monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 263, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 263, 2.

1 Est quidem materies lacrymarum, quod germanum dilectorem tuum, teque plurimum pro tua vita et sacrae virginitatis professione reverentem, diaconum Carthaginensis Ecclesiae non vides, sicut solebas, intrantem et exeuntem, et in sui ecclesiastici officii strenuitate versantem; et honorifica illa ab eo verba non audis, quae tuae germanitatis sanctitati, morigero, pio et officioso impendebat affectu.
2 Haec cum cogitantur, et consuetudinis violentia requiritur, cor pungitur, et tanquam sanguis cordis fletus exoritur.
3 Sed sursum sit cor, et sicci erunt oculi.
4 Neque enim quia ista, quae tibi moeres esse subtracta, suo temporali cursu praeterierunt, ideo periit illa charitas qua Timotheus Sapidam dilexit, et diligit: manet illa servata in thesauro suo, et abscondita est cum Christo in Domino.
5 Qui diligunt aurum, numquid perdunt quando recondunt?
6 nonne tunc de illo, quantum fieri potest, securiores fiunt, cum remotum a suis oculis locis tutioribus servant?
7 Itane vero terrena cupiditas munitius se habere putat, si non videat id quod amat; et coelestis charitas dolet, tanquam amiserit quod in horrea superna praemiserit.
8 Sapida, quod vocaris attende, et quae sursum sunt sape, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens (Coloss. III, 1-3); qui pro nobis dignatus est mori, ut viveremus etiam mortui; et ne mors ipsa ab homine, tanquam consumptura hominem, timeretur; nec mortuorum quisquam, pro quibus vita mortua est, tanquam vitam perdiderit, doleretur.
9 Haec atque huiusmodi tua sint divina solatia quibus erubescat et cedat humana tristitia.
Augustinus HOME