monumenta.ch > Augustinus > 9
Augustinus, Epistolae, 262, 8. <<<     >>> 10.

Augustinus, Epistolae, 262, 9.

1 Porro si de faciendis eleemosynis et in pauperes impendendis rebus tuis, de quo bono opere et magno tam evidentia praecepta sunt Domini, cum viro tuo fideli et tecum sancta continentiae pacta servante consilium communicare deberes, eiusdemque non spernere voluntatem; quanto magis de habitu atque vestitu nihil tibi praeter eius arbitrium mutandum vel usurpandum fuit, unde nihil divinitus legimus imperatum?
2 Scriptum est quidem, mulieres esse debere in habitu ornato; aurique circumpositio, et intortio crinium, et caetera huiusmodi quae vel ad inanem pompam vel ad illecebram formae adhiberi solent, merito reprehensa sunt (I Tim. II, 9).
3 Sed est quidam pro modulo personae habitus matronalis a viduali veste distinctus, qui potest fidelibus coniugatis salva religionis observantia convenire.
4 Hunc te maritus si deponere noluit, ne te velut viduam illo vivente iactares, puto quia non fuerat in hac re usque ad dissensionis scandalum perducendus, magis inobedientiae malo, quam ullius abstinentiae bono.
5 Quid enim est absurdius, quam mulierem de humili veste viro superbire, cui te potius expediret obtemperare candidis moribus, quam nigellis vestibus repugnare?
6 Quia etsi te indumentum monachae delectabat, etiam hoc gratius posset marito observato exoratoque sumi, quam illo inconsulto contemptoque praesumi.
7 Quod si omnino non sineret, quid tuo proposito deperiret?
8 Absit ut hinc displiceres Deo, quod coniuge tuo nondum defuncto, non induereris sicut Anna, sed sicut Susanna.
Augustinus HOME