monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 264, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 264, 1.

1 Quantum nos tuum studium sanctum laetificat, tantum rursus contristat quod per errores noxios et perniciosissimos provinciam vestram nimium periclitari significas.
2 Sed quia ista futura praedicta sunt, mirandum non est quod exsurgant, sed vigilandum ne noceant.
3 Haec autem Deus liberator noster exsurgere non permitteret, nisi sanctis eius etiam per huiusmodi tentationes erudiri expediret.
4 Comparant sibi quidem illi sua voluntate perversa, et praesentis meritum caecitatis et futuri aeterni supplicii, si per contumaciam indociles fuerint, seque, cum in hac vita sunt, corrigere atque emendare neglexerint.
5 Verumtamen, sicut ipsi male utuntur bonis Dei, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos (Matth. V, 45); qui eos per patientiam suam ad poenitentiam vocat, cum thesaurizant sibi iram in die irae, et revelationis iusti iudicii Dei (Rom. II, 4, 5): sicut ergo ipsi benignitate et patientia, id est bonis Dei male utuntur, dum non corriguntur; sic contra, Deus etiam malis eorum bene utitur, non solum ad iustitiam suam, qua eis digna in fine retribuet, sed etiam ad exercitationem et provectum sanctorum suorum, ut ex ipsa etiam malorum perversitate boni proficiant, et probentur, et manifestentur; sicut Apostolus ait, Oportet haereses esse, ut probati manifesti fiant inter vos (I Cor. XI, 19).
Augustinus HOME