Augustinus, Epistolae, 262, 11.
1 | Haec tibi scripsi, quoniam me consulendum putasti, non ut tuum rectum institutum sermone meo frangerem, sed quod te inorditate et incaute agente, viri tui factum dolerem. |
2 | De cuius reparatione debes vehementissime cogitare, si vere ad Christum vis pertinere. |
3 | Indue itaque humilitatem mentis, et ut te Deus conservet perseverantem, noli maritum contemnere pereuntem. |
4 | Funde pro illo pias et assiduas orationes, sacrifica lacrymas tanquam vulnerati sanguinem cordis. |
5 | Et scribe ad eum satisfactionem, petens veniam, quia in eum peccasti, quod praeter eius consilium et voluntatem de rebus tuis fecisti, quod faciendum putasti, non ut te poeniteat tribuisse pauperibus, sed eum tui boni operis participem et moderatorem habere noluisse. |
6 | Promitte de caetero in adiutorio Domini, si et illum suae turpitudinis poenituerit, et continentiam quam deseruit repetiverit, te illi, sicut decet, in omnibus servituram; ne forte, ut ait Apostolus, det illi Deus poenitentiam, et resipiscat de diaboli laqueis, a quo captivus tenetur secundum ipsius voluntatem (II Tim. II, 25, 26). |
7 | Filium autem vestrum, quoniam de legitimis eum et honestis nuptiis suscepistis, magis in patris quam in tua esse potestate quis nesciat? |
8 | Et ideo ei negari non potest, ubicumque illum esse cognoverit, et iure poposcerit: ac per hoc ut secundum tuam voluntatem in Dei possit nutriri et erudiri sapientia, necessaria est illi etiam vestra concordia. |