Augustinus, Epistolae, 263, 1.
1 | Accepi quod de iustis et piis laboribus manuum tuarum me accipere voluisti, ne te gravius contristarem, quam potius consolandam viderem: praesertim quia hoc ipsum tuum non parvum deputasti esse solatium, si eam, quam germano tuo sancto Dei ministro feceras tunicam, ego induerer; cum iam a terra morientium recedens nullis rebus corruptibilibus indigeret. |
2 | Feci ergo quod desiderasti, et qualecumque hoc existima veris, vel quantulumcumque solatium, tuo erga fratrem pectori non negavi. |
3 | Missam abs te tunicam accepi, et quando haec ad te scripsi, ea me vestire iam coeperam. |
4 | Bono animo esto; sed multo melioribus, multoque maioribus consolationibus utere, ut nubilum tui cordis humana infirmitate contractum, serenetur auctoritate divina: et perseveranter ita vive, ut cum fratre vivas; quoniam sic mortuus est tuus frater, ut vivat. |