Augustinus, Epistolae, 263, 4.
1 | Frater tuus, filia, mente vivit, carne dormit; numquid qui dormit, non adiiciet ut resurgat (Psal. XL, 9)? |
2 | Deus qui spiritum eius iam suscepit, restituet ei corpus suum, quod non perdendum abstulit, sed reddendum distulit. |
3 | Nulla est igitur causa tristitiae diuturnae, quia potior est causa laetitiae sempiternae. |
4 | Quandoquidem germani tui nec pars ipsa mortalis, quae in terra sepulta est, tibi peribit; in qua tibi praesentabatur, per quam te alloquebatur, tecumque colloquebatur; ex qua promebat vocem sic tuis auribus notam, quemadmodum faciem tuis oculis offerebat, ita ut ubicumque sonuisset, etiam non visus soleret agnosci. |
5 | Haec enim vivorum sensibus subtrahuntur, ut dolorem faciat absentia mortuorum. |
6 | Sed quando nec ipsa in aeternum corpora peribunt, uti nec capillus capitis peribit (Luc. XXI, 18), et ad tempus deposita sic recipientur, ut nunquam ulterius deponantur, sed in melius demutata firmentur; profecto maior est causa gratulationis in spe inaestimabilis aeternitatis, quam causa moeroris in re brevissimi temporis. |
7 | Hanc spem non habent Gentes, nescientes Scripturas neque virtutem Dei (Matth. XXII, 29); qui potest perdita reparare, et vivificare mortua, et redintegrare corrupta, et separata iterum iungere, et corrupta atque finita deinceps sine fine servare. |
8 | Haec facturum se esse promisit, qui ex his fidem fecit, quae iam promissa perfecit. |
9 | Haec tecum sermocinetur fides tua, quoniam non fraudabitur spes tua, etsi nunc differatur charitas tua: haec meditare; his uberius et verius consolare. |
10 | Si enim, quia vestior (quoniam ille non potuit) ea veste quam fratri texueras, te aliquid consolatur; quanto debes amplius et certius consolari, quia cui fuerat praeparata, tunc incorruptibili indumento nullo egens, incorruptione atque immortalitate vestietur! |