monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, Epistolae, 262, 7. <<<     >>> 9.

Augustinus, Epistolae, 262, 8.

1 Quid autem mirum si pater communem filium nolebat huius vitae sustentaculis a matre nudari, ignorans quid sectaturus esset, cum in aetate grandiuscula esse coepisset; utrum monachi professionem, an ecclesiasticum ministerium, an coniugalis necessitudinis vinculum?
2 Quamvis enim ad meliora excitandi et erudiendi sint filii sanctorum, unusquisque tamen proprium donum habet a Deo; alius sic, alius autem sic (I Cor. VII, 7).
3 Nisi forte talia prospiciens et praecavens reprehendendus est pater, cum beatus Apostolus dicat: Quisquis autem suis et maxime domesticis non providet, fidem denegat, et est infideli deterior (I Tim. V, 8).
4 Cum vero de faciendis ipsis eleemosynis loqueretur, ait: Non ut aliis refectio sit, vobis autem angustia (II Cor. VIII, 13).
5 Pariter ergo consilium de omnibus haberetis, pariter moderaremini quid thesaurizandum esset in coelo, quid ad vitae huius sufficientiam vobis et vestris vestroque filio relinquendum, ne aliis esset refectio, vobis autem angustia.
6 Et in his disponendis atque faciendis, si quid tibi forte melius videretur, suggereres viro reverenter, eiusdemque auctoritatem tanquam tui capitis sequereris obedienter; ut omnes qui sanum sapiunt, ad quos posset hoc bonum vestrum fama perferre, de domus vestrae fructu ac pace gauderent, et adversarius revereretur nihil habens de vobis dicere pravi.
Augustinus HOME