monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, Epistolae, 262, 6. <<<     >>> 8.

Augustinus, Epistolae, 262, 7.

1 Neque hoc ita dicimus, ut si quisquam scandalizatus fuerit de bonis operibus nostris, ab eis desistendum putemus; sed alia causa est alienarum, alia necessariarum in societate aliqua personarum; alia fidelis, alia infidelis; alia parentum erga filios, alia filiorum erga parentes: alia postremo ea, quae in his rebus vel maxime intuenda est, viri et uxoris, ubi mulierem coniugatam non licet dicere, Facio quod volo de meo; cum et ipsa non sit sua, sed capitis sui, hoc est viri sui (Eph. V, 23).
2 Nam sic quaedam, ut commemorat apostolus Petrus, mulieres sanctae quae in Deum sperabant, ornabant se, subiectae suis viris: sicut Sara obsequebatur Abrahae, dominum eum vocans, cuius, inquit, factae estis filiae (I Petr. III, 5, 6); cum ad Christianas, non ad Iudaeas feminas loqueretur.
Augustinus HOME