur.
Augustinus HOME